Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

intelligens sane iudex , dicere solebat, ponse eas per se Blas aeternum nomen Auctori comparare . His Di sertationibus ostendere voluit Eduardus quo tempore Graeci celebris re consueverunt ludos Olympicos , Pyticos, Nemeaeos , & Isthmiacos , quod tempus ea tenus fuerat vel incompertum , vel saltem

obscurum. In hoc autem non mediocrem utilitatem chronologiae di historiae se allaturum putavit , quod iisdem ludis scriptores uterentur ad notanda designandaque rerum gestarum tempora . Ab Olympicis exordiens, qui ceteros omnes splendore & frequentia superabant, breviter de iis percurrit, quos ab He cute primum institutos Τroiano bello desiis. se , moxque ab Iphito restitutos iterum in termissos fuisse scriptores narrant. Etenim illud caput esse videbatur, ut de olympiade illa quaereret, qua Coroebus palmam accepit, S quae prima dicitur , quod ab illa ceterarum Olympiadum numeratio incipiat . Hanc celebratim fuisse putat anno Periodi Julianae

M MMDCCCCXXXuIII. circiter solstitium aesti-yum plenilunii tempore , qui mos semper

112쪽

Io mansit non solam antiquioribus temporibus, quibus civiles Graecorum anni lunares erant, sed recentioribus etiam , quibus solares annia Romanis ad Graecos transierunt . Primus is erat anni mensis, in quem incidissent olvmpici ludi. Quinque diebus eorum certamina absolvebantur , inter quae cursus , quo uno certatum est ad Olympiadem usque xum. primas tenebat. Neque in .ssilide solum, sed S in aliis Graeciae urbibus summa cum populi frequentia ac sacrorum caeremonia Olympici celebrabantur, donec V. ineunte reparatae si

Iutis iaculo, iidem cum Pyticis sublati suerunt. Pyticos primum insiluit Apollo, eosque iamdiu intermissios , confecto Crissensi hello Olympiade xxx xum. Amphictyones re vocarunt . Iidem Olympicorum instar pentaeterici erant; neque secundis annis aut quartis, ut Petavius S Dodvvellus existimarunt . sed tertiis, hisque exeuntibus circa Elaphebalionis mensis finem , tum Delphis , tum in aliis G ciae urbibus peragi consueverunt. Proxime post Pythia Olympiade scilicet Lur. instaurata fuerunt Nemea , quorum Origine a

113쪽

repetit Corsinius a septem Argivis dueibus. qui ad leniendum desiderium pueruli Arche

mori a serpente occisi funebres hosce agones CCCCL xxv. annis ante olympiadem primam prope Nemeaeum nemus inllituerunt . At Nemeadem illam , ex qua Veluti cardine ceterae insequentes numerari coeperunt, in annum I v. Olympiadis Lx XII. post Maraa

thoniam pugnam incidisse fatis probabiliter

Eduardus ostendit . Nemeades aestivae aliae, aliae hibernae , Omnes vero trietericae fuerunt ; eaeque alternis annis ita peragebantur, ut hibernae quidem in medios secundos, aesti-Vae vero in quartos ineuntes olympiadum annos incurrerent . Cum Nemeis ludis quaedam erat Isthmicis a Theseo , ut sertur, constitutis similitudo . Funebres erant ambo ,

ambo trieterici, & qui in ambobus vicissent apio coronabantur . Iilhimici quoque alii erant

aestivi , non tamen alii hiberni , ut quidem Dodvvellus putabat, sed verni. Celebraban. tur illi primis Olympiadum annis Hecatoniabeone mense , hi Thargetione , exeunte fere tertio Olynipico anno. Sic definivit Comsinius

114쪽

sinius tempora quatuor illustrium Graeciae ludorum , patefaciens obscura & ignota vel ipsis chronologiae luminibus Scaligero , Pe-tavio , S Dodvvello , quorum auctoritate abreptus ipse in primo Fastorum Atticorum libro Pythiades secundis Olympicis annis concesserat . Agonisticis histe Diisertationibus , veluti fastigium operis, idem adiecit seriem Hieronicarum alphabetico, ut dicitur, ordine dispositam , & Dodvvelliana longe uberiorem

accurat ioremque . Nam septuaginta supra centum victores recensuit, qui Dodvvellum

prorius fugerant; sontesque indieavit in quo Dodovelli diligentia saepissime desiderabatur

unde uniuscujusque victoris nomen , aut patria , aut aetas, aut certaminis genus , quo vicisset , hauriebatur . Hoc opus vehementer adeo Auctori suo probatum erat, ut vir mo

destissimus in eo quodammodo gloriari vide retur . Etenim , ut Attico stripsit Cicero rsua cuique sponsa , suus cuique amor . Quo niam autem tum in his Agonillicis Disserta. tionibus . tum in Fastis scribendis saepe usus est

Corsinius lubsidio marmoreorum monumento

rum . Disitirso by Cooste

115쪽

rum , in quibus multae occurrunt notae, quarum neque facilis , neque prompta fuit explicatio , separatum opus a se expectare putavit Graecarum antiquitatum studiosos, cui propositum esset colligere non solum ex ma moreis , sed etiam ex aereis Gnecorum tabulis Varias eorum notas , hasque explicare Sillustrare . Quae dum animo versaret a: , operique iam manum admovisset , ecce in lucem prodit Scipionis Masset liber de Graeco. rum sigiis Lapidariis , in quo trecenta fere

vocum compendia ingeniose feliciterque enoedantur . Cum Eduamus ab amico librum a

cepissiet , ei epistolam scripsit c relata haec fuit in iv. volumen diarii Litteratorum Floren tiae editi in qua summas tribuit Masseio

laudes , quod primus ex omnibus materiem hanc seorsim tractandam susceperit, magnam in illam conserens eruditionis copiam , &acre prudensque iudicium . Non propterea tamen spartam , quam sibi sumpserat , ille desieruit, quia, ut ait Ausonius, is erat eam pud , in quo alius alio plura invenire potest, nemo omnia. Et plura certe Corfinius invenit a

116쪽

nit, cum mille fere notas, aut numerorum , vocumque compendia uno volumine collige.

re potuerit & explicare illo suo acutissimo ingenio , cui inquirenti S contemplanti omnia occurrere seseque ostendere videbantur . Ut vero delectatione aliqua alliceret adolescentes, quibus insuavis fortasse & asperior videri poterat sigiarum investigatio , postquam multa eruditissime praefatus esset de notarum origine, vi , utilitateque, opportune sparsit in toto libro non pauca ad Historiam , Geographiam , Chronologiam , ac Mytologiam spectantia . Ex quibus aliisque disciplinis uberiora etiam hausit . ut ornaret Dilsertationes sex , quas, absoluta universa notarum serie, consecit, ut essent operis corollarium . Explicant illae insignes quasdam Christianae & profanae antiquitatis inscriptiones , sicque explicant , ut facile ex istimari queat , eum qui

non comprehenderit rerum plurimarum sciemtiam . quique iudicio certo S subtili nor sit praeditus , in his antiquitatis sudiis satis callide versari & perite non posse. Instri sit Corsinius hoc suum opust Hota Graco.

117쪽

rum , sive vocum se numerorum eo endia ,

qua in areis atque marmoreis Gracorum t

bulis observantur , dedicavitque Cardinali ini- rinio, a quo pecuniam ad illud ipsum evulgandum dono accepit . Etenim his temporibus haud illi magna res erat, quae vix satis e se videbatur ad vitam sultentandam , ne. cessariosque libros emendos . Praepositus an.

ΜDCCxxxv. Dialecticae scholae nihil aliud annui stipendii obtinuit nisi octingentos denarios . Hoc esse fatum videtur nobilissimae quidem disciplinae , ut pote quae per Omnes disciplinas manat ac funditur , ut qui illam profitentur mediocribus assiciantur praemiis . Vel ipsi Graeci, quamvis essent aequi libera

lium artium aestimatores , minam esse voluerunt mercedem Dialecticorum. Commodiori in statu res Corsinii esse coeperunt cum tra

ductus fuit id accidit an. MDCCxxxXVI. ad Metaphysicam atque Ethicam docendam. Tunc enim ipsius stipendium erat bis millenorum & amplius denariorum , posteaque illud ipsum ad quatuor mille ducentos quinquaginta usque pervenit, cum prOIperae res multae

118쪽

II eonsecutae fui&nt. satis superque id erat homini temperato ad vitam beatissimam 3 videbaturque sibi superare Crassum divitiis. Quantum vero sorte sta contentus , quantisque

amoris vinculis Academiae Pisanae obstrictus esset , ex eo conjici potest , quod mortuo Ludovico Muratorio Mutinensis Ducis a bi. bliotheca in illius locum succedere recusavit, quamvis liberalissime ipsius Ducis verbis inis vitaretur . Quo cognito ab Emmanuele Comi. te Richecovrtio , qui Francisci I. Caesaris nomine res Etruriae administrabat , singularibus verbis ei gratias agendas censuit, eidemque prolixe de sua non modo , sed & Caesaris voluntate pollicitus est . Id non potuit Corsinio non summe esse iucundum ἔ utque

viro de se & de Sodalitate sua bene semper merito gratum se ostenderet, dicavit illi Plu- . tarchi opus de Plaeitis Philosophorum a se Latinum factum , vitaque Scriptoris , scholiis ,& differtationibus ornatum . Caussam suscipiendae novae interpretationis eidem dederunt

naevi quidam , quibus maculantur Budaei , X landri , & Crustrii hominum ceteroquin d

119쪽

II ctissimorum interpretationes; susceptam vero ita perfecit, ut verbum pro verbo reddiderit, mu itaque etiam attulerit de suo , quae sunt diverto charactere notata , ne attenuata nimis diligentia perspicuitati ossiceret , & ne resipia omni Latinae orationis dignitate cultuque destituta sorde Iceret . In limine operis Plutarchi vitam ex illius aliorumque veterum scriptis a 1e diligentissime collectam , & seriem philosophorum, quorum placita a Pluistarcho proferuntur, aetatemque , in qua ViXerunt , exposuit . Singulis Vero operis capitibus brevia adi iecit commentaria , quae aut mutilos , hiulcos Plutarchi locos supplent, aut depravatos emendant, aut Obscuros atque perplexos , opportune allatis aliorum philosophorum sententiis , illustrant . Siquando autem longioris esse orationis putavit Corsinius lucem aliquam afferre rebus obscurissimis, cum non Heraclitus selum , sed & ceteri fere omnes antiquitatis philosophi , quorum sententias coarctavit S peranguste refersit Plutarchus , Σ--εινου cognomen mereantur , hu

120쪽

IIs Quo in loco voluit etiam recensere illustrio.

res sententias, quae propriae dicuntur recen. tiorum philosophorum , cum earum tamen

manifesta appareant vestigia in Plutarchi libro , quod profecto ad veterum gloriam amisplificandam plurimum valet . Τales sunt attractionis leges , viresque, ut dicuntur , cen tripeta & centrifuga , Cartesiani vortices , lume phales, maculae, quodque haec sit terra multarum urbium S montium , conversio s lis , planetarum , siderumque certa quadam

celeritate ac periodo circa aXes suos , nat ra , constans motus, re versioque cometarum , telluris motus , quodque ex eo cauta maris aestus repetenda sit, meteororum explicatatio , aliaque hujusmodi multa tum ad corporum , tum ad animi naturam pertinentia . Profecto nihil dulcius erat Corsinio quam per abdita remotioris antiquitatis permeare, &inde nova & inexpectata deserre , quae hominibus contemplanda bono in lumine exhiberet. Nam , ut Aristoteles inquit, suo quiΩque artifex studio atque opera impensius deIectatur . Cum igitur accepitat ab Antonio H a Fra

SEARCH

MENU NAVIGATION