Johannis BuxtorfI patris, Synagoga judaica, de Judaeorum fide, ritibus, ceremoniis, tam publicis & sacris, quàm privatis, in domestica vivendi ratione tertia hac editione, de novo restaurata, & innumeris accessionibus in ampliorem & augustiorem forma

발행: 1661년

분량: 853페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

801쪽

Si qua perditis istis hominibus esset ingenuitas, puderet ipsos tam crassis objectis pugnare,imb effutire putidas nugas refutatione prorsus indignas. Negat Deus, immensam gloriam suae divinitatis humano sensu posse capi: quod sine controversia fatentur omnes. Ergo notitiam sui ad captum, vel mensuram piorum attemperat, ut ipsum videant: nec tamen pleno adhuc aspectu potiantur. In Christo autem viva sua imagine apparuit ;quatenus tam facultas quam salus piorum s rebat. Tunc autem videbunt eum qualis est, dum ei similes erunt. Hoc vero brutum stuporem spirat,quod Deum in Christi persona visum fuisse garriunt, ac si divina ejus essentia carneis oculis conspicua fuisset.

Maiik i . n. Quaero,scriptum est, quod quicumhfidem habuerit in Jesu, etiam tantum quantum sunt grana sinapι, poterit, juxta ejus verbum, transferre montem e loco suo. Nos autem τιdemus ellam sanctiores eorum, qui ne levem quidem rem facere pose sunt. Ergo quanto minia reliquum vulgus' Quod si ita est, nulla est in eorum manu neq; dominatimneque potentia, qua possint quicquam praestare, quamvis credant in eum. CHRIS T I A Nus. u. Het. Quaero, quam scriptum sit de monte non; Haec requies mea in seculum seculi, hic habitabo

802쪽

tabo,quoniam elegi eam; quid sibi velit vastitas

Odesolatio, qua tot am seculu duravit r Quaero iterum, sibi velit, quod misere dissipatiper rorum orbem vagantur, O prostrari in ruinis suu1cent,quum 36 is pronuntiet, redemptos esse ab ex Fesa. u. ια. lio Bablonico,ut ruinas mundi totius instaurent, erin corre suum colligant omnes dissersest Si granum salis vel sanae intelli pentiae in istis pecudibus esset, sine controvertia veristamum esse cognoscerent Christi dictum, in quo absurditatem venantur.Quod objiciunt, cur Christus suis discipulis dixerit, notandum est, nempe vitio eorum seri exprobans, ut miracula edere frustra tentarent. Quid er- 'go si fateamur dono miraculorum, quo suos instruxit Christus, nos propria culpa destituit Pudenda quidem nobis est haec conses.sio: sed cur potius in crimen trahetur ille,qui aeterna est Dei veritas, & luculentis doc mentis se in hoc dicto veracem ostendit, potius quam vanis coloribus tegatur nostra infidelitas , quae Dei gratiae viam praecluditi Quanquam aliud simul tenendum est, fidem, de qua nunc agitur, non illam esse communem, quam piis omnibus & Christi membris affert adoptionis Spiritus: sed qua oportuit Apostolos injunctum sibi munus amplecti,

nempe ut novam Evangelii doctrinam, quae nondum publico consensu recepta erat, miraculis sancirent. Idem verb donum nequaquam

803쪽

66 DOCTRINAE JUD

quam promiscue ad omnes pertinet. Sicuti enim satis fuit in monte Sinai signis & prodigiis semel confirmari Legem dum promulgata fuit: sic abunde sufficere debuit, Evangelium per triginta annos continuis miraculis fidem & auctoritatem acquirere. Nam Prophetas stagulos non legimus hac virtute misi se praedi os: quia expedire Deo visu non est. Quicquid vero spiritualium bonorum Christus suis confert, non mirum est a profanis istis pro nihilo duci,qui ad omnes coelestis vitae partes gustandas plusquam insipidi sunt. Ju D AE u S. 13. Quaero,s Messas vester Deus est, quare inequitavit bestia polluta, quum sicriptumst in lege, Neque oVes neque boves pascent e regione montis illius. Quid igitur' s prohibuit, ne bestia quidem mundae pascerent, quanto magis ne immunda ' Is autem ipsemet insidet bestia polluta. CFI RISTIANUS. Quaero vicissim, an sanctus Rex ct Propheta David super mulum equitando sese polluerit ' an alii praetereasanctι homines, quorum passim occumrunt in Scripturis exempla, quoties astuis vecti sunt,

maculam contraxerint e

Primum,quando ne Divinis quidem vaticiniis parcit eorum petulantia, non Videtur operae pretium pluribus verbis eam refutare.

Quemcunque sibi tandem Messiam fingant,

804쪽

non de alio, quam de Messia locum Zachariae exponere licebit, Latare sita Sιon, ecce ReφήuM Zaeb.ν. venιt tibi, equitans seuper Unum, Oc. Quid cum Propheta litigando proficient ' imo an non putida ista subsannatio satis convincit quod prius dixi, non tam ludibrio illis esse Christum nostrum, quam legem, & omnes Pro phetas e Nam si Zachariae sunt discipuli, no dum hunc nobis expediant.Nimis autem inissulsa est cavillatio, prohibitas fuisse in legis promulgatione bestias ab accessu montis: quia si Deus locum illum sibi ad paucos dies

segregare voluit, ut neque homo,neq; ullum aliud animal illuc accederet, non ideo excluditur Messias a communi vitae humanae ui. Quid autem contagionis in eo reperient, si filius Davidis super asinum conscenderit φNec vero dubium est quorsum spectaverit

Zacharias, nempe venturum Redemptorem,

qui non fulgeat regia pompa & apparatu, sed pauper sit, & quasi unus ex vulgo. J u D AE u S.Iq. Quaero, quare esuriit Jesus Si dixeris

propter carnem nos vidimus Mosen, qui fuit etiam caro dc sanguis, & jejunavit quadraginta diebus & quadraginta noctibus, quum accessit Divinitatem, nec esuriit: hic autem, qui erat ipsemct Dein, quare esuriit caro ejud '

805쪽

CAR ISTIANu S. Quaero, cur angeli apud Abraham comederint equomodo vexati fuerint contumeliosὸ a Sodomitis tquomodo dicat Deis, Μοsensibi obstare, ne vindictam quam statuit exerceate Nullius apud istos porcos momenti sol tio est, Christum ideo esuriisse, quia carnem nostram induens, simul famem, & humanos alios affectus, excepta tantum omni corruptela, induit. Rationem asserunt, quia non idem Iegatur de Mose. Sed an putant sanctum Prophetam postea rediisse ad solitum victum, nisi eum cogeret naturae infirmitas 'Luxuria enim alioquin suisset, alimenta superfluo abusu consumere. Quid de Elia quoque sentiunt ' Nam certe, quum de utroque diserte pronuntiat spiritus,quadraginta diebus jejunasse, satis ostendit non longius pertulisse ipsos inediam. Christus ergo ad praeditandum Evangelium se accingens, exordium a jejunio quadraginta dierum lac, L, ne Mose vel Elia esset in serior. Ita liquidb appa.

ruit, coelesti virtute eximi a necessitate cibi &potus, cui subjecti sunt cuncti mortales. Sed quia non minus utile erat, fratrem a nobis agnosci, cui nobiscum humanae vitae conditio esset communis, ad ea, quae propria sunt hominis, statim reversus est, Non quod in in eo dominatae sint humanae infirmitates,ni

806쪽

REFUTATIO. 769ι

si quatenus mero suo arbitrio se submisit, urnobis esset similis.

dos. Nam non praecepit filiis Istaei, ut unum tan-rum agnum Paschatis acciperent.

CHRISTIANus. Quaero, an nihil signisecaverint omnes victimae, qua in Templo immolabantὰθ ' Nams ita esset, nihilo pracellerent surptiis superstitionibus. Deinde simus, Most praceptum esse, ut omniaformaret ad exemplar quod in monte videret. Atqui Dipinum istud fuisse , negare non audebunt. An ideo concedent plures, imo innumeros esse Deos f Quaero etiam, quum Pascha memoriale ct pignus fuerit redemptionis, an totidemosse dicent redemptiones,

quot agnos persingulas familias Deusjussi mactari φNos vero libere profitemur quod dictat ipsa pietas, non modo agnum Paschalem fuisse Christi figuram, sed & omnia sacrificia: quia nimis crassὲ somniant, Deum adipis foetore, vel aspersione sanguinis, vel pecudum caeduplacatum fuisse hominibus, & talibus piaculis purgata fuisse peccata: Ergo in toto legali cultu aliquid praestantius adumbravit Deus. Sed hinc plus quam stolide colligunt, plures nobis repe4endos Christos. Nam ut 1cirene Patres sub Lege, nondum se stare in persecto Ccc

807쪽

gradu, voluit Deus in quaerenda reconcilIDtione ad 3adem illos remedia confugere. Si ad expiationem efficax fvisset bovis aut vituli immolatio, satis suisset uno tantum sacrificio defungi. Sed repetitio admonuit, in figuris illis ninil esse perfectum. Eadem ratione dicimus, Sacerdotes omnes gestasse Christi personam: ideoque plures fuisse, quia mors honore singulos privabat. Christus autem, qui ideo resurrexit a mortuis, ut perpetuo Sacerdotio fungatur, unicus est. Ne longior sim in re plusquam facili, apud sanos omnes fateri licebit, Regnum, quod erexit Deus in familia Davidis, ab ipso usque ad omnes ejus successores, futuri Messiae fuisse praeludium. Nemo tamen usque adeo desipiet, ut nobis propterea exprobret plures esse Christos.

Is. Quaero, Accipite hunc panem, hoc in cor pus meam: ct hoc vinum, esi sanguis mein pro novo

foedere, quomodo factum in hoc y Aut fregit fruastum carnis, & dedit illis: aut ejus corpus factum est ex pane dc vino, deditque illis ex reliquiis, & hoc est corpus, quod comederunt & biberunt.

CHRISTIANus. Quaero vicissim, quando invitat Deus o sper Jessam, ur gratis adfatietatem bibant lac ovinum, O mel comedant, an lacte ni melle con

808쪽

REFUTATIO. Z i

ptibilisaginare tantum vult shorum ventres 'Quε-ro item, quando in Psasmo dicitur; satiabis eos copia domus tuae,& fluvio deliciarum tuarum potabis eos ue an coelestem priam Propheta Ps. 36. s. Io. alimenta sustineri intelligat 'Quaestionis solutio ex pura & dextra ver borum Domini interpretatione pendet, quae si crasso commento alicubi fuerunt corrupta, non est cur propter hominum inscitiam reis

ctae fidei insultent istae bestiae. Christus ceriste neque frustulatim secuit corpus suum,neq, illud ex pane de vino conflavit: sed tamen spirituali modo vescendum dedit Apostolis, sicuti quotidie arcana Spiritus sui virtute fa cit, ut caro sua cibus sit. Dicimus ergo, verε comedisse Apostolos carirem Christi, non qualiter comedi solet caro ex macello empta, sed quia non aliter animas ipsorum aluit Christus, sicuti nostras quotidie alit in spiri tualem Vitam, quam pane &cibo corpus pascitur.

17. Quaero quorsium angustia anima ejuιproin pter mortem Si dixeris,id esse propter carnem quae pavet, nonne ille dicit, Angustia anima mea, non autem ; angustia carnis mea ' Item, nullus est qui nesciat, catnem non loqui, nec

scire quicquam, sed esse tanquam lapidem, nisi adsit vis Spiritus.

809쪽

772 DOCTRINAE I ID.

Quaero, si caro sensu o motu omni caret, qui modo dicat JGqas, Videbit omnis caro gliriam Dei φ Cur dicat Moses , Omnis caro colrupit viam suam ' imo cur ubis tota Lex caradscribat,quacun1 tu hominem competunt 'Hinc vero planum fit, quam sine judici arrodant rabiosi isti canes, quicquid ex novΤestamento proferri audiunt. Nihil notiuest, Vel magis tritum, quam sub Carnis vos designari homines: atque ita tam animanquam corpus cDmprehendi. Quod ergChristium mortem exhorruisse in carne dic

mus, ad humanam ejus naturam resertuquia fieri non potuit,quin verus homo natiraliter mortem refugeret: maerorem interihunc & angustias pertulit in anima,quia copus induendo simul animam passibile assumpsit.

Ilio unum tantum sant, necessarib eriam eadem ι eorum voluntas. Ipse tamen,quum oraret ante P.

Matib. 26. tremsuum. ixit; Pater mi,si fieri potest ut nc bibam calicem hunc, sic: sin minus,fac ut e bonum in oculis tuis: non fiat secundu voluntatem meam, sed secundum volunt tem tuam. Ergo non sunt eorum poluntates simiti

810쪽

CHRISTIANUS. Quaero vicissim, quomodo Deuspronunciet, se nolle mortem peccatoris; reprobos tamen exitio destinans, Mosi dixerit ; Miserebor cujus miserebor,& mi sericordiam praestabo,cui misericordiam praestitero S Nam discrimen omne in servandis vel perdendis hominibus ad ambiti tum suum revocans, se non omnibus spiritum res piscentis dare ostendit. Quaero etiam, quomodo paenitentiam Deus mi tribuit, quasi mutabilis, vel parum providens' Quid enim fugiet eorum proterviam, dum sibi tam licentiose Dei in steriis ob reperepermittunt 'Solutio hujus quaestionis ex principio Judetis incognito pendet,quia percussi sunt spiritu vertiginis & amentiae. Quod Christus idem est cum Patre Deus,non obstat qub minus homo factus, humanos assectus susceperit. Distincta ergo ei fuit a Patre voluntaS, quia nihil a se alienum esse voluit, quod esset hominis proprium. In Deum vero non cadit vel spes, vel metus,vel gaudium, vel tristitia. Donique nisii caput hoc fidei nostrae evertant, Christum esse Deum & hominem, frustra&stulte de voluntate duplici contendunt.

JM DAEUS.i'. Quaero, si illefuit Deus, quare dum oraret dixit Patri suo, ut faceret voluntatem suam

SEARCH

MENU NAVIGATION