Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

dentiam remunerari cuperet, paullo post pa-bret tum Hispaniensis Legationis aerario prae posuit . Quod munus cum caste integreque aliquot annos administrasset , ab eodem Pontifice legationis eiusdem Asse Dr factus est , in qua etiam procuratione & maximam si bi consilii Iaudem peperit, S simul ostendit de integritate & prudentia sita in utriusque muneris delatione optime a P. M. fuisse iudicatum . Trede ei m post annos Romam ex Hispania reversus Appellationum Judex in Capitolio constituitur: grave sane munus ac dis sicile , cuius in administratione eximia quae . dam aequitas, & luris peritia requirebantur. In quo tamen munere ita se gessit , ut neminem laeserit , omnibus satisfecerit, nullam officii partem praetermiserit . Atque hic sane illud mirari subit in hoc viro , in tanta nimirum ac tam varia rerum procuratione

fuisse versiatum , & eius operam nemini non fuisse probatam ; quod certissimum indicium est & sium mae in agendo prudentiae , N mirae cujusdam in expediendis transigendisque negotiis ac felicissimae dexteritatis. Itaque , quod

162쪽

I et

fingularis eius virtus certatim expetebatur ab omnibus , non multum intercessit temporis, cum et Urbinum una cum Carolo Cerrio Ca dinali Urbini Legato commigrandum fuit. Is cum plurimum aequitati & doctrinae Fabretti confideret , eum sibi adesse voluit , & Legationis , ut vocant , Auditorem constituit , supra quem ferme totum Legationis ipsius onus incumbit . Tulit hoc onus non gravate Fabretius, operamque suam & Legato praestitit, & Patriae detulit. Quo tempore res do mesticas etiam curare non neglexit ; & cum

patrias opes valde attritas procuratorum negligentia offendisset, eas restituere, quoad pintuit , conatus est. Opportunum ad hoc subsidium contulit pecunia , quam bonis quaesitam artibus secum ab Hispania detulerat. Triennio Urbini peracto , et non , ut optabat, Otio' iso esse licuit, quo suis studiis: liberius obsequeretur. Nam Romam reversius statim a Gaspare de Carpineo Cardinali Innocent iii XI. P. M. Vicario, cui iamdudum eximia Fabretii eruditio atque prudentia perspecta esset, iis de more examinandis , qui in .Clerum cooptan

163쪽

di e gent, praeficitur. Cum vero non minus doctrina . quam eleganti quodam scribendi genere valeret plurimum , dignus plane habitus eii , qui ab eodem conscribendis Pontiis ficiis decretis eligeretur. De mortuo Innoc. XI. Alexander successit VIII. qui cum viri virtutem probe cognitam atque exploratam ha

heret, ei libellorum supplicum curam commisit , eumque primum S. Mariae Traniliberim, deinde multo amplissimo Basilicae Vaticanae Canonicatu & ditavit & honestavit , tum S sacrorum Coemeteriorum Poefecturam , qua unice ille delectatus est , adiunxit . Hanc quemadmodum Fabretius exercuerit , tunc dicemus, cum de eius studiis erit scribendum , cum quibus mirifice huiusmodi procuratio congruebat . Multum apud Alexandrum Pontificem gratia valuit Fabretius rnam Sc eum sibi adesse volebat in magnis reis bus , & hominis auctoritate multum movebatur . Multa etiam, eo consulto , S praeclara & toti Christiano orbi salutaria constituebat. Juvit etiam eundem Pontificem in Alsietinae aquae ductuum restauratione , ejusque ex tat

164쪽

tat inscriptio celeberrimo Pauli V. . monumento adiecta, quae & id ipsum , quod scribimus, docet, & eius summam in conficien .

do hoc epigrammatum genere scientiam ostendit . Cusa etiam hoc tempore. numismata ad formam a Fabretto summa elegantia excogi atatam , quibus nihil unquam post auream illam Augusti aetatem Romae elegantius visum fuerat e ita vero scripta , ut ipsam temporum illorum venustatem dignitatemque pro sus referrent. Parva quidem haec res est. si

cum ma3oris momenti rebus comparetur ; sed certe.non contemnenda . Residet enim ii

numismatis affabre cusis nescio quomodo dignitas quaedam. atque amplitudo Imperii . Neque vero Innocentii XII. qui Alexandro suffectus est , minor in eum Benevolentia fuitia Hic enim cum parem Decessori suo de Fa. bretto existimationem haberet is multumque eius prudentiae integritatique confideret, non solum eius consiliis iusius et , ejusque sapientiam maximi semper fecit , verum . etiam, eundem multis honestavit muneribus ; 4ntep

quae illud . praecipuum, quod ejus fidei Pontificium

165쪽

asoficium tabularium eredidit, quod in Hadriana mole summa diligentia custoditur ; cuius sane cura nemini unquam committitur nisi i l.

li, cuius vigilantia atque fides omnibus si plane perspecta . Nam & scriptorum copia &eorundem aestimatione tabularium hoc ceteris omnibus, quae in Urbe asservantur, longe praeliat . Supervacaneum hic est exponere quomodo se hoc . in munere gesserit Fabretius, qui in omnibus , quae hactenus perlecuti sumus . tantis tamque diversis muneribus non modo eorum, qui sibi ea demandarunt ecpectationem 1emper explevecit, verum etiam

cumulaverit . Atque ex his , quae hactenus scripta sunt, nemini dubium esse potest . quin Fabretius vir fuerit summa prudentiae . dexte. ritatis , ingenii laude commendatissimus, idemque ad omnia pene quod rarum omnino est ac singulare a natura comparatus. Haec praecipue fuerunt munera , quibus praeclarisse simus vir functus est , ampliora certe consecuturus , nisi litterarum amor , quibus uni ee delectabatur , ab honorum cupiditate ho

minem semper abstraxisset, eum que ab om

166쪽

Isrni prorsus dignitatum petitione revocasisset . Atque haec de honoribus , quibus honeilatus Fabrettus , tantam sibi & prudentiae , &aequitatis famam peperit . Nunc aliqua de eius Itudiis attingenda , quibus ille tantam doctrinae atque ingenii laudem consecutus est . Delectabatur ille . quemadmodum supra dictum est , antiquitatis cognitione , eamque scientiam non solum adamarat , verum etiam prae ceteris excolendam susceperat e quo etiam libentius Romam in adolescentia sua Ibi eundum putavit . Videbat enim studiosissimus adolescens tam multa commoda ad hanc cognitionem assequendam illam urbem

omnibus suppeditare, ut qui diutius ibi commoraretur , eaque solum, quae vulgo occurrunt,

curiosius investigare vellet, haud multo sane laabore , dum graviores facultates addisceret, hac etiam scientia erudiri posset. Igitur , ut Romam venit , ita ibi versari incoepit , ut nihil. qaod cognitione dignum esset, arripere prae termiserit . Antiquitatum scriptores quotquot

ea tempestate celebrabantur omnes collegerat , eosque lectitabat assidue ; erudito. L rum

167쪽

Isarum hominum , quorum multos sibi paraverat , consuetudine utebatur, eosque colebat diligentissime ; quidquid autem Romae antiquum esset perstrutabatur solerter , idque tanta diligentia scriptis mandabat , ut nihil accuratius fieri posse videretur. Quo factum est , ut tam multa in ipse adolescentia cognoverit , ut iam tum opera illa initituere

aggrederetur , quae deinde ab eodem , tempore progrediente , confecta litterariae Reip blicae tanto cum usui , tum ornamento fuere . Neque ab hac vivendi ratione , quam

Romae privatus tenuit. in Hispaniensi Legatione, dum Reipublicae operam daret , recessit. Ibi enim Latinis Graecisque Scriptoribus perlegendis totum se tradidit e quod sane ei summo fuit adiumento . Hac una enim legenis di exercitatione tam multa didicit, ut in hac facultate , quemadmodum ipse fatebatur deinde , vix sibi ab eo tempore aliquid ita no-Vum occurrerit , quod non ipse aut iampridem exploratum haberet, aut non statim coniectando facile a sequi poset. Hic etiam Ueterum Romanorum monumenta, quorum non

168쪽

tist pauca in Hispania supersunt, sedulo investigavit , nihilque negligens exscribere praetem misit quod sibi animadvertendum esse arbiistraretur ; id autem si minus per se posset, per amicos assequebatur . Atque haec laus fuit Fabretii praecipua. Etenim dum vixit, quidquid rarioris vidit, id totum scriptis tradidit. idque quod pluris in hac re faciendum puto adeo accurate , ut quidquid ab eo aut exscriptum , aut delineatum sit, id exempla.ribus suis mirifice respondeat. Hoc ille praesertim praesti tit, cum Romam rediens, S a Carolo Cardinali Bonello Legato, qui ex Hinpania decedebat , in itineris societatem ac.

Ceptus una cum eo nobiliores Europae urbes obivit . Tunc enim diligentissimus antiquitatis investigator occasione arrepta, qua commodiorem offerri sibi amplius posse desiPerabat , vetera monumenta omnia , quae

in Europae ac praesertim in Italiae urbibus , vicis, viis supersunt, sagacissime perlustravit, multaque descripsit , quae sibi deinde magno usui , atque adiumento fuisse testatus eli . Hanc ille vivendi rationem tenuit dum Ro-L a m

169쪽

Is ma abfuit , seu potius dum in Hispania est

commoratus. Nam Urbini quamdiu Legationis Auditor fuit, partim propter assidua illius provinciae negotia , cuius procuratio in eo potinsimum nitebatur , partim quod familiae suaec quemadmodum supra dictum et ) commo. dis considere deberet , vix aliquid otii ad haec studia recolenda ipsi reliquum fuit. Itaque tum publicam , tum domesticam remis suis studiis anteferens parumper ea sibi intemmittenda arbitratus est. Quo factum suit, ut& provinciam illam summa cum vigilantiae laude administraret , & domesticas fortunas

multum auctas relinqueret . Atque haec omnia , quae de Fabretti studiis hactenus dicta

'sunt , accuratiori diligentia exponere volui. mus , ut omnes intelligant , non immerito eruditissimos homines, quotquot aut per ea dem tempora, aut consequentibus deinde annis floruerunt , omnes Fabretti opera uno

ore tantis laudibus extulisse , eundemque omnium sui temporis antiquitatis consultissi mum exillimasse. Neque enim ab homine , iqui ab ipso aetatis initio totum ad haec stu-2 i dix

170쪽

dia se adiecerat , eaque deinde tanta diligentia ac labore excoluerat , tam multa viderat, tam multa legerat , aliquid proficisci Poterat . quod non in suo genere perfectum esset , simulque doctorum omnium admirationem in se converteret ; praesertim cum

is di ingenio acerrimo , S quod potissimum ad haec studia quaeri 1olet memoriae

facultate prorsus singulari uteretur . Certe Scipio Masseius vir omnium doctrinarum laude clarissimus in suis operibus , quibus tantam eruditionis famam apud omnes gentes sibi comparavit, ut Fabretii mentio incidit, saepius huius sapientissimi viri studia , erudiationemque maximis laudibus extollit . eu demque antiquitatis cognitione ceteris omnibus praestitiise affirmat, utpotequi plura solus exscripserit . plura congesserit , plura a explicaverit , quam ceteri unquam aut legere aut investigare potuerunt ; cuius ea fuit in diiudicando sagacitas , ut pene nunquam falleretur, ea rerum Omnium antiquarum Pe

ritia , ut quidquid ab eo hoc in genere pro latum sit , id di maximam auctoritatem hoL 3 beat,

SEARCH

MENU NAVIGATION