장음표시 사용
191쪽
bus Singularibus , de Castris Prioribus , de Octoviris ac Seviris Augustalibus , aliisque
equestri militiae cognitis multa eruditissime persequitur , iisque nonnulla etiam de viis Latina, Lauicana , Praenestina adiicit . Post haec ad Sacra, Ministrosque Sacrorum procedens lapides edit .Hgyptia superstitione imbutos, horumque Romae duos, tertium Urbini inventos; postque illos Graecum Horophili epi. thaphium elegantia non minus, quam pergrata simplicitate singulare . Τum Bacchanalium originem ex Livio repetit; atque S. C. ab eodem Historico cap. xum. libri xxx IX. paucis comprehensum perantiquo illustrat monumento , Posthumio Consule, pristoque scribendi more exarato , atque in tabula aerea inciso , quod ex illa exceptum Augustinus Scilla pictor Me Dnnensis Fabretto tradiderat. Sermonem dein de de Accensis instituit , quaeque de iis a Salmasio dicta sunt per summa capita expendens aut reprobat, aut confirmat. Addit nonnulla de nominibus novorum civium , de Dea Feronia eiusque fano, de Concordiae . Victimariorumque collegio , de templo a Lucullo Feli-'
192쪽
citati constituto , de Osiride , ac Serapide ,
quae nomina ad unum idemque numen pertinere confirmat ; atque haec omnia monumentorum ope luculenter illustrat. Gruterum mox , Ursatum, ac Smetium reprehendit . quod Figlinarum notas adeo leviter attigerint , cum illae praesertim & Fastis, si quis error irrepserit, emendandis, S temporibus, quibus instructa sunt aedifici a , S locis , quorum notitia deest, cognoscendis, maximo sint ad umento . Itaque ille haec monumenta selementorum ordine disponit, simulque Consulum nomina , quorum quidem in Figlinis memoria eXtat, eadem serie recenset . Neque hic illa omittenda , quae contra Lucam Petum de veterum ponderibus disputat eadversus enim eum contendit , nostra haec antiquis nullo modo maiora esse ; quibus nono
nulla etiam addit de Hercule , qui tum Romanis , tum ab Etruscis cullos ponderum habitus est. Singularia etiam illa sunt , quae exponit deinde de orbiculis os eis missilibus utrinque numismatum more inscriptis , de pitulis ex militi cry stallo elaboratis, de amum letiss
193쪽
letis , sive, quos vocant Arabes, de lapillis Talismanis , quos ille Omnes ad Mithram ,
seu Solem refert. Hisce omnibus expositis, Christianorum monumentorum seriem post Bosium & Aringlium recensens, adeo . scite ac dilucide omnia interpretatur atque illu-srat , ut rarum Omnino opus essiciat . Praeclarissimum hic ut cetera omittam monumentum est illud ab eodem ex caemeterio B. Castuli erutum , quod exhibet n. LXX. ex quo maximum Christianae historiae lumen additum este cum eruditi omnes fatentur, tum
Norisius praesertim , qui Fabretto , qui eidem
hanc inscriptionem miserat, respondens , m O , numentum hoc unum ceteris omnibus ab eodem inventis esse anteferendum ostendit rhu usmodi enim esse dicit . ut poli Pascha lem S. Hippolyti Canonem , qui insculptus marmori in bibliotheca Vaticana a iservatur , altera haec extet inscriptio , quae Paschalis
sit, nisi quod illa Hippolyti Graeca est, haec Latina . Norisius idem paullo post hanc illu
stravit, ut videre est in esus dem animadversionibus in Fastos consulares Maonimi . Neque
194쪽
que minoris aestimanda illa puto , quae in is eodem libro de indiciis martyrii disputat , ac de ampullis sanguine triumphali resertis , quae in sacris caemeteriis juxta Sanctorum Martyrum loculos inveniuntur , quae omnia certissima martyrii signa esse ita evincit , ut locum dubitationi nullum relinquat . Ac de sanguine praecipue . qui in ampullis invenitur , affert ille epistolae partem sibi a Leibnitio missae , in qua egregius ille philotaphus ostendit , se salium ope particulas humoris illius, qui sacris phialis adhaereret, solvisse , easque verum esse sanguinem deprehendiise . Haeretici enim nonnulli , quibus Ro. mae iampridem sacra caemeteria Fabretius ostenderat, hominem irridentes, qui vasa illa sanguine olim plena fuisse assirmasset, decolorationem illam ex terreno humore repetendam esse contendebant , illud Ciceronis lib. II. de Divinatione afferentes e Decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxime potest sanguinis similis esse . Leguntur
etiam in ea monumentorum classe quam plurima ad Chrillianorum antiquorum ritus atque
195쪽
que usus pertinentia , quorum cognitio ad hanc hiltoriae partem intelligendam prorsus necessaria est . His illa accedunt , quae denominibus gentilitiis. de Dendrophoris, ac delamina illa exponit . quae apud Canusium reperta , atque a Nicolis Bon in lucem edi. ta integrum Decurionum , sive Centumvirorum numerum explet. patronis, praetellatisque se- Paratis . quos in extremo recenset. Absolvit denique opus, iis additis inscriptionibus, quae vel iuperfuerunt . vel . opere jam absoluto, cognitae ab eo demum sunt , atque ac quisitae. Neque hic desunt praecipua quaedam , quae praetereunda non sunt . ostendit enim contra Gothosredi opinionem , frumentum aeneum , sive aenum ad civitatem Carthaginiensem nequaquam spectasse , sed & Romae affervatum , & ibidem diitributum fuisse . Addit Iuliam Domnam non id quod multis visum est novercam , verum Caracallae matrem fuisse , atque eam ab eodem Ima Peratore nequaquam uxoris loco habitam esse contra Spartianum evincit . Celeberrimum
deinde triumphi a Tiberio Caesare de Brittannis
196쪽
tannis relati monumentum supplet quod olim in arcu legebatur eidem Imperatori in via, quam Latam vocant, excitatum , nunc vero in Barberinis aedibus a Joanne Chimetio,. ut puto , instauratum asservatur . Hoc ille a Gaudentio Gogetes . qui idem antea supinpleverat , perperam restauratum contendit ,& multis rationibus persuadet . Paucis ille quidem maximam hanc controversiam in eo libro expedite verum multo plura idem hac
de re scripsit , quae nunquam publici iuris facta fuere , quaeque ex bibliotheca Barbe. rina , ubi nunc delitescunt, exscripta apud me sunt . Aliud etiam ibidem Barberinorum fragmentum instaurat, quod Lex Collegii Msculapii de Hygiae inlcribitur , atque inter
praeclariora antiquitatis monumenta recense.
tur . Florae deinde pudicitiam cum ougelio a Minuccii Felicis dil Lactantii criminationibus vindicat; ae de situ Laurentini Plinianiloquitur, atque ita praeclarissimum hoc opus abiolvit , ut quaecunque a se dicta sint &veterum scriptorum auctoritate, monumen torum testimonio mirum in modum sint corufirma
197쪽
1set firmata . Adiacet huic operi Thesauri Gru striani accuratissima calligatio ab eodem
tunc confecta, cum tantum opus iterum a
. Basileensibus excudi velle intellexerat. Utinam egregiae huic collectioni index aliquis adjaceret , quo ea , quae passim dispersa iacent , in unum colligerentu- , atque ad classes, quas
Scaligerianas . vocant , revocarentur . Licet
enim per partes quasdam opus omne distributum sit , tamen praecipua monumentorum Pars nequaquam huiusmodi est , ut ad elaς ses illas omnino pertineat , in quibus eadem monumenta exhibentur. Neque enim hic sco pus Fabretii fuit , ut quascunque inscriptiones in unum locum congessisset , hae ad ip- su in pertinerent , sed id unum voluit , ut quod ordinatim explicandum suscepisset , id
ope monumentorum quorumcunque conficeret ; quod egregie pmilitit. Non deerunt se easse , qui laboriosum opus hoc aggrediantur; ex quo fiet, ut collectio haec , quae plerisque dignitate praestat , omnibus deinde etiam utilitate sit anteponenda. Hunc sane indicem Fabretius, ut multi contendunt , confecerat;
198쪽
eumque nunc in bibliotheca vaticana asservari assirmant. Certe Franciscus Laccaria Societatis nostrae vir doctrinae laude commendatissimus , qui saepe de hac Fabretii collectione mentionem facit in eo libro, quem superioribus diebus de arte Antiquario - lapidaria in lucem edidit , haud exiguam huius indicis partem Pisauri apud Marchionem Muscam se vidi ila mihi tellatus est . Extat etiam in Mutinensis Ducis bibliotheca eiusdem indicis pars haud exigua, quam sibi Ludovicus
Muratorius confecit , eademque Fabretti in- scriptionibus adiacet adnexa . Inscriptiones
in hoc volumine exhibentur DCLXXXII. Q. pra MMMH. quarum CCCCXXXIII. ex quibus
eius musteum conficiebatur , quasque praecipue illustrandas susceperat, aut ex sacriS c u- meteriis , aut ex agro Romano effoderat , ut supra dictum est a reliquas vero ex mu- seis amicorum , ac praesertim ex iis excerpserat, quas Franciscus Barberinus senior Carindinalis ope clarissimorum virorum Leonis Al-laccii Hieronymi Aleandri , Lucae Olilanii, Caroli Moronis, Josephi Suareati aliorumque , N ex
199쪽
ex omni terrarum orbe , unde exscribi poterant , collectas habebat , quarum sane numerus longe Gruterianum excedit. Id enim cla rissimus vir cogitabat, ut ex iis novum Thesaurum conficeret , quo ea , quae Grutero desunt, supplerentur. Ceterum multum se
debere profitetur Fabret tus Josepho de Juliis, Philippo Turrio , Philippo Bonarrotio , Franei ico Blanchinio , quos in hoc opere conficiendo tanto sibi subsidio fuisse dicit, quanto docti ssimi viri Pighius, Vesterus, S melius
Grutero fuerunt . Atque hoc loco praetermittenda non e st summa ejus N in exprimendis e marmore veterum ins criptionunt ,
litteris solertia , & in universe opere excudendo diligentiar etenim ne quis elementorum apex vel minimus deperiret , nolebat ille Omnem omnino terram , quae litteris in lapidibus incisis insederat , easque oppleverat , a fossoribus excuti, sed absterso leviter marmore , & humefacta papyro superimposita , eaque linteolo circumvoluto , sive arida spongia compressa , illud assequebatur ut litterarum , quotquot extabant, vestigia , partim ipsa in
200쪽
19yipsarum cavitate, partim etiam terrae parti culis eidem papyro adhaerescentibus , mirum in modum expreta conspicerentur . Neque minor in ea collectione excudenda Fabretti diligentia
fuit. Neque enim ille solum , quemadmodum Iustus Fontaninius scribit in sua Italicae Elo
quentiae Bibliotheca, typorum formas domi lia. bere voluit, verum etiam idem characterum pagellas sua manu componebat, quae deinde a Dominico Antonio Hercule typographo imprimebantur . Ex quo factum est, ut inscriptiones omnes , quae in eo libro exhibentur, exemplaribus suis mirifice respondeant: quod sane in ceterorum libris, in quibus hujusmodi monumenta conspiciuntur , adeo rarum est, ut vix unum & alterum mendis huiusmodi carentem hactenus in lucem prodiisse putem. Adsunt quidem in hoc opere monumenta nonnulla, quae a Scipione Masteio in controversiam vocantur; verum ea tam pauca sunt,
ut, quemadmodum idem Masseius ait in eo libro , quem de arte eritica lapidaria scripsit, prima haec collectio dici postit, quae spuriis ,& commentitiis inscriptionibus tam foedum in