Acta et decreta primi concilii provincialis Torontoni in ecclesia metropolitana Sti. Michaelis celebrati mense Septembris MDCCCLXXV [microform] : a Sancta Sede revisa et recognita anno III pontificatus Leonis P.P. XIII, additis quibusdam aliorum conc

발행: 1882년

분량: 176페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

CONCILIORUM QUEBECENSIUM. omn2 Prophetae, omnes Evangelistae, omne Pastores, Omnes Ain Doctores. Proinde, sacrosancta Synodus declarat, praeter caeteros ecclesiastico gradus, Episcopos, qui in locum Apostolorum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere et positos, sicut idem Apostolus ait, regere Ecclesiam Dei eosque presbyteris superiores esse is Sacramentum Confirmationis conferreri ministros Ecclesiae Ordinare atque alia pleraque peragere ipsos posse quarum functionum Pote8tatem reliqui iniariori ordinis nullam habent.' Conc Trid. Sess. XXIII. cap 4.)Itaque Ecclesiae catholicae firmissimum dogma est, Episcopos presbyteris superiores esse non solum potestate ordinis, sed etiam jurisdictionisa nec eis ullo modo, denegari potest Ecclesiam Suam regendi potestas, aut leges et statuta condendi, in iis quae uri communi non adversantur.

De siseoporum Ossetis. Verum si magna sublimisque piscoporum dignitas, magna quoque et gravia sunt ipsorum ossicia. Audiant igitur haec ad ipsos Concilii Tridentini monita: Optandum est ut ii qui

episcopale ministerium suscipiunt, quae suae sint partes agnoscant ac se, non ad propria commoda, non ad divitias aut luxum, sed ad labores et sollicitudines pro Dei gloria vocatos esse intelligant. Nec enim dubitandum est, et fideles ristiquos ad religionem innocentiamque facilius inflammandos, si praepositos suos Viderent non ea quae mundi sunt, Aed animarum salutem ac caelestem patriam cogitantes. Conc Trid. Sess. XXX DA Roform. cap. 1. Episcopis autem multum equidem est attendere sibi juxta

112쪽

beati Pauli ad Timotheum monitionem eaque omnia a se re-mOVere, unde tam augustum morum ministerium vituperari posset Attamen ipsis, utpote speculatoribus, minime sussiceret Se moresque suos, ac totam domum ita composuisse, ut inde omnibus venerationis et aedificationis causa, oriretur Seiant igitur se in excelso positos, ut vigilantiae munus quod ipsis proprium est, et Ecclesiae Dei tam necessarium, facilius adim-Plere, valeant. Ante omnia, cum fides, ut ait Concilium Tri. dentinum, sit humanae salutis initium fundamentumque in illa orthodoxa fide, quam Sancta Ecclesia Romana colit et docet, tuenda stabiliendaque, constanti studio igilent. Et quia non minus in fidei ruinam vergit crassa illa culpabilisque catholicarum veritatum ignorantia, quam earum per errores et haereses depravatio, pari cura huic operi incumbant, ut et errore confutentur, et ignorantiae vitium, uuantum fieri poterit, extinguatur. Invigilent nihilominus Episcopi, ne in propria dioeceses abusus irrepant Quocirca eos enixe hortatur eadem Sacrosancta ridentina Synodus, it illi in commissis sibi seclesiis eo libentius resideant, quo facilius et commodius sibi, subjectos regero et in vitae ac morum honestate continere possint; atque illud primum os admonendos censet, ut se pastores, non percussores esse meminerint: et ita praeessa subditis oportere, ut non eis dominentur, sed illos tanquam filios et fratres diligant elaborentque ut hortando et monendo ab illicitis deterreant, ne, ubi deliquerint, debitis eos poenis coercere cogantur. Quos tamen, si quid, per humanam fragilitatem, pecca o contigerit, illa Apostoli est ab eis servanda praeceptio, ut illos arguant, obSecrent, increpent in omni bonitate et patientia cum 8a pe plus erga corrigendos agat benevolentia quam austeritas, plus exhortatio qram comminatio, plus charitas quam potestas

113쪽

CONCILIORUM QUEBECENSIUM. Sin autem, ob delicti gravitatem, virga opus fuerit, tunc cum mansuetudine rigor, cum misericordia judicium, cum lenitate severitas adhibenda est, ut sine asperitate disciplina populissa' ι:taris ac necessaria conservetur, et qui correcti fuerint emendentur; aut si resipiscere noluerint, caeteri, salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis deterreantur.' Conc Trid. Sess.

XIII. I o Reform. cap. 1.)Haud secus ac vigilandi Episcopis etiam incumbit et praedicandi munus. Nec enim dubium est unicuique ipsorum, sicut et Timotheo ab Apostolo dici: Opus ac evangelistae, ministerium tuum implo. Quia vero,' inquiunt Patres Tridentini, christianae reipublicae non minus necessaria est praedicatio vangelii quam lectiori et hoc est praecipuum Episcoporum munus statuit et decrevit eadem sancta Synodus, piscopos, Archiepiscopos, et omnes alios ecclesiarum Praelato teneri per Seipso ad praedicandum sanctum Jesu Christi evangelium. Si vero contigerit eos legi mo, detineri impedimento, viros idoneos Ssumere teneantur ad hujusmodi praedicationis ossicium sabibriter exequendum.' Sess. V. De Resorm. cap. 2. Quinimo, cupiens eadem saneta Synodus illud ministerium, quo frequentius possit, ad fidelium salutem exerceri, mandat ut

Episcopi in aliis ecclesiis per parochos, sive iis impeditis, per alios ab Episcopo deputandos, sacras Scriptura divinamque I 0gem annuntient Sess. XXIV De Relarm. cap. 4ὶ. Ut autom illa Concilii Tridentini tam saltataris praescriptio emeacius observeter Episcopos hortatur hae Quebecensis Provinciae Synodus, ut raedicationi Verbi divini constanter invigilent, ipsamque ita peragi curent, et Christus in cordibus esso

metu

Curent etiam Episcopi ut, quantum temporis aut locorum circumstantiae serent, fiant identidem in ruralibus ecclesiis, por

114쪽

aliquos dioecesis suae aut etiam dic ecesi alienae presbyteros, piaeXercitia, cum clara expositione, sive veritatum idoi sive praeceptorem Dei et Ecclesiae, et vivida exhortatione, ut audientium corda quam primum ad meum convertanter In oppidis autem, eadem exercitia liabeantur, sed cum luculentiore, si ita expedire videbitur, doctrinae aut ossiciorum explanatio no Seiant etiam Episcopi se non inutili cura gravari, si in eligendis praedicatoribus pro hujusmodi exercitiis operam

impendant: eosque moneant qualiter, pro temporum ac locorum exigentia, verbum divinum annuntiare conveniat. Quod si in aliqua dioecesis parte, hi funestissimi errores, qui ad praesens inter populos diffunduntur, irrepere ceperint, eos consulari et priae cari, per evangelica veritati praedicationem, Episcopo satagere necesse est Meminerint tamen omnes ad hanc pugnam indiscriminatim non esse admittendos, ne sorte errore debellati sed non victi, per ipsam argumentorum debilitatem. firmius e tenacius animis audientium inhaereant ideoque Omnes parochos, aliosve, ad quos praesens admonitio spectare potest, hortamur in Domino, quatenus huic errorem hodierni temporis consutationi, seriam praeparationem, et servidam orationem semper praemittant.

Aliud stiam Episcopis gravissimum Punus impositum, nempe populo christiano parochos praeficere. Cum enim, ut ait Concilium Tridentinum, expediat maxime animarum saluti a dignis et idoneis parochis gubernari, ubi constiterit ecclesiam parochialem vacare, statim Episcopus, inter eo quos, re mature pedipensa, dignos cogn0 verit, eum eligat quem aetate, moribus, doctrina, Ridentiaque, et aliis robus ad vacantum ecclosia gubernandam opportunis, magis idoneum judicaverit. Sess. XXIV De Reform. cap. 18.)Similiter piscopi propriam dioecesim per seipsos, aut, si

115쪽

CONCILIORUM QUEBECENSIUM. legitimo impediti fuerint, per suum Generalem Vicarium, aut per alios ad hoc ossicium deputandos, si quotannis totam propter ejus latitudinem, Visitare non poterunt, saltem notabilem ejus partem visitare non praetermittant. Visitationum autem omnium istarum praecipuus sit Scopus, praeter Sacramenti On- formationis administrationem sanam orthodoXamque doctrinam, expulsis haeresibus, inducereri bonos mores tueri, pravo corrigere populum exhortationibus et admonitionibus ad 40-ligionem, pacem, innocentiamque accendere caetera, prout locus, tempus et occasio feret, ex visitantium prudentia, ad fidelium, fructum, constituere Quae uisacilius feliciusque laciant, monentur praedicti omnes et singuli ad quos visitatio spectat, et paterna charitate thristianoque si et . Omnes rumplectantur, ideoque studeant, quam celerrime debita tamen cum diligentia, visitationem ipsam absolvere Cone. Irid. Sess. XXIV De Resorm caP. 3. Constanter etiam servent Episcopi salutarem illam consuetudinem convocandi, singulis annis dioecesis Suae presbyteros, ut in loquo sacro secessu, per aliquot dies, piis exercitiis vacentis annos aeternos meditentur.

Verum, praeter multiplices gravesque Episcoporum obligatioties, quas hucusque utulimus, sunt etiam aliae quae ipsis maximo cordi esse debentu sed inter eas nulla, quae majorum minorumque Seminariorum curae anteponi debeat. Utraque

enim Episcopi eo majori sollicitudine et ametu prosequi debent, quod in ipsis resideat, pro futuro, spes sacerdotii, divinique ministerii, id est gloria Dei, animarumque salutis. Ipsis itaque

tales Superiores magistrosque semper praeficere curent, qui alumnos pietatem, innocentiamque Vitae ac humanarum sacrarumque litterarum scientiam accurate edoceant.

Sed quoniam, ut studia proficiant in melius, et tandom

116쪽

floreant, nihil magis utilo inveniri potest, quam ut recte prudenterque gerantur negotia temporalia Seminariorum, et per hanc laudabilem administrationem, omnis metu circa eorum existentiam aut prosperitatem, nec non circa Superiorum ac Magistrorum statum et conditionem, adimatur omnem curam

impendon Episcopi in eligendis in conomis idoneis qui sub auctoritate Superiorum, indefessa diligentia, imponsas diriganto moderentur.

Praeterea Episcopi, adjunctis sibi viris probatis ot hac in roexperientia praeditis, quotannis seriam reddituum ac impensarum rationem exigent. Statuent etiam quae in annum alterum, constructiones, reparationesque aut acquisitiones suscipi poterunt; nec eis unquam consentient, quae nimiam, id est, excedentem consuetas dictorum Seminariorum lacultates, impensam eXigerenti Hinc nullus Superior aut inconomus arbitretur sese posse, ratione ossicii sui, in incerta negotia, aut non approbata immittere cum in hac parte, nihil alicujus momenti incoepi debeat, absque expresso Episcopi consensu, clajus est, consultis eisdem viris probatis et peritis, quae peragenda sint statuere et detem

minare.

Pr terea, cum nihil sit quod magis conferat ad conservandam, augendamque inter populos, Vitae christianae rationem, quam pia puerorum educatioci nihilque e contra promptius et magis radicitus fidem destruat, mores corrumpat, Sicque societatis et familiae vincula disrumpat, quam eorumdem indisciplinata et irreligiosa institutio Episcopi huic tam gravi pastoralis sollicitudinis ossicio constanter incumbere studeant. Quapropter, sedulo curabit unusquisque Episcopus, ut parente admoneantur de obligatione quam eis imponimi, in hac parte, natura simul et religio et si per se ipsos, huic ossicio educationis, ip il

117쪽

ipsis divina disposition imposito, satis sacere nequeunt, sciant saltem se lege certissima, ad hoc adstringi ut pueros non nisi magistris probis, catholicis, religione sincera praeditis, ac tam gravi munere dignis, committant; nec ullum temporale com modum condignum haberi posse, non dicimus modo aeterniupuerorum abiti, Verum etiam bonis quae ex christiana educatione defluunt, cum ea sola vir probus et patria devotus praeparetur.

Idcirco, ut in re tam gravis momenti, familiis, quantum fieri poterit, adjumento sint, Episcopi nihil mittent ut in suis dioecesibus instituantur aut multiplicentur Acholae Omni arentum fiducia dignae, videlicet, in quibus, cum litteris, Scientiam amoremque Religionis juvenes edoceantur, et ipsius laeceptorum adimpletioni accurato simul et leniter efformentur. Τandem, Si caritas, quae est persectio legis, omnium fidelium, et maXime sacerdotum mentes accendero debet, quanto magis Episcoporum, qui, cum erga omne paternum affectum habeant, curas et dolores omnium longe vividius persentiunt. Continua igitur sollicitudine causam omnium miserabilium personarum Episcopus inquirat, quasi a Propheta ipsi dictum morit: Iibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor.' Quod si, impar egenorum necessitatibus, sibi deesse sentiat has dot tiones quibus in praecedentibus saeculis, pietas fidelium ditaverat Ecclesiam, horum Tobiae verborum recordetur Si multum tibi fuerit, abundanter tribuo si exiginti tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.' raeterea utetur, Si opus fuerit, ea libertate quae ipsi libenter ab omnibus conceditur, divitum erogationes pro pauperibus implorandi nihilque Praesulibus carius sit aut potius quam nomen patroni aut advocati pauperum. Ipsis igitur Succurrendi omnimodo et indesinenter invigilet, delicemque sese existimet quoties unum e his

118쪽

EXCERPT DECRETORUM. operibus, quibus tot et tantae miseriae sublevantur, instituere potuerit. DE RETUM VII.

De unctionibus Quas Parochi Unius Diseeesis P sunt

Mereere in Proxima Dioe est. Opportunum censuerunt Patres declarare antiquam re uiam

Archidiae desis Quebecensis quoad loca ubi parochi in vitai possunt, tum ad praedicandum, tum ad consessione sive laicorum sive clericorum audiendas, servari posse in tota Provincia Ecclesiastica, etiam nunc divisione dioecesium facta, et in postorum, nisi placueri ordinariis locorum aliter decernere. DECRETUM VIII.

De Cierioali Labitu in Canada et riori. Quoniam in dioecesibus Canadae Superioris Vestis talaris usus, 1 Concilio Provinciali secundo, decretis Tridentini inhaerente

praeceptus, non nisi cum magno incommodo retineri potest et jam obsolescere incoepit, hujusce regionis adjunctis, circumstantusque perpensis, dictam Vestem talarem deponi posse aliudque vestimentum, vulgo dictum ouitanelle, nigri coloris et infra genua descendens, sufficere in privsatis dioecesibus declaramus Volumus autem ut in argumentum clericalis status, et gravitatis eccles stica incitamentum, non nisi hcc vestiment ac collare romano induti earumdem dioecesium sacei dotes e domo vel ecclesia exeuntes in publico incedant. DECRETUM IX.

De Modo roridendi Necessitatibus Temporalibus Ece Siarum, Sacerdotumque Sustentalio i in Canad Superiori. Attentis dissicultatibus quod 1 dioecesibus Canadae Superioris

119쪽

saepe assurgunt, dum sacerdotum sustentationi ecclesiis erigen dis, aliisque piis operibus providendum est, nihil potius, ad talia obvenienda incommoda, nobis i8um est, quam decernere ut fideles hujusmodi necessariis expensis praesto semper sint; quod quo sequius obtineatur, et ut nemo suo muneri desit, pro norma sumatur elenchus ille municipalis, vulgo nessment olidictus, qui in rebus civilibus ista in regione, in usu est, ad statuendum quantum quisque pro rata sua parte, ad talia

opera exsequenda, conferre teneatur.

DEcRETUM . Contra Errores Hisce τελnporibus Ubique Serpentes. Cum Summus Pontifex noster, quem Deus in sua inessabili Providentia posuit, ut in hac tanta temporum asperitate suam sanctam Ecclesiam tam sapienter regeret ac gubernaret, homrenda errorum monstra quae ex Apostolies Sedis altitudino, tanquam in arce Religionis, per catholicum orbem hac dissicillima aetate grassantia, intuetur, nobis, qui custodes gregis Domini in his regionibus praepositi sumus, et speculatores domus Israel, iterum atque iterum indicare, nosque instantissime adhortari, ut vires exerceamus nostras ad eadem forti animo dobellanda, in sua vigilantissima Ecclesiae universalis cura, judicaverit, nihil opportunius ac magis necessarium nobis, inlia Synodo congregatis, Visum fuit, quam ipsamet illius verba salutis plena, in Allocutionibus suis iecembris, 1854, et Junii 1862, contenta hujus Synodo Decretis adjicere, ut oves nostris curis commissae, tam salutaria monita dis ac nocto ob oculos habentes, ab omnibus erroris ii avertantur. ac ratione nos, qui in sollicitudinis istius supremi Pastoris partem vocati sumus, strenue dimicare debemus pro domo Israel, ut

120쪽

EXCERPTA DECRETORUM.

esus erigenia

potius, ad decernere semper sint; iri desit, pro S8ment olluctu est, ad te, ad talia

ritate, Suamrnaret, Or-

altitudinΘ, hae dissicil- gregia Do- Ore domus istantissime sorti animorsalia cura, nobis, in illius verbal 854, et

re, ut Oves nocto obitur. Hac ris partem

Israel, Ut summo ipsi solatio ac consolatioui simus. Non possumus enim non vehementer dolere et angi cum Patre nostro, cum videamus tristissima, et nunquam satis deploranda mala ac damna, quibus cum permagno animarum detrimento catholica nunc Ecclesia, et ipsa civilis societas miserandum in modum premitur ac devastatur. DEcRE XV. De Invocatione et Veneratione Beatissimce Maris Virginis Imma-

eudata .

Nos Apostolorum docendi et pascendi gregem Dei muneris haeredes, qui hisce diebus, ad illuminationem Sancti Spiritus accipiendam coadunati, perseverantes suimus in oratione cum Maria Matre Jesu, Ipsa intercedente pro nobis in coelo, dum in terra Supplicaremus, nunc ab invicem secessuri, huic Synodo haud finem imponemus quin reverentis et grati obsequium animi praestemus Matri Sapientiae quae habitat in consilio, et eruditis interest cogitationibus. Ad illius gloriam hoc offerimus Decretum, exinde sperantes a coelo confirmationem, et aliarum sanctionum nostrarum elicem executionem. Confidenter deprecamur gloriosam Virginem, quae cunctas haerese8 sola interemit in universo mundo, ut hanc doctrinae nostrae obtineat enicientiam, quae ab omni errore immunes servet, quos in unitatem fidei et agnitionem Filii sui Deus voluit venire PetIpsa in qua est omnis gratia viae et veritatis, et omnis spes vitae et virtutis, fideles per Dei et Ecclesia leges instructos, super semitas justitiae deducat. Nos quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo, Smae Matri Jesu personas nostras addicimus, et volumu Filio nostros arissim Osin ejusdem Sanguinis dispensatione nostros adjutores, se nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION