Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

lio Itali eo a Gronovit censuris vindicato , Tusculi situm supra montis cacumen contra Holitenti opinionem collocat , eumque verum Tusculi situm iu sse cum ex ipsa locinatura , atque eiusdem urbis vestigiis pdhuc supra collem existentibus evincit , tum ex veterum sententiis , ac praecipue ex nummo quodam antiquo , in quo Tusculum expressum exhibetur . Idem huic libro Latii Veteris tabulam topographicam adjecit , quam tamen deinde , quod in eam aliqua imprudenter irrepserant erraberat nimirum Fabretius in certo definiundo loco , quo viae tres Latina , Lauicana, Pr estina in unum coeunt cum alia exactius elaborata commutavit; quod Caietanus Marinius, vir eruditissimus, a quo mihi multa ad Fabretium pertinentia suppeditata fuere, se pluribus in libris animadvertisse testatus est . Edidit Fabretius hoe pologema, sic enim hune ille librum inscripsit, Arcadico nomine supposito , idemque licet Neapolitanos Typographos praeferat, edi tum tamen Romae fuit , iisdemque formis, quibus alia ejusdem opera impressa fuere . . HuIus

182쪽

Huius opinionibus universa litteratorum resis publica statim adstipulata est ; ipsique Bata vi , a quibus Gronovit defensio suscipienda viis

debatur , litteras Fabretto miserunt gratulationum plenas , quod impudentem adversarii sui fallum contudiiset , susceptisque partibus tam cumulate satisfecisset . Ceterum quantopere ab insana hac ultro maledicendi licentia Fabretius abhorreret, cum multa eius vitae facta satis ostendunt , tum illud praecipue, quod in ejus operibus animadvertimus, in quibus cum multorum opiniones refellere , multis refragari , multos corrigere debeat , ita semper moderate se gerit , ut , nisi siquando ipsa rerum indignitas pollulet , anumadversiones suas cum laude potius adversarii coniungat, quam ullam verborum acerbitatem praeferre patiatur . Multa sane hic proferre possiem temperantiae huiusce suae . documenta ; unum tamen sit instar omnium , iquod memini me apud eum legisse in eo libro , quem de Aquis & Aquaeductibus scripsit . Hic enim cum Athanasio Kirherio ,

Societatis nostrae viro cum . astronomiae .

, M tum

183쪽

tum antiquitatis peritissimo , sibi nescio qua in re contradicendum esset , quam diligentius investigando secus se habere cognoverat; mirari se negat, hominem in cauellium , atque incorporearum rerum contemplaticne

occupatum , earumque pulchritudine abreptum ad haec infirma & terrena, atque adeo infra terram ipsam posita se demittere noluisse . Quod cum haud mediocrem Κirherii laudem continet . tum Fabretii mirificam in scriben.

do temperantiam , atque adeo comitatem sostendit . Atque hoc sane alterum doctissimi viri opus est, ex quo ille Romani Agriperitissimus agnosti potest , ita ut addubitandum subeat , an is de regionis illius explicatione , quam tanto studio su sceperat, conficienda minus sellicitus fuerit , quod praeclariora illa , quae de Latio collecta haberet, sibi iampridem in hisce libris fuerint exposita . Sed ad reliqua eius ingenii atque doctrinae monumenta progrediamur. Idem etiam de Nervae Traiani Imperatoris columna Syntagma edidit , quod opus omnino singulare est, tum quod multa complectitur, tum etiam

184쪽

27s etiam quia ita de his omnibus disserit, ut nihil

magis enucleate, aut exquisite fieri possit. Hune ille librum scripsit , ut Alphonsum Ciacconium Hispanum , qui prior ejusdem columnae explicationem confecerat, a Ioannis Petri Bellorii censuris vindicaret ; simulque , si quid ab eodem Ciacconio in hujus praeclarissimi mo

numenti explicatione peccatum esset, eme daret . Inter autem omnia , quae apud eruditos i viros maximam admirationem excitarunt,

ea nimirum sunt, quae ibi, oblata occasione, de navium veterum insignibus , de tutelis , de ordinibus remorum , S de classiariis exponit , de quibus pauca admodum ante Fabretturi noveramus. Quae sane quicunque legat, quae hominis fuerit coniectandi vis, quae diiudicam di felicitas , quae denique rerum omnium p ritia cognoscet ac demirabitur . De militia autem Romana in eodem libro sic loquitur, ut nemo melius: item de sacrificiis vete rum, eorumque caeremoniis, de Vestalibus, earumque tonsera, de machinis poliorceticis. de speculatoribus, de medicis castrensibus , de

amictu ,& pellibus, de cestuum figura egregie

185쪽

I8od erit . Addit etiam ibidem de columnae Traianae anaglypho nonnulla. quae Ciacconii, Belloriique diligentiam fugere e tum ex lapidum inlcriptionibus , atque ex nummis antiquis gemini Dacici belli a Traiano con fecti chronologicam contexit historiam , atἀque horum monumentorum , quae vera hambenda sint , quae falsa ac supposita iudican. da , callidissime disquirit . Multis aliis deinde digressionibus hoc ille opus distinguit , quae

sane ad antiquitatis monumenta rite digno1cenda maximam lucem praebent . Egregio huic operi duo alia adnectit , quae etiam plane singularia sunt et quorum . primum veteris ta-hulae, anaglyphicae Homeri Iliadem , atque ex Stesichoro Arctino ac Lesche Ilii exscidium exhibentis explicationem continet , eique tabula aeri incisa praefigitur ἔ alterum laeus Fucini emissarium a Claudio Imperatore maximis sumptibus excavatum luculenter des, cribit . Hos etiam libros universa litterata tum virorum respublica magno plausu excepit , magnique semper habuit , iique apud posteriores antiquitatum scriptores saepius sum

in a

186쪽

ma cum Fabretti laude celebrati inveniuntur. Nihil enim in illis eii , quod non maximum hominis ingenium eruditionemque commendet . Neque vero hic laboribus suis sinem imposuit Fabretius: inscriptiones enim

omnes , quas partim exscribendo , partim coemendo collegerat , eas in unum volumen

ordinatim redigere atque explicare est aggressus . Quam sane collectionem ita semper ante oculos habuit , ut haec in omni vita unice ei cordi essiet . Itaque quidquid animadvertebat, quidquid exscribebat, quidquid legebat , eo semper spectare videbatur , ut& rerum novarum copia, S perspicua ipsarum disponendarum atque . explanandarum ratione opus omnino rarum ac singulare exi. fleret. Nec successu caruit res et Opus enim& omnium expectationi egregie respondit ,

ct ceterorum Omnium , quae Fabretius ante

ipsum ediderat, praeclarissimum habitum est. Et sane id illo egregio hoc opere est affe-

cutus , ut veterum inscriptionum cognitio , quam antea nonnisi dissiculter ac temere as

sequi poteramus, ea nunc & facile & ordina-M et tim

187쪽

tim haud ita magno labore ab unoquoque comparari possit. Quam ob rem multum huic litteratorum rempublicam debere nemo est qui non fateatur . Sed, qui sit huius operis o do , persequamur ἔ de cuius ratione nisi alia qua docuerimus, multa sane atque praeclara erunt, quae de eruditissimo hoc homine prorsus ignorabuntur. Neque enim Fabretius ita de unaquaque re scripsit, ut in eius unius disquisitione in universe opere semper immoratus sit, sed mu Ita ex occasione ibidem varia ac singularia interseruit ad alias omnino res pertinentia , quae sane , dum de eius libris loquimur, a cetero opere omnino sunt distinguenda , ne, quae praecipua huius Operis ornamenta sunt, aut ignorare , aut reticere videamur. Sed ad propositum redeamus. Inscriptionum opus ad cIasses quasdam redigit , easque ita in unaquaque classe recenset , ut altera alteri lumen afferat . Exhibet ille primum earum aliquam , quae apud se asserivantur , eamque a ceteris & Romanorum numerorum nota , di lineis circumquaque

obeuntibus distinguit. Adjicit deinde ad eam

illuvi

188쪽

38 I

illustrandam alias permultas , quas aut ipse per se legerat , aut ex schedis Barberinis collectas habebat , quas inter omnes, illud

mirum , pene nullam Occurrere , quae aut vulgaris sit, aut non maximo adsumento ad veterum tum Ethnicorum , tum Chri ilianorum ritus cognostendos esse possit. In paginae vero calce animadversiones idem apponit siuas a

atque iis perpetuo sermone Gasparem Fabret. tum fratris filium instituit. Explicat ille primo tabellas illas , seu titulos, qui ollis cinerariis inseripti contractas nominum notas exhibebant, eosque negligi debere negat, cum ex iis praecipue tum ollarum ipsarum ratio, tum praenominum notitia peti possit. Tum de columbariis sive loculis illis loquitur , in quibus a veteribus ollae cinerariae condebantur , atque opinionem Reinesii refellit, qui columbaria ad loci locationem pertinere putarit , in quo columbae alerentur . Multis deinde ad eandem rem pertinentibus adiectis , unis instriptionum subsidio contra Alexandrum ab Alexandro evincit, tam cremandi, quam humandi ritum ita apud veteres invaluisse , ut i

189쪽

non lege aliqua constitutus, verum sola conis suetudine in more positus effet ; contenditque , quae corpora prius humi condebantur , crebrius pol hac a veteribus cremari consuesse. eamque consiletudinem usque ad Theodosii Magni tempora permansisse . Horum autem columbariorum ac titulorum exhibet ille ibidem figuras diligenter expressas . Mox de operculis differens, quibus eaedem cinerariae urnae contegebantur , ollendit horum foramina recipiendis parentum & coniugum lacrimis in primis inservisse . ac de mortuorum Manibus ibidem multa diserit, quae ab a liquitatis amatoribus omnino perlegenda sunt . Monumenta deinde illa exponit , in quibus mutui parentum , coniugum, atque filiorum affectus exprimuntur , ibique, occasione arrepta , de cohortibus praetorianis multa inserit , earumque numerum pro temporum varietate accurate recenset. Affert deinde vetullissimum orationis fragmentum , quod aemu se a Carpineo depromit , eiusque partem coniectura quadam supplere studet , clarissimamque Helvidiorum stirpem inde a Ce- cinna

190쪽

cinna Peto, atque Arria accurata serie mirabiliter deducit . Multa etiam' de ratione

Asciae exponit , quae summo incisa lapide eruditorum coniecturas in diversa sudia distraxit; multa de Testacei collis origine , de quo

nemo veterum locutus est ante Sextum Au

relium Victorem , & Scriptorem notitiae Imperii, qui collem hunc Dolioli nomine a ve

teribus . nuncupatum memorant . Progreditur

deinde ad explanandas inscriptiones eas, quae coniugum affectus exhibent , ostenditque ibi dem, nullam apud veteres inscriptionem hujusmodi fuisse, quae non hyperbolica sit; mu laque simul inserit de Vigilum militia, eo- numque cohortibus , de Vicariis, de Coniugibus virginiis seu uni viris , ac de iis, in quorum

Vita obituque annorum , mensium , dierumque numerus exaequatus est . Inscriptiones itidem nonnullas profert canibus atque aviculis appositas, inter quas singulare omnino eli Luciniae

epitaphium, quod in antiquo vase perexiguis litisteris inscriptum legitur. Loquitur deinde de iis, quae invicem sibi servi, domini , atque amici sepulcris inscripsere, in quo capi te de Equitibus

SEARCH

MENU NAVIGATION