Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

nee delectatione aliqua lectorem allicere , hominis est intemperanter abutentis otio O litisteris . Sunt nonnulli qui in hisce Iustitutiois nibus dum plenissimo ore laudant immensam eruditionis copiam , politioremque elegantiam , quibus ornantur , desiderare videntur abditiorem , reconditioremque tractationem, earum rerum , quae primum in physica tenent locum, quales ex. gr. sunt motus , Nevvtoniana attractio , harumque leges , non tam

ut ceteros , quam ut se ipsum , qui nunquam adduci potuit , ut Nevvioni sententiae assentiretur , convinceret. Sed ii meminisse deb/nt quibus scripsit Corsinius , quibusque temporibus scripsit . Quoniam vero plurima sunt in Physica , quae sine Geometriae ope tractari non possunt , hoc quoque adiumentum a se afferri oportere discipulis suis putavit . Itaque Philosophicis Mathematicas Institutiones adiecit, in quibus si ordinem excipias ini-itium enim facit a proportionibus , quas nemo ignorat dissiciliorem esse Geometriae partem J cetera satis belle procedunt. Neque

102쪽

multo post retexuit hoc ipsum opus , in quo

eo elaboravit attentius , quod sperabat aditum sibi facturum ad munus tradendi mathematicas diiciplinas: in Lyceo Florentino . Acceptum

illud cum plausu fuit propter dilucidam brevitatem atque elegantiam , licet in eo acutiores peritioresque Geometrae pauca quaedam merito reprehenderint . Praestantiam , quam consecutus fuerat Corsinius in rebus geometricis voluit ad Hydroiiaticam transferre ἔ cumque sedulo evolvisset quae in ea facultate scriptis mandaverant post Galileum Τorricellius , Michel inius, Guglielminius, Grandius , aliique Pauci, in scenam prodire non dubitavit sustinens persenam non modo consiliarii & arbitri de dirigendis avertendisque aquis , sed etiam scriptoris. Etenim illius est liber, qui inscriptus est: Rationa menti intorno allo stato det Flume Arno e daTacque delia Vald nievole, editusque sumptibus Marchionis Feraronii , cuius caussam p sertim defendebat . Spe deiectus Eduardus perveniendi in Lycei Florentini doctorum numerum , qui praeter modum iis temporibus creverat, animum ad G Aca.

103쪽

Academiam Pisanam convertit, petiitque dari sibi vacuum eo tempore Logicae intem pretis locum. Celeriter quod optabat impetravit , proptereaquod Joannes Casto Magnus Etruriae Dux eximiam illius scientiam in omni re philosophica cognoverat. Vir non tam doctrina praestans quam docendo prudens s etenim quaedam etiam ars est docendi J m, gno erat emolumento studiosis adolescentibus , qui non usitata frequentia scholam suam celebrabant . Cum vero de schola in otium si litudinemque se conferret, tempus potissimum consumebat in augendis perficiendisque suis Thilosophicis Institutionibus, absolvendoque , quod instituerat, opere de Practica Geometria is Inter haec magna fuit amnis Arni inundatio , ut si inundationes excipias , quae annis

N CCCXXXIII. & MDLvII. acciderunt, nullam unquam maiorem fuisse constaret. Pervaserat opinio per animos Florentinorum huic luctuosie calamitati caussam praesertim dedisse Clanis aquas in Arnum deductas , & quae ad eaLdem moderandas aquas facta fuerant opera. Hunc errorem ut eriperet Eduardus, utque

104쪽

sspersuaderet eadem opera fuisse utilissima aesaluberrima , libro exposuit qualis fuisset, &quis effet status Claniae vallis, quidque consultum & actum ab an. MDxxv. ad sua uiaque tempora , ut petillenti stima regio conis valescere aliquando & sanari posset ; utque controversiae inter finitimos Principes de dirigendis aquis ejusdem regionis tollerentur . Pisis erat Corsinio contubernium curti Alexandro Polito , qui humaniores litteras profitebatur , cuiusque vitam nos priori Decade explicavimus . Hominis Graecis N Latinis litteris eruditissimi exemplum S voces , fele ctissimorumque librorum copia , qua is abundabat , Corsinium per se iam flagrantem vehementissime incenderunt ad eas artes , qui inbus ab ineunte aetate deditus fuerat , celebrandas. Sciebat Graece , cuius sermonis elementa iuvenis Florentiae acceperat a sodali

suo Francisco Maria Balestrio , sed non luculenter. Itaque multo sudore ac labore in arte grammatica primum se exercuit, pollea Grae camulta convertit in Latinum, Graecorum-

. - . . G Σ que

105쪽

que libros aucupans , studiosissime eos lege..hat . Sed cum iis praesertim se oblectabat, qui res gestas & orationes scripserunt. Cum

effet autem acerrimo ingenio , undique eruditionem assuenter hauriebat . Qua abundantia locuples eandem ad antiquitatis stu. diosorum utilitatem , laudemque Academiae Pisanae conferre decrevit . Igitur Fastos Atticos illustrandos suscepit; magnum sane opusti praeclarum , quod omnem sere Athenie sum historiam complecti debebat , cum qua Philosophiae . omniumque laudatarum artium historia arctissime est coniuncta. Divisit illud ipsum opus in partes duas , quarum priorem veluti apparatum Fastorum esse voluit, quod in illa fuse lateque ea exponerentur , quae commode in ipsis Fastis , ad quos tamen per tinebant , exponi haud pose videbantur . Agit itaque de Archontum institutione , numero , Varietate, muneribus & serie , de Archomtico anno , atque ordine mensium Athenien- sum . Cum vero Archonticus annuq non in

menses solum , sed in Prytanias etiam divisiis esset . ac Tribuum Atheniensium singulae

aequa

106쪽

Tollaequali temporIs , annique parte Prytaniae munere fungerentur , de ipsarum Tribuum , ac Prytaniarum numero . ordine , ac serie , deque Atticae populis , ex quibus illae constabant , eruditissime disserit . Neque ab his separandam putavit tractationem de Atheniensium Senatu & Ecclesiis , deque Proedro rum, ac Epistatum numero, distinctione , &Ossiciis . Τransit inde ad contexendam Ar chontum seriem distinguens Eponymosa Pse deponyinis. inam di Itinctionem licet nonnulli agnoverint, nemo tamen exstitit, qui Pseu deponymorum Archontum seriem illulirandae Atticae historiae maxime necessariam re- Censere tentaverit . Agit demum de civilibus Graecarum gentium annis, ipsarumque mensibus, cyclis , atque periodo, cum antea declarant tempus, verumque diem , quo Va ria Atheniensium fessa peragi & redire consueverant . Id facere necesse fuit propterea quod eadem fella , veluti perspicuae certa que temporis notae, rerum gestarum memoriae sepissime a 1criptoribus adjiciuntur . Haec quidem in priori operis parte . In secunda

G a vero

107쪽

mvero Fasti exponuntur a prima Olympiade ,

qua Coroebus palmam retulit, usque ad Olympiadem CCC xvi. Caussa fuit Iulla Corfinio praetereundi antiquiora tempora , quod illa laterent crassis ocultata tenebris, S circum-DIa fabulis . Ne tamen primam Atheniensis imperii formam despicere videretur nam Athenis initio Reges. inde perpetui Archon, teS , mox decennales, tandemque annui imperarunt qui Reges, ct Archontes perpetui , R qua aetate fuerint in Prol egomenis persecutus est. Ceterum Fastos sic contexuit Corsinius . ut nullum ad nos pervenerit nomen Archontum , Olympionicarum S Pythionicarum , nulla lex , neque pax , neque bellum , neque cassis, neque res illustris populi Atheniensis, quae in iis suo tempore non notata . Interdum etiam attigit Spartan ruin , Phocensium , Thebanorum , aliorumque Graecorum gesta , consilia , pugnas, din imina , quod ea maxime sint Atticae hisitoriae coniuncta . Graecos vero Philosophos , Poetas. Oratores, ceterosque tum pacis, tum militiae artibv. claros viros ita commemora

. vit,

108쪽

Iosuit , ut quibus olympicis annis , & quo loco in lucem sint editi , vitamque finierint intelligi possit . Atque haec omnia capitulatim sunt dicta . Etenim nimis longus essem si praecipua, & nova vellem describere, quae in his Fastis continentur . Nihil posuit in iis Corsinius sine locuplete auctoritate & teste, aut saltem sine probabili coniectura ; quodque difficillimum fuit, Scriptorum Graecorum

loca aut vitiata , aut minime intellecta, aut mutilata sic restituit , illustravit , supplevitque , ut dubitari posse videatur plus ne iis reddiderit luminis, an acceperit. Neque minori perspicientia Atheniensium nummos vidit, ex quibus non pauca quidem in rem suam shausit ; sed multo plura e marmoreis monumentis sumpsit , tali modo dirimens contro. Versiam , quae exsuscitata fuerat a summis viris Spanhemio , & Gudio, nummis ne an inscriptionibus Princeps locus dandus esset inexplicandis ritibus , sestis, numinibus, ludis, magistratibus, rebusque gestis Atheniensium . Inter nobiliores inscriptiones , quas refert corsinius, de miro prorsus acumine atque eru-

109쪽

1oqditione explicat, & interdum etIam supolet, est Florentina quaedam apud Riccardios illu-srandis Atheniensium Tribubus maxime idonea . Sed haec mirifice corrupta erat, auge batque corruptelam collocatio . Etenim cum ex tribus fragmentis constaret , iae peritus a

tifex sic illa in pariete disposuerat, ut meo dia pars primae , sinistra mediae , dextera

vero omnium postremae partis locum occupyret. Vidit haec mala Corfinius , qui acutis. sime indagabat omnia, iisque remedia adhibuit. At puduit Ioannem Lamium se nos uadeo lynceum fuisse , cum uius esset eadem inscriptione in suis ad Meursium scholiis , S ex pudore orta est invidia. Ex quo intelligi potest quare is debitas nunquam tribuerit laudes operi, quod omnium iudicio longe multumque superat quidquid in hoc rerunta Atticarum genere scripserunt Sigonius, Scaliger , Petavius. Petitus , Sponius, & vel ipsi Meursius, & Dodvvellus, quorum erro res dum siem corrigit Corsinius . & dum minime ab iis animadversa profert , satis de .

. . .

clarat iisdem detrahere voluisse

110쪽

Iosmerentem eapsti multa eum laude eo

ronam .

Rumor erat ea parare Lamium, quibus sperabat hominibus se probaturum , Corsinium in emendanda illustrandaque Riccardiana inscrip. tione surripuisse sibi segetem & materiem gloriae suae. Porro Lamius post editas Corsinii emendationes iupposiverat in locum impresse iam paginae in I. Meursii operum volu mine , quae prae se ferebat inscriptionem coraruptam , aliam paginam , in qua emendatior

inscriptio legebatur ; hancque mutationem a omnibus occultari posse putaverat, quod Meu si liber nondum esset in vulgus editus. Non latuit certe Corsinium , in cuius manus peris venit etiam primum impressa pagina , qua omnem a se propulsare poterat iniuriam . Id ut audivit Lamius tacendum putavit , Occupatamque a Corsinio laudis possessionem suo silentio abunde confirmavit . Quamvis autem in Fastis isticis elaborare Corsinio maxime gloriosum fuerit , non minorem tamen i u-dem reportavit ex suis gonisticis DFrtarionibas , de quibus Ludovicus Muratorius ,

in Di stir by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION