장음표시 사용
201쪽
modum non scateate quarum, cum in tanto epigrammatum numero nulla ratio habenda sit , idcirco eam ceterarum omnium emendatissimam arbitratur. Marmora Fabretii omnia , quae in eo libro illustrata fuere , Urbinum magno sumptu delata diu in esus suburbano apud heredes permanserunt, donec , iiDdem annuentibus, a Jo: Francisco Stoppano
Card. Urbini Legato anno MDCCLUI. una cum ceteris provinciae illius monumentis irtas aedibus Ducum ad universae Italiae ornamen. tum ae decus collocata fuere. Scio equidem ,
nonnullos mirari qui factum sit , ut inscriptionum volumina , cum ex iisdem typis
Omnia prodierint , tamen non eandem Dontem Omnia, neque eundem annum praeferant, cum alia annum MDCLxxxxIx. alia MDCCII.
exhibeant . inod idem Julius Fontaninius a Galera quodam typographo factum esse di. cit, cui eadem volumina pene omnia ab heredibus vendita fuere. Itaque paucis illis ex ceptis, quae , Fabretto vivente , in publicum Pr0diere , quaeque hystricis nota distincta annum MDCLxxxxix. praeferunt , reliqua
202쪽
stontibus omnino suppositis omnia conspiciun-ttir , quamvis eodem anno omnia , iisdemque Drmis fuerint excusa . Atque haec de Fabretti operibus dicta sint fatis: nunc ad eum revertamur , qui cum in hisce conficiendis toto animo occupatus LxxxI. aetatis annum explesset , cumque & ingenii & doctrinae fama apud omnes gentes crevisset , nimia fortasse studiorum contentione , quibus nullo pacto un quam sibi temperare potuit, in morbum incidit . Cum hoc ille quidem diu multumque conflictatus est, idemque hominem extinxis .set, nisi tum medicorum opera , tum diligentia domesticorum factum fuisset, ut post multum temporis tandem vis febrium remitteret . Non ille tamen ita relevatus est, ut pri- sinis viribus amplius uti potuerit: quin abeo tempore adeo capitis vertiginibus corripiebatur , ut saepe inter domesticorum manus, qui illi semper aderant, miserandum in modum collaberetur . In cutim deinde morbus prO- rupit , in qua tanta leprae vis repente apparuit , ut nulla pars corporis esset , quam non ea morbi foeditas deformaret . Haec
203쪽
autem incommoda mira animi tranquillitate perferebat Fabretius ; nihilque erat cur aut anima desponderet, aut maerori se dare te verum perinde ac si valetudine esset integra , eodem vivendi instituto utebatur, & in prillina liudio rum contentione obfirmato animo permanebat; nisi quod interdum ad aliquam animi relaxati nem amoeniora Urbis loca curru vectus obibat . Hoc homini fatale fuit . Alpera erat hyems, ct frigora in Urbe maxima. Fabretius cum extra portam Viminalem in ea via, quae Nomentana appellatur . nimia se recreandi cupiditate longius esset provectus, hora noctis secunda cum febri domum rediit. Pullularum copia , quibus paullo ante cutis circum quaque scatebat, nusquam apparuit: mo bus enim vi frigoris regressiis ad intestina descenderat. Accersiti conseilim medici , hominem ad interitum ruere pronunciant, nisi purulentus ille humor iterum ad cutim revocetur . Hoc cum nulla medicinae ope praestari posset , Fabret tum monent , vitae eXitum imminere , quare & sibi & domesticis rebus esse consulendum. Hac illa denunciati
204쪽
ne tantum abfuit ut perterreretur, ut potius hilariori vultu quam consueverat, altam animi securitatem indicante , ad omnia paratum
se e sse dixerit , quae a Deo optimo Maximo de se constituerentur ; optare idcirco , ut quam citissime fieri posset , sacris omnibus , quae ad religionem pertinent , rite
procuraretur . Gestus est statim ei mos, nullaque interposita mora , sacris omnibus de Ecclesiae more expiatus est . In quo adeo pietas & constantia integerrimi viri enituit , ut qui aderant lacrymas tenere vix possent. Deficientem enim eum videbant , qui quamvis senex esset , tamen propter eximiam religionem doctrinamque suam videbatur omnino nunquam deficere debuisse . Morbus exinde in dies vehementius est auctus , neque ejus impetus ulla ratione amplius cohiberi potuit: itaque eius vi cessit Fabret tus xiv. post diem , ex quo iterum decubuerat . Desideratus est optimus senex vII. Id. Januarii anno MDCC.
annos natus xxx XI. menses vi. Fabretto demortuo , statim se litteraria respublica magno ornamento spoliatam sensit , Omnique
205쪽
doloris significatione clarissimi viri interitum
est prosecuta. Idem per universam Italiam viri principes multi praei literunt, qui Fabretii eruis ditionem sampridem suspexerant ; inter quos Cardinales duo amplissimi recensendi sunt, Joannes Franciscus Albanus , qui paucos post menses ad maximum Pontificatum eli eve elus, vocatusque Clemens XI. S Gaspar de Carpineo , quorum alter ita de Fabretii valetudine sollicitus fuit , ut eundem aegrotan tem saepissime inviserit , alter vero eidem
de rebus domesticis testamento constituenis ti adesse voluerit . Is autem doctorum virorum , qui Romae aderant, concursus domum ejus, dum aegrotaret, eli factus, ut qui eum non inviserit in litteratorum virorum numero Vix recensendus videretur. Mortuus eit Fabret tus in ea domo , quam in regione , quae Leonina vocatur, ad S. Petri conduxerat, captus tum locorum lolitudine , tum eleganti domus
ipsius conitructione. Balthassar enim Peruetius Senensis, qui multum pingendi , di archite flandi arte Romae floruerat, ita eam domum digesserat , ut nescio quid nobile , ac pervetu stum
206쪽
stum referret, quo maxime Fabretius capiebatur. Ex ea domo nobili funere elatus est, atque in s. Mariae supra Minervam , quem admodum tellamento jusserat, post exsequias magna pompa celebratas , conditus est in fratris sui sepulcro . De eius morte ubi Urbinum perlatum est , ibi etiam nobili funere est honestatus , S luculenti oratione a Bona ventura Cresstim benio e Clericis Regularibus Pauperum Matris Dei laudatus. Fuit Fabretius natura non aspera illa quidem, sed provocatus iracundiam non cohibuit , & aculeum in adversariorum suorum cute altius infixum reliquit . Si multates etiam cum potentibus
viris gessit, si quando sitam ipsis virtutem
aut invisam , aut minus probatam ex illi ma4vit . Haec si excipias , optimis cetera m
ribus, atque integerrimis fuit. & Christiano homine ac pio dignis. Omnibus religionis os ficiis cumulatissime satisfecit , nec quidquam abs se desiderari passus est , quod ab homine ecclesiasticis ministeriis addicto requirebatur. Praeter Subdiaconatum nullos alios sacros su D cepit ordines, eodemque senex initiatus est.
207쪽
Ab avaritiae sordibus semper abhorruit i indi. gnum enim homine ingenuo existimabat plura expetere, quam quae ad Vitam aliqua cum dignitate alendam. necessaria arbitraretur . In quo adeo severe se gessit, ut magni pretii munera a viris principibus ultro oblata co- stanti animo non semel reiecerit . Ingenio usus est acerrimo , memoria tenacissima , ut a natura ipsa ad antiquitatis investigationem non dicam comparatus , sed prorsus emctus esse putaretur. De hujusinodi rebus sagaci 1 sime iudicabat, atque in res ipsas , quod paucorum est , disquirendo , penitus invadebat , latentemque inde veritatem eliciebat . Hac in scientia , ut omnes fatentur, neminem superiorem , vix aliquos pares habuit. Idem multarum gentium sermone locutus est e Graecam vero , Latinam , atque Italicam linguam egregie calluit . Prudentia ac dexteritate fuit singulari ; fide . probitate, & hu-- manitate mirifice excelluit . Grata in loquendo festivitas , amoena comitas , non- arte quaesitus lepos , pudor autem quidam ingenuus maxime hominem commendabant rex
208쪽
2οῖ ex quo fiebat , ut non solum aequalium animos sibi facile demereret , verum etiam sapud viros principes multum valeret gratia . Itaque & amabatur a multis , A magni eidem honores ultro deferebantur . Inter hos illud Romae singulare, quod in Patriciorum coetum una cum gente sua fuerit cooptatus. Statura fuit procera , pleno dignitatis aspectu, oblongo ore, vividis oculis, incessu vero ita ad gravitatem composito , ut cetero arum reverentiam sibi conciliaret . Capillos nunquam coluit , qui a fronte ad supercilia profluentes severitatem hominis indicabant . Valetudine usque ad annum aetatis XXX. quem admodum ipse fatebatur , pene assidue laboravit ; ex quo quidem tempore ita virium firmitate floruit , ut vel in ipsa senectute nec laborum magnitudine , nec assidua stadiorum contentione unquam defatigaretur . Arcadicis conventibus , pastori tio Jasithei Naphilii nomine adicito , frequens intererat, atque in eum coetum peculiari studio ferebatur , eundemque carminibus suis identidem honestabat . Extat apud Marium Crescimbe nium
209쪽
Fabretii epigramma summa elegadtia conscrip tum . Idem Surdorum, ut vocant, Academiam , quae Urbini floret, suo nomine nobilitavit . Hunc tum domestici , tum externi plurimi fecerunt, & tanquam lumen aliquod ad dis sipandas a vetustate obductas rebus tenebras exortum suspexerunt e neque ullus fere suo tempore de rebus antiquis, aut ad Urbem aliquo modo spectantibus scripsit , quin ho nellissimam de eo mentionem fecerit. Inter hos eminent ex externis Gisbertus Cuperus, Laurentius Begerus , Bernardus Mon Buconus , Ioannes Mabillonus, Wilhelmus Neesvvodus, Joannes Harduinus ; ex nostris vero Henricus Norisius , Scipio Masseius , Ianus Vincentius Gravina , Franciseus Mediobarbus , caesar Malvasia , Franciscus Blanchinius , Franciscus Eschinardus, Iacobus Pignatellus, Joannes Clampinius, Marius Crescim benius, Philippus Turrius . ini vero consecuti sunt iisdem de rebus scriptores eundem homini meritissimo honorem habuerunt. Quo nomine ei plurimum debet Italia nostra, quae si Cuti
210쪽
2 scuti supra ceteras orbis terrarum regiones Veterum monumentorum copla abundat , ita
eum nacta est virum , qui suo labore haec maxime illustravit , exterosque omnes, qui harum rerum studio mirifice delectati sunt , N ingenii sagacitate , & indagandi solertia,& iudicandi felicitate longe superavit . Excitatum est Fabretto monumentum , quem in
admodum ipse moriens iusserat , a Gaspa re Iosephi fratris sui filio in eodem tem plo, in quo jampridem sepultus fuerat ; additumque monumento hoc elogium, quod Do. minicus Riviera, qui postea Cardinalis fuit, quique viventi Fabretto in tabularii Pontificii procuratione adjutor fuerat constitutus, sic ςleganter eXaravit.