장음표시 사용
131쪽
res ordinis administraret. Omnino totum se
tradidit Eduardus Sodalitati , totamque sic
rexit , ut oblitus commodorum suorum onI-
nibus prospexerit . Non est credibile quanto animi dolore angeretur, si aliquis suorum in
crimen vocabatur . Horrebat enim homo innocentissimus vel ipsam peccati suspicionem is Sed non propterea sontibus irascebatur , honque clementia magis atque mansuetudine , quam animadversione & castigatione ad frugem revocare studebat . Cum vero severitatem , sine qua respublica administrari non potest, adhibere cogebatur , similis, ut praeclare admonet Cicero , legum erat , quae ad puniendum non iracundia , sed aequitate du-Cuntur . In his occupationibus muneris sui , ire plane cessare a scribendo videretur, extare voluit explicationem duarum Graecarum inscriptionum, quae mustum ornant Ber-
nardi Nanii Veneti Senatoris . Quam feliciter id praestiterit , perscrutata prius littera rami priscarum , quibus illae conscriptae sunt, forma atque vi, facile audicabunt ii, qni sunt
harum deliciarum amatores. Tentaverat ean dem
132쪽
I 27 dem rem Franciscus Zanetius . sed longissime aberravit a vero eius interpretatio . Ipse Eduardus cum Anconae esset ineunte anno MDCCLUI. eoque praeuente cum multis aliis detecta finitent atque agaita corpora
Sanctorum Cyriaci , Marcellini, N Liberii,
quos singulari obsequio eadem civitas Veneratur, incitatus fuit, ut aliquid laboris imperatiret illorum Sanctorum illuurandae historiae, definiendoque praesertim tempori , quo translata eorundem corpora fuerunt in eum , ubi nunc jacent , locum , dc quo Anconae coli
coeperunt. Haec Corsinius , edito commentariolo , accidiise ostendit egeunte saeculo XI. , ex ex ipsis antiquitatis monumentis , quibus sententiam suam confirmavit , quatuor An conitanorum Episcoporum nomina in lucem Protulit . quae usque ad id tempus fuerant incognita . Perpauca in hoc commentariolo
attigit de S. Liberio , quod eius historiam sinuolutam tenebris & fabulis existimabat . Nox cum ei aliquid luminis affulsisset , &monumentorum ope , & mirab li illa sua conjiciendi arte patefacere potuit Liberium misi se
133쪽
128 se unum ex sociis S. Gaudentii Absarensis
Episcopi , qui circiter an. Mxxx X. Ancranam venit, solitari ain vitam acturus in suburbano Monalterio Portus Novi. Harum rerum inventio multis laudibus celebrata fuit a Scriptoribus annalium Camaldulensium cI & pergratia quoque fuit Benedicto X V. pro suo singulari studio in Anconitanam Ecclesiam. Hic cum sepe ad congressum colloquiumque suum Eduardum invitaret , quod eius summum ingenium , suavi ssimos mores, & eximiam probitatem di nosset di diligeret , saepe quoque ipsum hortabatur, ut ea pergeret mandare litteris , quae abdita Christianae antiquitatis patefacerent . Sed fuerunt Iusta caussae quare Corsinius amantissimis summi Pontificis consiliis minime optemperaverit; & quidquid sub-ciisivorum temporum incurrebat, quae perire non patiebatur . libentissime concedebat suis pristinis studiis . Rusticabar cum eo in Tun fano, quando epistolam scripsit ad Paullum Marsam Paclaudium , in qua plura de Gotarzis eximio nummo . eiusque , Bardanis,
134쪽
Ias Artabani Panhiae Regum historia persecutus est, & pro iure noIim amicitiae ab ipso pollulabam , ut in otio , quod raro dabatur , S peroptato illi dabatur, cessaret a libris &a stylo. Verum cum is esset ut sine his si diis vitam insuavem duceret , dicere solebat hujusmodi scriptiones non premere , sed relaxare animum . Et relaxatione certe aliqua
ille indigebat , cui grave adeo erat , quod
multi appetunt, ceteros regere, ut Onus AEt
na maius sibi sustinere videretur . Poterat quidem illi esse levamento recordatio multo rum benefactorum , inter quae maximum it lud reputari debet, quod eo sexennio , quo ad Sodalitatis gubernaculum sedit , viginti dormus , sive collegia constituta sunt . Interim advenit tempus, quo Magistratu se abdicare,& extremos auctoritatis suae fructus capere debebat in provehendo digno viro , qui sibi succederet . Verum minime illi contigit
ut sunt ancipites variique casus comitiorum , quem optabat, exitus . . Peractis comitiis, si .
ne mora rediit ad Academiam, S ad illam stam quietam in rerum contemplatione &
135쪽
cognitione maxime positam degendae vitae rationem , qua qui frueretur negabat ei ali quid deesse ad beate vivendum . Liber de Praesectis Urbis ei erat in manibus; Graecas inscriptiones in Asia repertas , quas , ut si pra retulimus, a Scipione Ma1Dio dono acceperat , quasque iampridem Latinas fecerat, copiosis commentariis explicabat; aderat discipulis suis ; veniebat frequens in Academiam , afferebat res multum & diu cogitatas, faciebatque sibi audientiam hominis erudita , compta di mitis oratio . Idem efflagitatuti coacti amicorum instituta hoc tempore Opera abrupit , ut explicationem lucubraret cuiusdam nummi recens in Austria reperti , in quo erat nomen & imago Sulpiciae Dryantillae Augustae . Conii ecit ille feminam hanc Iibertam fuisse , libertatem que accepi se a is
Sulpicio quodam , ab eoque in Sulpiciam
gentem receptam ; nupsisse demum Carino scelestissimo Imperatori . Haec porro incerta . illud unum Iine ulla dubitatione colligi posse videtur ex nummi fabrica , characterum forma , femin que ornatu, illum ipsum num-
136쪽
23 Imum cuium fuisse inter Elagabali & Dio
cletiani imperium , proptereaque Dryantillam ad aliquem imperatorum, , qui illo intervalisio regnarunt , pertinere . Neque his contentus Eduardus voluit etiam excutere historico rum, S rei nummariae interpretum mire in
ter se dissidentes opiniones de Aureliani, ac Vaballathi imperio atque aetate , ac postre Ino suam sententiam proferre . Fuit haec . Aurelianum exeunte Iulio , vel ineunte Augusto an. CCLxx. imperium suscepisse, eaque multis S gravibus confirmatur a gumentis. Ad ea vero diluenda , quae contra dici poterant
ex illorum sententia , qui praesertim niti videbantur lege quadam data a Claudio vii. Kal Novembris Antiochiano S Orfito Consulibus . ut serius Aurelianum inchoasse impe rium persuaderent, diti inguit Consules ordi. narios a suffectis. Hac autem constabilita distinctione, quae maxima apta erat non solum
ad id, quod requirebat, sed etiam ad expediendos alios , quos vel ipse Scaliger indissolubiles in Chronologia ex illimaverat noudos , concludit eandem legem editam fulis,
137쪽
se an. CCLXIX. Vel CCLXIIX. quando Antiochianus S Orfitus suffecti Consules erant, minime vero aa. CCL xx. itidem Consulibus ordinariis . Nec mἰnor dissicultas erat ostenis dere , qui fieri potuerit, ut Aurelianus ad vII. Imperii annum pervenisse dicatur, de explicare locum Eusebii , qui tradit i se usdem tempora incidisse ui. Antioch nam Synodum i exploratum est enim hane Synodum an. CCLXIX. incoeptam S absolutam fuisse . Felici er haec praestitit Corsinius , cum probasset Aurelianum anno Sc ultra ante
quam a legionibus post mortem Claudii Imperator fieret, ab ipse Claudio destinatum sibi
fuisse succetarem , adeoque ampla potestate natum , ut ab hoc tempore nonnulli ejus Ιmperii initium sumere potuerint . Quae vero de V aballatho disseruit Corsinius ham ferme sunt. Illum Zenobia procreavit ex Athena priori viro , esusdemque nomine ab anno CCLXXVI.
usque dum Claudius in Gothicum bellum unice intentus vixit , orientis imperium tenuit. Ex quo factum est , ut quae hoc tem
pore cusa sunt Vaballathi mimismata , IN
138쪽
νalorem caesarem Augustum illum nominent. Postquam vero ille descivisset a matre , ut Aureliano adhaereret , huic quidem con unis ctus in nummis repraesentari voluit , minime vero paludamento , radiata corona , splendidoque Augusti nomine decoratus , solo Imperatoris contentus . Praetereo alia multa
scitu dignissima in hac Dissertatione contenta, ne cum nimi; longus in recensendis scriptis operibus fuerim, videar oblitus consuetudinis N instituti mei . Huius libelli cura
liberatus Corsinius totus in eo fuit ut absol-Veret seriem Praefectorum urbis ab urbe eondita ad annum usque MCCCLIII. sive a Cissesto nato DC. Etenim posteriora tempora minime inquirenda putavit, quibus, penitus se. re exstincto Urbanae Praefecturae splendore ac dignitate , nonnisi tenue nomen , ac levissima pristinae maiestatis umbra superfuit Ieae quo fiebat, ut nihil inde lucis sacra & , profana sperare posset Historia, cum contra uberrimam splendidissimamque utraque acci peret ex veterum Praefectorum serie , ho
rumque aetate rite constituta . Ut Vero non
139쪽
utilitate silum , sed etiam iucunditate Iect res invitaret Corsinius, operi varia opportune admiscuit , quae marmora & Scriptores, quorum testimoniis ubique fere utitur , corrigunt Sillustrant, Interpretumque falsas opiniones atque errores emendant. Non ego sum nescius multos antecesisse Corsinium in huiusmodi pertractando argumento; ex quibus omnibus ., ac praesertim Jacobo Gothostedo , ac Tille- montio plurima in rem suam transtulit. Sed ii exiguis finibus operam suam continuerunt , si unum excipias Felicem Contelorium, qui contextam a Panuinio Praefectorum seriem ad annum usque MDCxxxI. traduxit. Tale tamen non fuit Conteterii opus , quin eadem de re aliquid politius , copiosius , persectius que proferri a Corsinio potuerit. Et protulisse certe oportet , cum aeterna tuorum Iaborum praeconia ab intelligentibus viris reportaverit . Dum ille sine intermissione obsequebatur studiis suis & adolescentium utilitati, oblitus videbatur se iam senem factum c quando enim typis mandavit librum de Praefectis urbanis sexagesimum primum aeta tis
140쪽
tis annum agebat & infirma aegraque valetudine e se. Sed accidit miser bilis casus , qui repente ipsi omnem spem non solum lit teris , sed etiam naturae vivendi praecidit , Est haec consuetudo Academiae Pisanae , ut qui humaniores litteras profitentur, KalendipNovembris , quo tempore instaurari studia Q-lent , Latinam orationem habeant ad veheis mentius inflammandam cupidam doctrinarum tu. ventutem. Dicebat eo ipse die Eduardus ver-.tebat tunc annus tertius supra sexagesimum hujius saeculi de viris, qui & scriptis editis ,
inventisque rebus in Academia maxime floruerunt , eaque ergi Oratio , ut nunquam is
dixisse melius iudicaretur. Cum eo pervenisset , ut exultaret in immenso Galilei laudum campo , repente apoplexis ipsum perculit , ac semivivum reliquit . Dolore hi casus ostensum est quantum ille Academiae esset acceptus . AEgre domum deductus, ibi quatriduo cum morte conflictatus est . Quinio die multis adhibitis remediis, levari coepit , ac praeter spem paullatim convaluit . Ut ardenter desideraret pristinas recupςrare