Confessarius monialium commoda, brevi, & practica methodo instructus circa earum obligatione, privilegia, & cætera fere omnia ad hanc materiam spectantia a p.d. Cajetano de Alexandris ..

발행: 1763년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

I 16 De obligat. O Privit. Abbatiss. χuendo. litterasci communicationis . Resp. Polla . Colligitur ex Navarr. quem citat, & sequitur Legada, conseisits Sorbus , & in terminis tradunt Balcius v. Abbatissa num. 22. & Ρhilippinus in Filiat. Spiritual. num. I99. Ratio est . quia, sicuti quaelibet monialis tanquam domina potest applicare sua bona opera. communicabilia quibuscumque voluerit, ita idem poterit Abbatissa, Cum haec ώommunicatio pro Ueniat a potestate dominativa , eae vi voti obedientiae, ut habetur ex Rodriq. aliisque Doctoribus relatis a Philippi n. loci cit. nt --mer. I I. quae potestas residet penes Abbatissam; unde competit illi libera ad . ministratio, cura , & authoritas ordinaria dispensativa bonorum spiritualium. sub ipsius regimine, & propria Congre- g tione contentorum . Ex quo etiam fit,

quod Abbatissa possit indicere suis Monialibus certas preces pro benefactoribus, maxime si occurrat causa, V. g. ad implendam obligationem impositam Mona verio ex iustitia . Bas us loc. cit. Quaer. XXV. An Abbatissa teneatur transgre ssiones monialium occultas inquirere , ut corrigat. . Reip. Teneri. Ita D. Tho. a. a.

142쪽

cap. IV. q. I. ra art. a. alia A. Si enim hoc negligeret, moniales faciliter impune regulam trania gre Irrentur, cum facile ipsis esset cavere , ne in conspectu Abbati Te statuta violarent.. Atque ita cum maximo boni communis detrimento omnia trant gressionibus scaterent, ac vigor disciplinae omnino di solveretur . Verum quamvis hae e si Abbatiisae obligatio tamen, ut optime advertit Lorca , prudentiae moderamine est temperanda , ne scilicet sitntinia sollicitudo ,. aut intempestiva limquisitio quia hujusmodi excessus non solum esset inutilis, sed molestus etiammonialibus, & odibilis , ponetque de

Quaer. XXVI An Abbatissa audiens,& non impedienS monialem de altera detrahentem', peccet mortaliter.

Resp. Quod sic , . quia non obstans damno proximi ν ad quod tenetur , delinquit graviter in suo Oiscio, & habetur expresse in cap. facientis dist. 86. ubi textus et Z egligere cum post deturbare per Oers os , nihil aliud est quam fovere .

Ideo hanc sententiam tradunt, D. Tho. a. a. q. Tq. art. q. in corp. Aragon. Salas, . Sotus, & alii Penes Ρeyrin. de Prae-

143쪽

Q8 De obligat. O Privit. Abbatiss.

Di q. I. cap. 3. h. II. num. IO7. ubi pa riter asserit teneri Abbatissam damnum D mae compensare , sidetrahens famam detractam non restituat, & instante pam te laeta detrahentem ad famae restituti nem compellere ; sicut enim ex ossicio illi incumbit, furem alicuius rei cogere ut restituat, multo magis raptricem famae ; cum deteriores sint, qui famam , quam qui bona nostra surripiunt, cap. teriores s. q. I. Quaer. XXVII. An Abbatissa teneatur curare , ut quotannis legantur decreta Clementis VIII. de largitione munerum in vulgarem cuiusque regionis sermonem versa.

Resp. Expedire quidem, non tamen teneri, sentit Pelligar. de MontaL cap.7. num. yo, quia putat, obligationem per non usum fuisse sublatam 3 quod non virudetur admittendum . nam ex una parte lectio annua dictorum te cretorum monialibus quoque est expresse praeceyta 3 ex alia vero per Constitutionem Urba ni VIII. omnis non usus contra hujusmodi decreta, adeoque non usus non legendi ipsa quotannis tollitur, & reprobatur .

Quaer. XXVIII. An Abbatissa possit

144쪽

cap. IV. q. t. . Τ '

monialibus limitare, vel impedire usum privilegii collati nniverso ordini, vel

Iicentiae factae a Praelato Monasterii. Resp. Posse interveniente iusta eausa,& nisi in eoncessione sit expressis den gata facultas . Ita Corduba in reg. Sancti Frane. cap. Io q. a. p. 6. ex quo Sancti. lib. s. morat. cap. q. num. 9. &Ρeyrin. R. q.. I. cap. 8. q. 6. Ratio est, quia quaelibet gratia ita est intelligenda , ut ius alterius non laedat . Abb. in cap. nostra in norab: 3. de rescript. Loter. de re benes lib. I. q. 28. n. I 62. N plures Rota . Idque adeo verum est , ut quamvis in rescriptis non fuisset appo sita clausula sine praejuditio rertii, ta men . illa semper subintelligatur, Marant. resp. 13. num. s. Vivi an de jure patr. lib. I 3. cap. 8:-8. Quaelibet igitur concessio privilegii collati unive se ordinii, vel licentiae factae a Praelato 'moniali particulari, ita est intelligenda, ut non laedat potestatem illam dbminati-Vam , secundi m quam Abbatissa sibi sub.jicit omnes monialium actiones ratione voti obedientiae . Adeoque ita est intera ligenda , ut eliis usus taliter suborc in r-tur voluntati Abbatissae, ut iusta de camia possit ab ipsa vel limitari, vel suspen-F I, , di .

145쪽

1ao De Obligat. γ PriSil. Abbatio. di . Et regula illa 17. in 6. Inductum a jure beneficium non est alicui auferen-

. dum, limitatur, quando auferendi interveniat causa , Ρeyrin. loc. cit. . Poterit pariter remittere, aut saltem moderari poenitentiam impositam moniali subditae a Praelato monasterii, dum' modo concurrat justa, gravis , & rationabilis causa , nec sit facilis ad Superiorem recursus , quia in talibus circumstantiis praesumitur relaxandi facultas a Superiore concessa; cum praesumatur , Superiorem commodo , & bono subditorum velle providere . Extra huiusmodi circumstanti as non potest, quia inferior non potest se immiscere in iis, in quibus Superior manum apposuit, ut pe TDoctores communiter in cap. quod super his de majorit. σ obedien. O in cap. . ferior. s. a I. .

mper. XXIX. An Abbatissa possit licentiam monialibus concedere , ut pueros suscipiant in Baptismo , aut Confirmatione .

Rei p. Non posse ; quia hoc moniali

bus est prohibitum in cap. persi enit. I. dis. 18. q. a. cap. non licet, oe cap.-nachi din. q. de consecrat. & licet in is praedictis locis fiat tantum commemora-ν tio

146쪽

cap. IV. q. I. . 737tio de Monachis, communiter tamen a Doctoribus ad quoscunque religio s extenditur prohibitio . . Ita Ledes ma , Sanchea & Barbosa de potest. Episcop. ali Rat. 3O..num. 3O ubi adducit Rituale Romanum , quod de hujusmodi Patrinis agens, inquit: : Ad hoc admitti non debent Monachi, vel Sanctimoniales . Ex quo colligit praedictus Doctor, monia-lem suscipientem peccare mortaliter ;. quia violat prohibitionem'. Concedu ta- men , contrahere cognationem spiritu tem, quia in . illis textibus nullum est verbum irritans factum subdit, , posse

monialem suscipere in Confirmatione , si monialis pariter sit confis manda . Verum imoniale mortaliter non peccare su- sciiuendo pueros in Baptismo , aut Con- firmatione , . docet' cum aliis Cespedes De Exempl. regul. cap. 6. dub. Iχq. nu- - mer.qc quia in textibus praeallegatis nul- la sunt verba , quae contineant prohibi 'tionem strictam , & rigorO1am . -

147쪽

De Vicaria , oe Discretarum, se Decanarum Obligationibus .

. Quaer. A N Vicaria possit dici Pra I. L, lata. Resp. Negative 3 quia instituta est

tanquam coadjutri X-Abbatissae, nec ut .

lam habet jurisdictionem ; quare facerenore pote st, quod potest exequi AbbatiΩΩ . Legan. qq. ReguL tonia z. cap. I 3. num. O. Unde Mon potest co edere licentiam monialibus aliquid recipiendi , expendendi Sc. cum peneS ipsam non s. re side at potestas neque domestica , neque oeconomica , nisi hoc specialiter a Superiorissa indulgeatur . Barchius in specul. Religios. eap. 17. quod si contingat, Abbathsam decedere, putat Le- . ana loc. cit; num. I. posse ea facere ine sibus, occurrentibus, quae ipsa faceret, Abbatissa , si viveret, quia eo tempore praedicta Vicaria vel est Praelata, vel quasi , cum non deceat, monacterium esse pro illo tempore sine capite . Quaer. II. An Vicaria possit moniali- bus praecipem ex vi voti obedientiae

Resp. Non posse , quia, ut diximus

148쪽

cap. IV. q. II.

non est monialium P lata , cui fit votum obelientiae . Tenentur tamen m

niales ipsi parere ex potestate civili, i politica , quae utique competit Vica ete, cum S ipsa sit Superiorissa monasterii quamvis subordinata , quod sufficit, ni moniales obligentur ad obediendum sub peccato , etiam mortali ,.si res praecepta sit ex objecto gravis , & modus praecipiendi indicet intentionem praecipientis. esse obligare sub gravi .. Quaer: III An Vicaria possit eligi in Abbatiisam. Resp. Quoad Moniales ordinis Min rum negat Miranda de Montal. qJ.art. 9. conclus: z. propter quandam const tutionem Sixti V. quae id prohibet ,. dc etiam propter quoddam decretum Cardinalis Matthaei Protectoris ordinis M, norum sub die a linii I, 92. at inoc teris monialibus hoc habet locum, unde . sive perfuncta sit Vicariauis munere, sive in eo duret , eligi potest Vicaria in Superiorissam Conventus . Quia Co stit. Gregorii XIII. solum prohibet ne

perfunctae Abbatissatus munere per m neant in aliquo ossicio , in quo habeant, auctoritatem , & regimen, aut administrationem . . Non tamen hoc prohibet

149쪽

I34 De obligat. Vicaria, Discret. Vicariis . cum s1t diversia ratio , quia scilicet cffcium Vicariatus est suboro iis natum Abbatissae adeoque ad Vicarias non e st extendenda Constitutio . . Quaer. IV. . An Vicaria , & quaelibet

Discreta teneantur cum aliis intercile , ii quando convocantur: ab, Abbatissa ad considendum , seu decernendum aliquida spectans ad bonum regimen Monasterii. . Resp. . Teneri , nisi aliquo legitimo, impedimento, detineantur . Ratio est, , quia , quando ad Vicariae vel Discretae munus eliguntur . suscipiunt in se obligationem procurandi bonum com--

munitatis ; unde quotiescunque de com-- munitatis bono agitur, tenentur ex Off-

cio interesse , ad hoc ut possint promo- vere Ita ex Molissio Duardus in capOmnis utriusque sexus t. ac disp.D. sest..et O. num. φ & licet quilibet p ssit favori

suo renuntiare , hoc . tamen non habet locum quando agitur de favore mi Xto, i scilicet, quando id, quod renuntiatur, , non solum proprium ipfius renuntiantis, sed etiam favorem alterius, seu publi- cam utilitatem respicit . . Felin. in cap. si diligenti num. I6. defor. compet.. Ca-- stren . Calde rin. & alii. Unde neque , alie Discrete poterunt ab aliarum. . con- gres

150쪽

cap. IV. II. Irs gressu se subtrahere , quando de monasterii sit agendum utilitate . Quaer. V. An Vicaria. & Discretae possint sine scrupulo tacere , quando Abbatissa vult aliquid non bene de te

minare .

Resp. Si quod vult Abbatis a decernere , est evidenter contra monasterii utilitatem , mortaliter peccant tacendo ,

quia qui de collegio sunt, in his , quae

ad universale commodum pertinent , ex vi ossicii sui tacere non possunt, arg. cap. I. de his , quae fiunt a majori pari. . capit. nec valet dicere , quod Abbatissa , vel major discretarum pars est determinata exequi, quod decernit , &11c . quod vana foret oppositio I nam confidere debet se invictam veritatem proferentem , alias quoque, Vel etiam Abbatissam in suam sententiam adducturam ; Veritas enim omnia Vincit, cap. consuetndo 8. dist. si vero dubium sit tantum , an Abbatilsa non bene determ net, praecipue majori Discretarum parte in Abbatissae placitis consentiente , poterunt aliae quoque tuta conscientia vel tacere , Vel approbare , . quia in dubiis prudenter aliorum sequimur consilium . Agor. t. a. lib. q. cap. 3. q. 17

Quae P.

SEARCH

MENU NAVIGATION