장음표시 사용
261쪽
236 dubitabat enimi quin si illorum inventa ,
antequam in illam aerumnam incidisset, prodiissent . acerrimo suo ingenio multa iis ad. de re potuisset , quae occupatam ab aliis gloriam antevertissent . Qua de re cum saepe quereretur cum Guidone Grandio similitudo enim studiorum maximam. inter eos conciliaverat amicitiam ) videbatur desiperare se ad aliquam laudem posse pervenire . Sed quo dissicilior erat ejus instituta ratio synthesin provehendi , hoc praeclarior . Provem xit autem eo , quo illa vix pervenire posse videbatur . Huic rei praeter libros, quos siu-pra commemoravi , argumento esse possimi Exercitationes sex Geometricae ab eo relictae, quibus ita perscrutatur & inve stigat dimensionem , descriptionem, proprietates omnium conicarum sectionum ; sicque agit de
infinitis parabolis, hyperbolis , log illicis , cinsoidibus , spiralibus, ellip idibus , hyperbolo idibus, aliisque huius generis rebus ad sublimiores curvas , superficiesque ac solida ab iis genita spectantibus, ut multa ab aliis nondum excogitata protulerit, multoque plura
262쪽
nova stibi iliorique methodo exposuerit . Quare minime eu mirandum si Grandius tu li. bro de Insiuitis infinitorum oe infinite I arvorum ordinibus eo loci, quo de togari imis quadratis agit, plurimum se optare dixerit, ut insignis Geometra Laurentius Loremini, qui de iisdem logarismis quadratis egregium tractatum consi, psit , cum aliis tractatibus res geometricas accuratisme O profundissime illustrantibus upis aliquando committeret. Grania dii aliorumque votis ut satisfaceret Laurentius ad opus se admovit: sed, nondum abso . tuta impressione prioris Exercitationis , ille cessit e vita . Adiuit tamen Ioannes Bottarius , qui se debere hoc munus studiosis Gemmetriae . & singulari suae in Lorenetinium amicitiae putavit , ut de eadem impressione non solum perficienda, sed etiam adornandatum eleganti praefatione , tum Latina epistola
acutissimi Geometrae Caelestini Rollii e Caelestinorum familia sollicitus es et . Complectitur autem haec Exercitatio, ut de ea nonnulla singillatim dicamus , sectionum coni carum ac solidorum ab ipsis circa axes suos R .
263쪽
revolutis genitorum dimensiones; unica enunisciatione indicat centrum gravitatis cujuscunque corporis a qualibet sectione conica vel cylindrica circa suum axem revoluta geniti , frustique cuiuslibet ab ipso resecti ; demonstratque demum una & altera enunciatione quam rationem habent eadem corpora cum cylindris circumscriptis, quamque habent inter se momenta eorundem corporum centro appensorum in ipso axe , cuius fulcrum , si in alterutra eius extremitate . Ex hac prima Exercitatione de praestantia ceterarum , quae minime in apertum prodiere , quamVis rerum pondere & inventione illam antecellant , coniectura fieri poterit , non secus ac Pythagoras ex planta pedis Herculis magnitudinem vere coniecit . Qui vero omnes legat , facile iudicabit Geometriam linearem Analyticae vel in reconditissimis inveniendis rebus nihil. aut parum admodum concedere .
Atque hoc in primis fuit admirabile in Lo-renainio , quod per Syntesin pervenire potuerit ad solutionem cuiusdam problematis , quo ope Analytis nisi per aequationem quinque
264쪽
2Ssque dimensionum perveniri minime potest .
Problema autem erat huiusmodi r invenire conoides parabolicum , quod minimam omnium habeat superficiem eorum , quae eidem sphaerae , dc ad, eundem cum ipsa axem circumscribi possunt , planoque ipsam sphaeram ad imum sui punctum contigente terminantur . Quod si in hoc praesertim gloriabatur Archimedes Geometrarum omnium facile princeps , quod sphaerae superficiem quadruplam esse circuli eius maximi compererit, ut eam in summo sui ipsius sepulcro, sicuti Τusculanarum V. testatur Cicero , cum quibusdam senariolis , qui hoc declararent, poni curaverit, magis est quod glorietur Lorenginius, qui non alia , quam Archimedes, usus investigandi ratione vel minimam superficiem conoidis parabolici dimensus est , quod profecto Archimedea sphaericae superficiei dimensione longe est difficilius, longeque abstrusius . Solutionem huius problematis retulit ille in adversaria , in quae coniecit etiam multa pertinentia ad eas lineas , quas Cartesius geo'
metricas , Leibnitius algebraicas appellat , R a qua
265쪽
quarum nonnullas ex sectione solidorum ingeniose deduxerat. Sed haec, antequam e vita decederet, in ignem conjecit, quod nolebat quidquam extare , quod in suo genere minime perfectum esset . Quamvis aute Lis Lorenginius Syntesin unice excolere voluiLse videretur, non tamen Analysin contem p.
st ; laudabatque illorum industriam , qui in
geometricis problematibus sequerentur & hoc perutile inveniendi , N illud acutum dein monstrandi genus . Analysis vero studium quoniam senior arripuerat, idem quod Catonem se fecisse dicebat , qui Graecas litteras in senectute didicit , quod non videbantur sine dedecore illa ignorari posse , quae Omnes in pretio habebant. Hactenus de studiis N doctrina Lorenetinii r nunc de moribus eius nonnulla proferemus , ex quibus non minus virtutibus, quam doctrina ipsum fuisse admirandum apparebit . Summa fuit in eius victu temperantia, cuius exemplum a communi parente natura nos petere debere dicebat , cum quotidie ab ea doceamur quam paucis , quam parvis rebus egeat, quam vilibus. Soli tua
266쪽
a frlitudinis amans semper aversatus est oblecta. menta illa , quae vulgus hominum sequitur . Illi vivere erat cogitare , atque elaborare in iis litteris , quibus ducimur ad veritatem cognoscendam . Non acerbus , non litigioses, non acer , nullique disciplinae addictus libabat ex omnibus quodcunque specie veritatis illum moveret. In omni re moderatus, sapiens S Drtis semper obedivit veteri illi praecepto r Neque enim Letabitur unquam , neque mae. rebit nimis,
at Od semper in se ipso omnem spem repo
net sui . Sic cum sua non Stoico, sed Christiano mo. re se sessentaret virtute, nulla unquam per. versa fortuna labefactari potuit illius constantia , semperque in eius animo fuit placidissima pax . Nemini adolescentium mathema,ticarum rerum studiosorum domum suam cla sit, facile ut appareret nihil magis illum velle , quam praestantem suam doctrinam in comis
munem utilitatem conferre . Qui vero cum eo versabantur nunquam satis laudare poterant conditam comitate gravitatem ἔ nec se-
267쪽
262 nectus mores mutaverat. Quamvis gloriae stimulum , ut sunt a natura omnia praeclara ingenia comparata, sentiret , non is tamen is
erat , ut siua efferret, quin immo de iis sem. per modestissime loquebatur . Laboriosus , iustus, integer & religiosus nil concupiscere & sequi praeter sapientiam videbatur . Ita
Ille vir haud magna cum re , sed plenus mdei
diem obiit supremum uri. Kal. Maias MDCCXXI. Sepultus est in Florentino templo S. Michaelis ad Antinorios . Monumento autem haec leguntur inscripta. D. Ο. M.
268쪽
IULIO BENEDICTO I. C. ET LAURENTIO ANTONII FRANCISCI I. C- PIISSIMI VIRI FILIIS LOREN ZINIIS QUORUM ILLE
ELEGANTIORUM LITERARUM AMATOR ET FAUTOR HIC VINCENTII UIUIANI DISCIPULUS IN GEOMETRICIS TOTA VITA SE EXERCUIT. UT NON PAUCA RELICTA AB EO HUIUS GENERIS SCRIPTA TESTANTUR STEPHANUS LORENEINIUS OPTIMIS FRATRIBU sET DE sE BENE MERITIS MONUMENTUM HOC A. S. CIPI CCXXI.
269쪽
Hmen ne omnium conicarum sectionum , Cur,ae Parabolicae , eurvaeque ope ciei eonoidis parabolita , or piaeeipue unica enunciatione indicatur censrum . gravitatis tam olindri quam solidi ei, ea axem eu-juslibet ex praedictis fectionibus geniti a segmento exin ente inter duas orssinatas ; se uniea itidem enun- elatione habetur relatio ipsius solii ad olindrum 3ἐν unica itidem enunciatione declaratur quam Propor-rionem habeant inter D momenta fitiivimodi folidorumeentraliter appensorum in ipsa axe , euius fulcrum AEt in alterutra ejus extremitate et Auctore Laurentio Loran nio Uineentii Viniani discipulo. Sorentiae 1 Par. pis Regiae Cel studinis apud Caietanum Tartinium cs Sanctem Franchium in .
OpgRA IN EDITA . DE SECTIONIB S CONICIS ET C rLINDRI IS ET EARUNDEM SOLIDIS LIBRI XII. EXERCITATIONES T GEOMETRICAE quarum Lagis de in his parabolis , hγperbolis , is Dei reicis 'i-II. de eli ridibus ir hyperboloidibus ,
-- III. de cissisidibus ;IT de proprietatibus variarum arearum searumque deferiptione 3.-U. de parabolis , Iorificis, Apiralibus, earumque descriptione , SOLUTIONES sariorum problematum ae gemarum ad sectionum eonicarum proprietates deerantium . Haec Omnia quatitor voluminibus continentur,qux Ioannes Baptista Lorenhinius Laurentii frater Magi ia-
hec hianae bibliothecae dono dedit an. MDCCXXXII. M Kal. Septemb. PHI
270쪽
PHILIPPUS BONAMICI Us ANGELO FABRO NIO S. P. D.
GAudeo magnopere . ac miras tibi habeo gratias. Fabroni optime , quod me Se-bementer hortatus sis , ut Ioannis Vincentii Lucchesinii civis mei ac de me optime meriti vitam conscribendam susciperem , illiusque memoriam posteritati diligentissime commendarem . cum enim nihil malim , quam memorem me gratumque cognosci , tu profecto currenti, ut riunt, stimulos addis, dum postulas, ut illius nomen scriptis illustretur celebretur meis, cujus summa in me beneficia extitere . Nam cum nescio quid ex meis Latinis elucubrationibus olim perlegisset , adeo Uir humanissimus ea lectione delectatus est , ut me statim Romam acciverit laborum comi. tem atque adjutorem suorum , viamque mihi tam illustri eommendatione munierit ad eum bonoris gradum, quem CLEMENTIs XIV. P. O. M. beneficentia fam consecutus . Dum itaque hae in re volantati tua perlibenter Obtem