Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

heat, & ceterorum omnium opinionibus i re sit anteponendum . Idem testatus est Ianus Vincentius Gravina , qui in eo libro , quem de originibus iuris civilis scripsit , nihil certi de celeberrimo illo Legis Regiae fragmento , quod in arce Capitolina cultoditur, sibi constituendum esse arbitratus est, nisi ante per epistolam Fabretium Romanae antiquitatis oraculum sic enim eum vocat contuleret et cuius mox sententiae ita acquie Vit , ut, omni illico deposita formidine , mo numentum illud conina nonnullorum opinio nem , qui ipsum in suspicionem vocaverant, ct sincerum esse dixerit , & luculenter illu-srarit. Extant in eo libro tum Gravinae, tum Fabretii epistolae summo lepore conscriptae is Sed iam de aetate illa aliquid dicendum , quam Romae transegit . postquam illuc a Gaspare de Carpineo Cardinali Innocentii XI. POn- tificis Maximi Vicario in urbe gerente , e X Urbini procuratione evocatus , praeter Cetera munera, de quibus supra diximus, sibi deman.

data, sacrorum etiam coemeteriorum curam

suscepit. Ex quo sane munere tantam voluin

172쪽

tatem Fabretius cepit , quantam ex ceterorum omnium procuratione nunquam antea

expertum se esse fateretur . Hoc sane S cum ingenio suo mirifice congruere videbat , &ad antiquitatem studiosius in velligandam incredibilem opportunitatem offerre Cognoscinhat . Nihil autem cum studiis antiquitatis coniunctius quam haec ipsa coemeterior uno Procuratio , quibus cum pauca vix alia monumenta de antiquitate , nulla certe de dignitate ac religione contendunt . Horum siquis accuratam descriptionem cupiat , Antonium Bosium consulat , qui iis de coemete riis omnium accuratissime scripsit . Haec ipsa loca lustravit Hieronymus , adolescens Romae cum esset , S Donato praeceptori νRhetoricae operam daret, eorumque exactam in stis operibus descriptionem reliquit. Haec igitur caussa fuit , cur Fabretius tantam ex huius muneris procuratione voluptatem eXperiretur . Neque vero impar voluptati fructus respondit. Etenim di veteribus monumentis, quibus ea loca praecipue abundant, effodiendis, di intimis terrae partibus assidue perscrutan

173쪽

dis non modo pulcherrimis cognitionibus au.ctus est, verum etiam rara multa atque sin. gularia deprehendit , quibus deinde tanta hiiloriae lux est allata , quod cum ex eius operibus universis, tum praecipue ex inscrip tionum libro cognoscimus . In eo enim plus

quam CCCC. vetera monumenta expressa exhi.

hentur pene Omnia ab eodem ex sacris coe- meteriis effossa , quorum cum nullum vulgare sit , tum multa adeo sunt singularia , ut inter antiquitatis praeclarissima recenseantur . Coemeteriorum curam per triennium exeret cuit , monumentisque omnibus quae hinc e D

foderat , facta a Cardinali de Carpineo potestate , potitus est ; hanc vero collectionem auxit deinde partim industria sua, partim amicorum liberalitate, multa etiam sibi pecunia comparavit , ac tum praesertim cum Latium omne obire est aggressus . ina in Latii perlustratione , quid antiquitatis cognoscendae cupido possit est animadversum . Etenim hac una abreptus ita itinera omnia peragebat ω ut solus equo sidens nec frigoris rigore , nec solis ardoribus, nec viarum asperitate ,

174쪽

Ionee imbrium saepe decidentium copia deterin reretur , quominus loca Latii universa circumiret , oppida , vicos, vias investigaret; circoa, theatra, fana, reliquias denique antiquitatis omnes diligentissime persequeretur; inscripta marmora , si minus aut coemendi , aut asportandi copia fieret , diligenter ex.

scriberet; singula vero tanta cura delinearet, ut vix a perito geometra accuratius fieri potuerit . Atque in hac peregrinatione ita hominem nunquam ardor animi defecit , ut - audacior etiam , quam consueverat, saepe vi-siis sit . Neque enim ille abditissimos nem rum recessus adire , invias montium latebras penetrare tantummodo audebat , Verum actiam macellas rupium altitudines , imma nesque ruderum moles conscendere , rique intima terrae loca pervadens pene collabentes fornices subire , atque in iis summo cum periculo diu multumque delitescere . Hinc factum est . ut omnes Latii partes penitus exisploratas haberet , ipsumque Latium scriptis illustrare aggrederetur . Hoc tamen Opus , cuius incredibilis expectat lo in litteraria Re

175쪽

17o publica fuerat excitata, frustra ab eruditis viris desideratum est. Etenim , quod mort sinterceptus supremam ei manum non potuit Fabretius imponere , opus apud heredes delituit, neque unquam publici iuris est factum. Neque hic illud praetereundum , quod idem

de equo illo suo narrare solebat , quo Uectus Latii partes omnes circum ivit. Assuetus enim ille heri iussu consistere ubicunque aliquid appareret, quod antiquum videretur, longo usu edoctus nihil iam animadvertendum occurrebat , de quo non is statim ultro consistens dominum moneret; illudque addit. multa , quae certe imprudens praeteriisset. equo monitore se detexit se . Hinc vectorem hunc suum eruditum vocare , de litteraria Republica bene meritum , antiquarium extra mu ros . cui ita antiqua omnia lubolerent , ut quemadmodum canis venaticus feras , ita ille monumenta vetera odoraretur. Haec cum

iocans Fabretius amicis suis significasset, cum que ab ii Idem Marco Polo celeberrimo illi viro , qui totum pene orbem peragravit, equus assimilaretur , eodemque nomine per

176쪽

iocum vocitaretur , hac de re epistolam idem vernaculo sermone conscripsit , quae venustate ac lepore suo maximis laudibus celebrata est . Sed quod Latii veteris opus neque ab eo , neque ab heredibus unquam palam factum fuerit, non idcirco nihil extat memoriae proditum , ex quo Fabretium hominem illius provinciae peritissimum cognoscamus . Nam post ejus mortem & a Sociis Academiae Cortonensis Latii Κir riani emendatio est edita ab eodem Italico sermone summa eruditione conscripta, & opus illud de Aquis & Aquaeductibus celeberrimum smemoriae proditum , in quo certe ostendit , partem Latii esse nullam , quam is non dialigentissime perlustraverit, viam, monumentumque nullum , quod non sagacissime sit persecutus . Atque ut ne de tam praeclaro opere una mentio fiat , gratum me lectora facturum existimo, si per summa capita breviter huiusce libri ordinem atque rationem expediam. Tres igitur dissertationes, ut miscat, hoc opus complectitur, quarum prima,

quam Lucio Traguriensi interibit , conten-

177쪽

dit auctor , Alexandrinam aquam , de cuIus origine vehementer inter se scriptores dissentiunt, ex quodam loco derivari , qui pro pe fluvii osae caput cernitur in ea via , quae in bivium desinens Roma proficiscentes hinc Praeneste , inde Labicum perducit. Addit etiam arcuatum opus illud cuius adhuc plurima rudera passim per Romanum agrum dispersa conspiciuntur , quae multarum aquarum ductus fuisse ad ea usque tempora eruditi existimaverant , hoc unam Alexandrinam aquam Romam induxisse. Affert etiam tabulam sepulcri. quod Alexandro Severo prope huius aquae fontes fuit coniti tutum ἔ ex quo et iam eruit, eam aquam illam elis , quam in balneorum usum idem Imperator Romam deducens Alexandrinam de suo nomine nominari iussit. In altera vero dissertatione fontes ostendit , unde aquae Marcia ta Claudia deducebantur, viamque illam , per quam Roma S Τi bure proficiscentibus , Valeriam vetus Latii oppidum iter erat ; tum veterem semitam demonstrat, per quam ex Valeria via Subla- cum divertebatur . Hanc ille dissertationem

178쪽

273 Cardinali Gaspari de Carpineo inscripsit. viis

ro temporibus illis cum litteratorum omnium , tum Fabretti in primis Patrono eximio. Tertia denique ceterarum aquarum , quas viginti apud veteres fui se compertum e t , & fomtes persequitur , & ductus exhibet; ibique, oblata occasione, de viis antiquis loquitur , earumque situm atque amplitudinem soleristissime investigat atque patefacit . Hac ille dii sertatione Iulium Monte vecchium alloquiis tur , quem amicorum omnium dicit antiquissimum . Hoc sane opus, quo nihil ad Frontinum illustrandum accommodatius , ut primum ab eruditis hominibus tam in Italia, quam extra Italiam perlectum eli, tantam statim Fabretto eruditionis fata am conciliavit , ut nemis ex eo tempore antiquitatis amator Romam venerit , qui non Fabretium inviseret , cumque eo amicitiam inire liuderet. Verum huiusmodi opus , quod tantam Fabretto laudem peperit , idem ipsi molestiarum ma-Ximarum Origo , contentionumque gravissimarum caussa extitit . Cum e nim in eo

libro Jacobi Gronovit sententiari de Ve

179쪽

teris Algidi, viaeque Latinae situ Fabretius exagitasset , cumque ab eodem perperam Liuium multis in locis emendatum esse dixisset, adeo in se hominis furorem conver tit , ut nihil contumeliarum sit, quo non ab eodem fuerit appetitus. Etenim libro statim edito , quem Responsiones ad Rapbaelis Fabreι-ti cavillationes iniuriosius inscripsit , ita in adversarium invectus est suum, ut hominem ad alterum opus conscribendum impulerit, in

quo nescio utrum magis maledictorum acerbitatem vituperare , an eruditionis copiam ademirari debeam . Sed operae pretium est libri ordinem sit btexere , ne cum de doctissimis viris scribimus , strictim nimis quae utiliora sunt exponere videamur. Reprehendit primo Fabretius in hoc libro Gronovium , quod temere multa Livii loca emendanda curaverit. & eum locum praesertim libri xxvi. ubi Livius Annibalem Capua iter Romam facientem desicribens alti inde Algido Tufe uis tam petit , quem locum Gronovius sic emen dandum putat i inde ab Pedo Tusculum petite Quod Fabretius prave factum, permultis Li

180쪽

vii ipsius testimoniis allatis, eonatur evincere . Idem deinde ostendit, quam multa in geographicis Gmnovius peccaverit , utpotequi in locis Tusculo vicinis dimidiam noctis hiemalis partem integra nocte aestiva longiorem fuisse putaverit: Arvernos Galliae populos ultra Garumnam a Massilia constituerit: Tempe Thessalica aprica nominaverit, quae ta men opaca umbrosa a poetis describuntur. Tum controversiam aggreditur , quae interutrumque de situ Algidi , ac viae Latinae exorta erat. Contendebat Gronoulus, multa ex Livio afferens , agri Tusculani limites Lavi canis conterminos esse , ideoque aiebat Verisimile sibi nequaquam videri, Annibalem , sexo itinere . Algidum superasse , cum ex La vicano in Tusculanum agrum progrederetur zQuod sene Fabrettus , iis ipsis , quae pro te

Gmnovius affert, testimoniis contra eundem

adhibitis, nequaquam ita 1 e habere, ut ille contendit , demonstrat . Multis iubinde aliis ad hanc rem illustrandam adiectis, de Latina, ac Lauicana via sermonem initituit, eamque illansquaquam longiorem esse contendit. Tum Si

SEARCH

MENU NAVIGATION