Confessarius monialium commoda, brevi, & practica methodo instructus circa earum obligatione, privilegia, & cætera fere omnia ad hanc materiam spectantia a p.d. Cajetano de Alexandris ..

발행: 1763년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

1 36 De obligat. Vicariae, O Di Dret. - Qti aer. VI. An Vicaria , & Discretae possint saltem tacere, si praevideant,

quod eontradicendo, vehementer con

tri stabitur Abba tilla , atque adeo illas

torvis oculis asp: ciet.

Resp. Non posse, quando agatur de

rebus ad bonum commune maXime conducentibus ς nam ut dici solet, scanda-ltim potius permittendum est , quam Veritas deserenda . Dcbent tamen tale medium adhibere ,. ut contradicendo humaniter, S sua Vms procedant. Unde si aliqua ratione res verborum lenitate tempcrari valet, integra tamen , α illaesa semper veritate , id Omni conatu: debent procurare . . ROdriq. qq.

t. a. q. . . art. q.

Quoen. VII. Aia excusentur tacendo quando praevident, Abbatissam irritan-- idam , S magis ex conditione in sua se

. tentia Oblimandami.

Res p. videri , quod sic'. Quia sicuti

correctio fraterna tunc intermittenda ess, quando timeti W,. ne ob illam frater fiat deterior juYta tradita a D. Thom, a. a. q. 32. art. s. ita. Vicaria, & Discretae, . quando rationabiliter suspicantur, γ' rum consi sum potius obfuturum , qu*m Profuturum , prudenter agent tacendo,

152쪽

cap. IV. q. IL M

aut in tempus opportunius differendo iaAt contrarium est tenendum . Nam cor rectio duplex est; quaedam , quae promvenit ex charitate, & tunc tantum exemeenda est, quando fructus speratur . Alintera, quae ex justitia proficiscitur, quae nullo pacto est omittenda , etiam si nulla futurae emendationis spes proponatur, bono publico id exigente. Unde cum in nostro casu consilium , quod a Vicaria , & Discretis praestatur , ad actum potiua iustitiae pertineat , non videtur praetermittendum , quamvis ex illo nubius fructus speretur . Ita Rodriqueg , loc. cit. art. 7. quod si praevideant b, num publicum magis periclitari doquem do , non peccant, si taceant, quia hoc non est damno communitatis cooperari, sed ipsius maius damnum avertere . verum diligenter attendant, ne his innan, bus suspicionibus , & humanae imbeci litatis commentis sui officii partes omi

tant .

tae peccent mortaliter de monialium transgressionibus Abbatissam non admo

Resp. Peccare ; quia si in hac parte nimium dissimulent, religiosa observa tia

153쪽

138 De obligat. Magistra Novit.

tia in communitate labes a ctatur et quare graviter peccant, sicut peccaret Abb ii Isa sciens tales transgre 1liones , & non corrigens , cuni posset; nam etiam ipΙae ratione muneris tenentur communitatis bono consulere. Ita Suare I, & AEgidius.

. De Obligationibus Magistrae

Novitiarum.

Quaer. A Quo, per quod tempus, Ac

I. Lx cuius aetatis eligi debeat Novitiarum. Magistra ..

Res p. Inspicienda esse cuiusque Reli

gionia statuta . . Secundum Regulam

S. Benedicti electio Magiitrae spectat ad Abbatissam ; Superior tamen ex iustis. i

causis ad se talem. electionem avocare potest , ac decernere , . ut electio pollea facta per Abbatissam sit nulla . Sac. Comgregat. tu Florent. I . NOUemb. 16Oῖ. eligi debet ac mutari quotannis nec consanguineae , vel aliae moniales se ingerant in initruendis Novitiis, in Pisan. . 13. Iulii 1618. sit maturioris aetatis, .& quae saltem trigesimum quintum annum expleverit, ut de No vitiorum ma

154쪽

Cap. IV. q. III. I 39gistro statui tur in Decreto Clementis VΙΙΙ. sub die I9. Maji 16οῖ. Quaer. II. Ad quid teneatur Magistra,

ut recte suum munus obire possit. Resp. Tenetur experiri No vitias qu ad constantiam in vocatione , quoad capacitatem ad spiritualia exercitia, &etiam ad corporales labores iuxta varietatem perlonarum decenti modo , &unicuique accommodato, & etiam juxta statum vel Choristarum, Vel laicarum, quem intendunt assumere. Illas in cultu

Dei, & religionis observantia , debet erudire , sicut praecipit Concilium Provinciale Mediolanense I. sub Dia Carolo Borromaeo p. a. de Montal. 4. de Praefectis. Assiduis , admonitionibus ita eas instruere satagat in spiritualis, & sanctae vitae ratione , ut progredientes Deo adiutore , perfectae eius ancillae possint

evadere .

Quaer. III. Quomodo Magistra instruere Novitias debeat circa Regulam. Resp. Debet illas instruere in his, quae ad regulae substantiam spectant . id est secundum significationem generalem , & simplicem verborum cujuscumque Voti, obligationis, antpraecepti in . regula contenti. Nam Novitiae ad professio

155쪽

n o De obligat. Magisra Novit. fessionem admitti non possunt, nisi de

regula , quam profiteri volunt, notia itiam habeant, quia juxta D. ΤhOm. I. a.

q. 76. art. a. communiter receptum ,

quisque addiscere tenetur, & noscere pertinentia ad suum statum , idest leges universales status , seu olficii, quod a sumere intendit . ut bene declarant Vasiaque et Agor. & Sanch. in decal. lib. I cap. I 6. uum. 3 3. cum ergo No vitiae aia sumere intendant religionis statum , patet , teneri ad praefatam regulae inteli gentiam , priusquam professionem emi tant 3 unde tenebitur magistra ex vi m neris illas insimere , cum Novitiae sint eiusdem curae ad hunc effectum commis,sae. Duard. loc cit. di p. IS. Dct. 3 q.

num. 2.

Quaer. IV. In quibus praecipue debeat , Magistra Novitias e Xercere . Resp. In oratione, & meditatione, cum sit medicina malorum, quibus aegrintant, in lectione librorum spiritualium, ut discant, quid agendum sit, quid vitandum ε, nullo modo libri prophani sunt permittendi ; in Sacramentorum frequentia , quia summopere conducit aucomparandam animae puritatem ; in ie

iuniis , vigiliis, ciliciis, & diiciplinis ,

156쪽

eap. IV. q. m. I I

maxime a regula praescriptis . Debent arceri a conversatione saecularitaris , etiam consanguineorum, & non niti valle raro, & ex causa graviori permittendus accelsus ; si quidem non solum distrahuntur. & amore eorum , quae reliquerunt, iterum ad mundana resiliunt, sed etiam gravissimis tentationibus e Ponuntur . Quaer. V. An Magistra debeat in spi-xitu lenitatis, vel rigoris No vitias regere . Resp. Cum Rodriq. qq. Regular. tom. 3. q. 26. art. Io. rigore potius , quam lenitate esse educandas . Quia Trooembior. Io. praecipitur : Noli subtrahere

a puero disciplinam; si enm percusseris

eum Sirga, non morietur : tu, Sirga percuties eam, O animam ejus de inferno liberabis . Caute tamen procedat, ne Novitiae taedio religionis affectae ad saecularem libertatem resiliant. Quaer. VI. An Magiltra correctionis causa Novitiam percutiens excommuniacationem Canonis contrahat. Resp. Titulo correctionis licitum esse Novitiarum Magistrae, illas castigatione moderata punire , prout ratio culpae , &qualitas personae exigit, ac coniuetudi

157쪽

ne receptum est . Quare nullam incurre re excommunicationem tradit aliis rela tis Diana t. s. in opere coord. tradit. Σ. res sq. Ubi ex Sylvestro & Toleto docet , Canonis excommunicatione affici Magistram , si percutiat praeteXtu corrC-ctionis, non tamen e X fine corrigendi,nam fine correctionis tanti m est concessa facultas ad percutiendum . Notat tamen Turrianus de cens. lib. 3. disp. 29. d. a. tale odium , a quo movetur, debere ali quo signo e X terno nianifestari. alias non potest Ecclesia eum actum punire .Qs aer. VII. An praedictam censuram incurrat Magistra excedens modum percussionis relatae ad correctionem . Resp. Affirmat Glos. in cap tini.er sitatis de sent. excommunic. Negat pariter eadem mei. Glos. in cap. cum Soluntate eod. tit. Hanc contrarietatem conciliat Diana ex Sylvestro . Toleto, &Tabiena, docens, non contrahi hanc cen- , suram, quando excessus est venialis . quia sine mortali culpa non infligitur gra-Vis poena ; contrahi vero, quando e Xce sus est gravis, quia sub gravi, & irrationabili modo non censetur consessa talis faculta S .

Quaer. VII l. Quomodo se gerere debeat

158쪽

cap. IV. q. III. I Ibeat Magistra , s dubitat, an Novitia hinec ne ad professionem admittenda .

Res p. Exponat fidelitar Abbatiise, && Capitulo novitiae mores , ac qualitates , nec .non defectus illos ., ratione quorum haesitat, an sit, vel non sit a mittenda . Confessarium insuper , aut alium virnm idoneum consulat, Z illorum prudentiae, ac consilio acquiescat ;Vech. in praxi disp. Ia. dub num. 4. Ubi advertit, quod imperfectiones temporales , seu corporales , si notabilem deformitatem non afferant, neque impediant novitiam ab obligationum regulae bservantiam, non sunt causa sufficiens ad ipsam expellendam, quia revera ob tale impedimentum non cense

tur inhabilis, nisi conjungatur cum alio defectu , qui inhabilitatem inducat. Quoad imperfectiones spirituales, a dii idem Vecchius , quod prudenter se gerere debet Mag lira , eo quod fragilitas humana est char stative ferenda , eo Vel maxime qui a ; valde difficile est habiti s vitiosos brevi tempore superare . Concludit denique , facilius esse delinquere in exclusione , quam in admissione no Uitiae; eo quod exclusio a religione fieri nequit tuta conscientia, nisi intercedat

159쪽

dat aliqua gravis causa , quamvis neces, sario non debeat esse mortifera. Admisso vero licite steri potest , si novitia ea saltem habilitate polleat, qua obligationes regulae disciplinamque regularem Observare valeat, sitque aliquo modo utilis religioni. Quaer. IX. An Magistra possit ex chainritate Occultare aliquod novitiae impedimentum , pro quo non potest jure secundum religionis statuta profiteri . Resp. Non posse , quia talis occultatio cederet in grave monasterii detrimen tum, quod Nagistra tenetur impedire tum ratione ossicii ; tum ratione boni publici , quod debet privato novitiae comodo anteferri. Et hoc procedit, etiam 11

tale impedimentum fuisset Magistrae subsecreto detectum , quia ex D. Thom. Σ. a. qq. TO. art. I. ad a. custodia secreti

non potest in Magistra impedire fidem ,

quam debet ratione muneris religioni . Peccaret igitur occultando, & novitia profitens non esset vere professa , si religionis statutum esset auctoritate Pontificis confirmatum cum clausula irritan- quia stante tali clausula . R impedime io, nulla est potestas in admittente. Sancti. in ιι m. lib. s. cap. q. num. OO. Secus auute na

160쪽

tem si nullum extaret decretum irritan S, quia ex iure canonico nulla aegritudo, Etiam ' mortifera , annullat professi nem; imo ex eodem iure contrarium

elicitur; nam collatio facta criminoso improbatur quidem tanquam illicita, sed non reprobatur ut nulla , Felin. in cap. postulasti de reser t. Caeterum si impedimentum sit omnino occultum , nullum ex illo immineat religioni detrimentum , celari potest, ct debet. Sal.

Quaer. X. An negligentia Magistrae inexperiendo novitiam tempore probati nis possit impedire prosessionem expleto anno faciendam . Resp. Negative . Quia non est de suu- stantia novitiatus actualis probatio , sed satis est novitiam permanere sub Obedientia in religione , S 1e ad probatio nem necessariam exponere , Suar. t. 7. de relig. lib. I. cap Iq. num. S. Vecch. eit. b. 8. num. 6. Ubi docet Magistram negligentem graviter peccare , quia defectu probationis contingere potest , quod admittatur inhabilis ad terenda one . ia religionis cum magna observantiae regularis Iachira 3 vel impotens ad onPars II. G scia

SEARCH

MENU NAVIGATION