장음표시 사용
121쪽
llis Francisem Gorio amicissimo sto graphidem , eximii cuiusdam anaglyphi, quod Romae visitur in AEdibus Farne fianis , non magnoper hortandus fuit, ut in illa exponendo elabor ret . Exhibet hoe 1uperiori in parte Herculem cum Europa , Hebe . Satyrisque quieti , voluptatique post exantlatos labores indulgentem , in inferiori vero tripodem Apollini fac rum , Argivae Iunonis Sacerdotem , atque alatam, Virginem, de Herculem demum ipsum se se CXpiantem , ut purus ad Deorum concilium ascenderet . Hinc & illinc anaglyphum o nant binae columnae cum Graeca inscriptione , quae multis versuum decadibus Herculis gesta commemorat i in supremo tandem anaglyphi loco octodecim hexametra carmina exculpta 1unt , quibus Herculis labores &Certamina declarantur . Praeclarissimi huius monumenti explicationem Eduardus libello ,
quem ad Scipionem Masseium instituit, cominplexus est ; ex eoque Iudicari potest, vehemens assiduumque studium ipsi copiam eruditionis dedisse, naturam vero tribuisse ingenium ad conjiciendum divinandumque factum . Et sa
122쪽
tuisse laceras ac depravatas multorum Veris
suum lacinias felicissime corrigere atque supplere . Hoc ipse ferme tempore Corsinius ejusdem Gorii postulationibus Dissertationes quatuor concessit, quae impressae sunt ab illo in vi. volumine Ombolaram litterariarum , Extricat prima epigraphen sculptam in labro interiori cu)usdam crateris ahenei Mithridatis Eupatoris sa , qui crater in musto Cap tolino asservatur. Secunda patefacit obscuros ignoratosque dies natalem & supremum Pla. tonis, qua occasione aliorum etiam virorum illustrium Archytae, Philolai , Isecratis, Lysiae, Dionis, & Socratis aetates & tempora persequitur . Explicat tertia adversam pan tem numismatis Antonini Caesaris , in qua a Prometheus humanum corpus ex luto fingens , R Pallas capiti mentem , papilionis
i,M Sie interpretatur corcnlux mire Involutam inseriptionem et Regis Mithridatis Eupatoris Rogui au. sq. Eupatoristit 'innas i hoc est civibus Eupatoriae qui in Gynmasio certarunt Senectutem Uemat , quod erat ad laudem viiii , quo plenus Crater victori coacedebatur.
123쪽
imagine expressam , inserens conspiciuntur . Curiosa sunt quae excogitavit Corsinius , ut persiuaderet hominibus morem repraesentandi humanam mentem sub papilionis imagine non ex miris huius volucris affectionibus &natura, non ex ipsa animi immortalitate, cir cui tu, aut transmigratione , non ex Chaldaicae , Graecaeque sapientiae fontibus, non ex aris
canis amoris mysteriis, sed ex sola artificum imperitia profluxisse . Cum enim unum idem. que nomen pocias papilionem & animum , designet, rudis artifex , qui primus animum exprimendum suscepit , non putavit huius ideam posse melius excitari , quam obiecta
imagine illius rei, quacum is commune n men habet. Quarta Dissertatio demum in eo Versatur, ut ostendat mentitam & falsam
esse Latinam quandam inscriptionem , quae Pisis visitur in Seortianis AEdibus . Summi labores , quos Corfinius impendit in conficiendis , quos retulimus, libris, magna compensati fuerunt gloria , ut unus e multis , qui illustrandae Gmcae prasertim antiquitati se se dederunt , excellere iudicaretur . Cuius de
124쪽
IIs de praestanti in hoc rerum genere doctrina tanta etiam iudicia fecit Scipio Masseius , quanta de nullo ; cuius testimonii auctoritas maxima reputari debet non solum quod ab
homine prudentissimo proficiscitur , sed etiam quia figulus invidens figulo , faber fabro , ut est Hesiodi dictum , alterius laudi & gloriae minime favere soleat. Ex mutua opinione doctrinae , similitudineque studiorum orta est in ter eos iucundissima amicitia, cuius tanta vis
fuit, ut Corsinius aestate an. MDCCLI. quamvis non bene valens , Veronam venerit aliis quot menses commoraturus apud amicum .
Quo tempore inter eos fuit familiarissima Q. cietas , & communicatio studiorum . Dono accepit Corsinius a Maskio tercentum fere Graecas inscriptiones has Edmundus Chishullius collegerat, Sc secundae staticarum antiquitatum parti reservaverat ea conditione, ut eas Latine redderet atque illustraret. Satisfecit ille aliqua ex parte promit se suo , cum anno insequenti edidisset eas inscriptiones , quae ad Athenas spectabant ; ea tem que iterum cum commentariis edidit qua-
125쪽
driennio post , ut essent ornamento quarto Fallorum volumini . Nono mense postquam in Etruriam rediit Eduardus , moritur Alexander Politus, quocum ille ita vixit, ut quem pauci ferre poterant propter dissicillimam naturam , huius sine offensione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam . Mortus autem Polito neque inquirendum , neque consultandum fuit quis illi successor in Aca demia Pisana daretur , cum omnium oculi statim in Corsinium coniecti fuissent . Ita hic exeunte an. MDCCLII. postquam octode cim fere annos Philosophiam tradidisset, munus docendi humaniores litteras libentissimo
animo suscepit . Initio proposuit sbi nam
muneris ratio , S adolescentium utilitas ab eo postulabant, ut cum Graecis Latina coniniungeret explanare Plutarchi parallelas Grae. corum, Romanorumque vitas , ut inde occasionem sumeret utriusque populi leges inter se conferendi . Memoriter dicebat e superiori loco , quod ad Praeceptoris & Scholae dignitatem plurimum , ut reor, confert; diquae tradebat insignita erant luminibus ingenii,
126쪽
di conspersa eruditionis sententiarumque fore . Genus dicendi erat quietum & lene , purum & elegans , ut maxime teneret eos qui audiebant, di non solum delectaret , sed etiam sine satietate delectaret. Nulli discipu lorum aditum , sermonem , congressumque suum denegabat, quin immo eos bis in hebdomada domum suam invitabat, ut in studiis
exerceret Graecarum , Romanarumque antiis
quitatum , Domi etiam tradebat Metaphysicam , quo onere non placuit Academiae moderatoribus illum liberare nisi an . MDCCLIv. quo quidem tempore Venetiis evulgavit suas Institationes Metaph cas . In his adornandis illud unum propositum sibi fuit , ut in animis adolescentium rectas de animae immortalitate , arbitrii libertate , Dei existentia , ceterisque naturalis theologiae dogmatibus notiones insereret, quibus in gravioribus aliis disciplinis veluti praesidiis uti possent , quibunque caverent a peste quadam hominum non tam religioni, quam reipublicae infesta , quae
rationem pervertendo ubique venenatas opiniones di sse minare non veretur . Subaccusent
127쪽
aliqui, si lubet, Corsinium , quod nimis parcus fuerit in pertractandis quibusdam rebus , quae in ea, in qua nunc sumus, luce ignorari minime posse videntur; omnes profecto uno ore fateri debent tales esse hasce Institutiones , ut cupidi Metaphvsicae nulli bi possint refrigerari salubrius atque jucundius. Postremum hoc operum fuit , quae Corsinius Philosophiae consecravit , nisi dicere velimus , etiam cum minime videretur tum maxime illum philosophari consuevi se . Quod declarant & eius Latinae orationes ad Academicos Pisanos refertae Philosophorum sententiis, fa- luberrima praecepta , quibus adolescentes ad omne ossicii munus instruebat, doctissimorum Philosophorum familiaritates , quibus sempersoruit, & ars illa distinguendi vera a falsis, colligendi sparsa, eaque inter se conserendi ,
diligenter examinandi omnium rerum Uerbo rumque pondera, nihilque afferendi sine evidenti ratione . aut saltem probabili conjectu ra et in qua arte quantum inter omnes unus excelleret, praesertim ostendebat, cum vetuis satis monumenta inquireret . Hujus inquisi-
128쪽
tionis uber sane fiuctus fuit Dissertatio illa
de Minnisari , aliorumq&e Armeniae 'gum nummis , O . rsacidarum epocba , quam idem in lucem extulit an . MDCCLIv. Dissicultatis maximae fuit ostendere Minnisari nummum , quem praecipue illustrandum Corsinius susceperat, ad illum spectare Manistrum Armeniae& Mesopotamiae Regem , de quo Dio Casisius in libro Romanae historiae LxvIII. menti nem fecit, & Arsacidarum epocham non in Parthiae solum , sed etiam in Armeniae regum nummis instriptam fuisse , eamque ab anno Urbis conditae DYxv. initium duxisse. Antea
quidem doctissimorum virorum Usserit , Petavit, Norisii, Spanhemii, Vallant ii, & Froelichii sententia fuerat , serius Arsacidarum imperium incepisse, adversus quam sententiam Eduardus ita pugnavit , ut veritas non minus quam modestia eluxerit. Quoniam ve. ro in antiquitatis studio multae res inter se ita nexae N jugatae sunt, ut, inventa una, aliae, quae prius latebant, se se contemplandis offerant , ita Corsinius in Minnisari regis nummo explicando varia scriptorum loca corrigere
129쪽
nere , Tridatem alterum , Arsamem , aliosque Armeniae Reges Valuntio prorsus incognitos proferre potuit . Res in hac Dii sertatione contentae, oppugnatae quidem , sed non e ver se suerunt a Jesu itis Froelichio & Zacharia , responditque ad ea , quae objecta fuerunt, sine iracundia Corsinius. Etenim veritatis uni. ce amans alios a se dissentire haud iniquo ferebat animo , semperque detestatus est eos,
qui suis sententiis quasi addicti & consecrati
etiam ea , quae plane probare non possent , constantiae, non veritatis caussa defenderent.
Propugnationem quoque Corsinii libello si
suscepit ejus convictor & sedatis Carolus An. toniolius , qui quidem non mediocria adjumenta illi praebuit, cum plurimum valeret in omni genere studiorum , quae ipse excolebat . Magni quoque Academiae fuit Antoniolii ope ra in Graecis litteris tradendis toto illo sexem
130쪽
nio , quo Corsinius, coactus capessere summum ordinis sui magistratum, bona Principis cum venia, ct sine ulla stipendiorum Iactura Pisis abfuit. Hic Romam Venit mense Aprili an . MDCCLIv. ardens desiderio indicia veteris memoriae , quibus mirabiliter
urbs illa abundat s quacunque enim quis ingreditur in aliquam hi iloriam vestigium ponit cognoscendi. Sed raro ei potestas dabatur huie suo desiderio satisfaciendi , cum podagrae doloribus saepissime vexaretur , R munus suum diligentissime exequi vellet . Quanta vero prudentia ac dexteritate fuerit in tractandis negotiis , quanta aequitate in conllituendis , temperandisque , si res poscebat , constitutis iam legibus, quanta humanitate erga omnes , quantaque vigilantia ac providentia in conmsulendo rebus praesentibus praecavendoque futuras , satis praedicari non potest. Cum autem nihil sine aliorum consilio agere ei mos eΩset, & facilitate silmma uteretur in suos adiutores procuratoresque , inde nonnulli materiem sumpserunt falsae criminationis, quod