Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

qs Etenim Clemens XI. iamdiu illum praefecerat Romanis antiquitatibus . Venit eodem cum Blanchinio Cardinalis Alexander Albanius ;hique postquam omnia lustrassent, atque intellexissent sepulchre tum illud pertinere ad libertos & servos Liviae Augustae: utrum hortandus es a nobis , Francisce , inquit Cardinalis, an potius illa sponte propensus es , ut haec monumenta explices p Censemus profecto te facillime o perbelle id praestare posse, tanta es cognitio antiquitatis , quae te illustrat. Faciam sane ut potero , respondit Franciscus, praesertim si sibi gratum futurum est . Operi itaque is manum admovit , in quo expositis primum partibus aedificii , quod ad musicae leges secundum Vitruvii praecepta formatum ollendit . indicatisque quibusdam rebus, quae

in more positae erant apud veteres , transit ad inseriptiones. Neque eas tantum refert ,

exquisitaque eruditione explicat, quae in hoc sepulchreto inventae sunt, sed etiam quae alibi ad familiam, & ad officia domus Augusti pertinentes ; adeo ut ex iis centum quinquaginta diversorum ossiciorum nomina possi-

52쪽

mus cognostere. Hanc varietatem non is profecto mirabitur qui sciverit servorum lihe torumque multitudinem in minimis quibusque ministeriis occupatam fuisse , quales exempli gratia iustularii , prκgustatores , diribitores, a cura catellae , lanipendiae, vestiplices, margaritariae , auriculae Ornatrices, a purpura, a veste magna, a veste matutina, ut innumera alia. huiusmodi ossicia silentio praeteream . Eo libentius in hoc opere elaboravit Blanchinius, quod non parum pertinere ad illud ex, simavit , quod de . Palatinis aedibus Caesarum instituerat. Magna pridem S ardua res erat ex miseris reliquiis illarum aedium velle totam ipsarum formam colligere , partesque celeberrimas ct maximas , ut templa , porticus , basilicas, bibliothecas, theatra , balnea. stativa cohortis praetorianae, & hortos describere. Quare non is , meo judicio , erraverit , qui hanc descriptionem divinationem diaxerit , quanquam nihil assirmaverit Blanchinias sine aliqua probabili ratione & coniectura. Non pauca ille coniecit ex marmoreis fragmentis vestigii veteris a Joanne Petro. Bel

53쪽

Bellorio illustratis, & ex picturis vetustissimi Virgiliani eodicis , qui in Biblliotheca Vaticana asservatur, cum ex Servio stiamus die.

tam in libro vii. AEneidum specie descripsisi se Regiam Latini, re vera domum ab Augusto in Palatino extructim . Multa etiam seoniecit ex Architecturae regulis, & ex amtiquis scriptoribus , ac praesertim Suetonio, plurima vero ex iis , quae in toto Palatins

extant aedificiorum vestigiis. Fortunate evenit ut an. MDCC xx. tres magnificae detegerentur aulae in ea collis parte qua Farnesiani horti continentur. lis enim veluti norma

usus est Blanchinius ad Palatinae domus, qualis & quanta fuit Domitiani temporibus, qui eam laxe S magnifice auxit , ichnographiam delineandam. Dolendum sane quod ille minime absolvere potuerit opus in quod magnos sumptus propter multitudinem , magnitudine inque diagrammatum in aere incisorum , & infinitos propemodum labores insumpsit. Venie. hat frequentissime ad Palatinum, ut.suis omnia collustraret oculis; nec semel eum vidi D sta modo scalas ascendere , modo in prosun da

54쪽

da delabi modo purgare rudera septa vepribus & dumetis . Cum aliquando totus esset occupatus in dimetiendo recens detecto conis clavi, nec foramen in pavimento advertisset, praecipitavit in altissimum cavum. Laesa ei non parum fuit dextra coxendix sive ex casu , sive ex nisi, quem principio fecit, ut se sustentaret. Quanquam multa adhibuerit re media , non ita tamen convaluit quin claudi. caret & frequentibus amictaretur doloribus.

Consilio Cardinatis Zondedarii Vignonis balnea , quae sunt in ditione Senensi , adivit ;Vixque supposuerat debilitatum femur decidentis aquae canali , cum sensit plurimum vigoris musculis inde redditum , liberatasque magna ex parte fibras a glutine . Experiri etiam voluit quid pollat terra quaedam oleosa di calida , quae reperitur in flammifero solo non longe a Petramala quod est opidulum Etruriae in Apenino positum . Femori admota terra illud non mediocriter laxavit , roboravitque. Hoc autem allevamentum ne constans diuturnumque esset, fecit summa difficul

55쪽

suum duobus, ineptaque via ille coactus 'est. Extat in Actis Accadensae Parisiensis , quae isunt re rebus an. MDCCvI. Blanchinii scriptum iquo collegas docuit de observatis a se in hoc .fammifero solo . Vidit enim in ambitu centum fere triginta pedum quadratorum viginti fimmas hic atque illic sparsas ad dimidium pedem se se extollentes, planeque ligneum ignem imitantes: Et quidem si in has flammas immittebantur paleae, ceteraque corpora . quae ignem facile concipiunt, brevi consium eis

bantur. At illud in primis mirandum vide. batur . quod si quis virga solum vel leviter feriret, vel in illud iplum paleas, chartas , aliasque similes res projiceret , novae statim

erumpebant flammae , eaeque tamdiu ardebant, donec omnis proiecta materia ureretur; quin etiam earum una vel consumpto pabulo a dere perseveravit . Flammas circumstabant la-ipides , & glebae si avi quodam odore praedi tae, quarum conflictu atque tritu ignis eliciebatur . Illud etiam miratus est Blanchinius, quod non longius a flammis quam intervallo duorum pedum cumuli essent nivis , S subter hi4

56쪽

nivem glacies ; ut , quod de AEt nae ignibus a Claudiano dictum est, hi quoque scirent nisibus servare fidem . Harum rerum scaussas philosophis explicandas reliquit Franciscus. Tantum suspicari visus est ignes illos ali continuis vaporibus Adriatici maris, effu- viisque subjectae planitiei, quod perpaucis proobatum iri puto. Tametsi non bene firmatum femur incommoda itineris augeret, ille tamen Parmam usque pervenire voluit , quia sciebat rem gratam se facturum Antonio illius civitatis Duci , si in Colurnano meridianam lineam describeret. Neque hoc solum prauli-tit, sed etiam illustria quaedam Graeca & Romana monumenta , quae Farnesianum Musteum

ornabant, explicavit. In his fuit vas illud ex achate versicolori , singulari opera artificio. que exculptum , de quo nonnulla etiam scripsit Scipio Masseius in secundo volumine Observationum Litterariarum . Etenim minime inter eos convenit quid designarent tres nymphae sedentes, sedentemque pariter circumstantes senem , qui dextra ballillam tenet, quid huic proximus iuvenis cum cornu copiae, ac

D a duo

57쪽

duo viri sublime elati . Referebat haec omnia Blanchinius ad α διωσιν Alexandri Magni , Masseius vero ad Ptolemaeum Auletem , eiusque familiam. In hoc etiam se gratificari Antonio Duci Francistus arbitratus est, quod commentariolum scribendum suscepisset de globo Farnesiano . Rude illud & imperfectum reliquit; quod cum in manus pervenili et Fran

cisci Jaquierit , dignum iudicavit , di in eo

absolvendo operam poneret . ΤOtum Enimo refertum erat Graeca Latinaque eruditione ,

plurimaque continebat ad stellarum positionem , eclipticae obliquitatem , & Astrono. miae progressus intelligendos utili sit ma . His laboribus minime delatigatus Franciscus studium etiam non mediocre contulit, postquam in Urbem reversus est , ad ordinandum Liberianae Basilicae tabularium , cuius praefecturam Benedictus X lII. ei detulerat. Sic se exercebat cum exeunte Januario an MDCCXXIX,

correptus est vehementissimis ventris doloribus . insanabilem morbum statim iudicarunt medici , quod aut intellinorum inflammationi , aut hydropi illum assignabant. AEger in

58쪽

terdum relevari videbatur. deinde multo gravius vehementiusque amictabatur. In hoc fla. tu dies quadraginta consumpsit constantiae ae quabilitatisque praeclara exempla prodens . Postremo cum sangninem evomuisset, naturae debitum reddidit vI. Kal. Martias quinta fere noctis hora. Quam civitati carus fuerit do. lore mortis indicatum est. Notae enim.erant cunctis ordinibus copia & varietas illius doctrinae , eiusdemque egregiae Virtutes . quae non solum sperare, sed etiam considere nos iubent, eius animam tanquam e custodia vinis culisque corporis ad Deum evolasse . Profecto tota illius vita mortis contemplatio suit;

ct illud acre suum in Astronomiam studium

hoc praesertim pabulo nutriebatur , quod non sineret eius mentem humi defixam esse, sed penitus traheret ad divina, & aeterna appetenda Cum aliquando reprehenderetur ab amico , quod honores neque cogitaret neque peteret , cum facile eos consequi posse , videretur praesertim propter gratiam, quae

4umma in illo erat e quae est ista , inquit 1ominum . dignitas , O splendor qui pe

59쪽

tinet ad breve vita eurruatum p Vos quidem diuturniora spectamus . Dicebat etiam omnino stultos & miserrimos esse illos, qui in praemiis humanis spem ponunt laborum suorum , quosque ambitioni deditos sutiles laeti. tiae languidis liquefaciunt voluptatibus. Non igitur minus beatum illum existimare debemus , quod tot virtutum praesidio . tantaeque doctrinae comitatu primos vix attigerit Romanorum honorum gradus . Cuius moderationem utinam imitarentur ii , quibus in imgrata saepe civitate res minus prospere succedunt. Etenim illa vera laus est mereri, non habere honores . Haec quoque sint Blanchinii pietatis indicia. Nemo fuit illo promptiordi diligentior cum danda esset oper3 rebus divinis. Dabat autem quotidie ad plures horas cum privatim . tum publice , sive in choro assideret , sive Subdiaconi munus in Saceulo Pontificio expleret . sive templa religionem praecipue invitantia obiret. Neque in se solum vitae sanctitatem excolere sategit Blam chinius, sed etiam in aliis excitare ; possem. que nonnullos nominare praeciam exemplo &

60쪽

sapientissimis consiliis ab eo ex errore ad reinctum salutis iter traductos . E Britannia secum Romam adduxit optimae spei adolesce

tem , ut ibi piis di liberalibus disciplinis insitutus suis civibus aliquando futurus esset utilitati. Illud autem maxime declarat quanista eius bonitatis esset opinio , quod Clem mens XI. ad Summum Pontificatum evectus ab eo consilia exquisierit , quae pertinerent ad recte sancteque sustinendum imp stum munus . Scripsit igitur paucis diebus Opusculum vere aureolum de Summi Ponti. sicis ossiciis , in quo exempla illustriorum Pontificum , & imaginem antiquitatis diceres intueri . Equidem dum mihi ante oculos pono insignem adversus Deum pietatem

Blanchinii , Galilei , Vivianii , Torricellii , Cassinii , Magalotii , Eustachii Manstedii ,

aliorumque multorum in Philosephia facile principum , stomachari satis non possum quo rundam temeritatem , qui pronuntiare non verentur, cum pio Dei cultu Philosophiae genus , quod nos hodie sequimur , aegre Rcie. talem habere posse . Profecto unde homines

SEARCH

MENU NAVIGATION