Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Benignum Bossuetium , & Petrum Iann

nium evocare . Exorsus est a convellenda

opinione , quae adimit Romanis Pontificibus .potestatem alia iura praeter religiosa & Ω-cra in alieno imperio exercendi . Vereor ne assentatiuncula quadam aucupari eorum gratiam voluerit , quorum defensionem arripuit. Atque utinam farta & tecta essent ea iura , quae non opinione quadam nonnullorum hominum , sed veritate S religione contunentur , in quibus propugnandis elaborare , ut certe elaboravit Blanchius summa non

solum doctrinae N eruditionis , sed etiam verborum copia, gloriosiam est. Opus hoc sex voluminum , quod inscribitur, Delia potesta e delia polietia della Chissa , secutum est illud , De Oid e de' difetti det moderno teatro, edet modo di eorreuerti ed emendarii . Cl mabat per id tempus S voce S scriptis Da

niel Concina e Domini cana familia mores hominum dulcedine corruptelaque theatri adeo depravari , adeoque indecora , inhonestaque multa scenam necessario comitari , ut quis ei interesse sine peccato minime posset. Tan,

82쪽

tam severitatem molire volens Blanctius ostendendum suscepit fieri posse dramma , quod minime bonis , di chri itiano homine dignis

mcribus ossiceret. Τales certe non esse idem

fatetur hodiernas illas fabulas, in quibus sunt

amationes, prassertim si eodem accedat musices , S saltationis lenocinium , multoquaminus tales fuisse fabulas veterum Graec rum , Latinorumque , eorumque Italorum , qui suas ad illorum exemplaria condiderunt. Sive enim argumenta , mores , & sententias spectes , α γεννιίας Sc vitiorum ossicinas illas recte vocaveris. Neque solum Theologi partes agere voluit Blanchius , sed etiam eruditi. antiquitatisque investigatoris . Plurima enim in toto sparsit libro, quae veterum scenam , musicam , ritus, & mores illustrant. Suscepta a Blanchio propugnatio honesti theris i cum sui defensione coniuncta erat . Po puto enim spectandas exhibuerat, edideratque in vulgus tredecim tragoedias , quarum octo soluta , reliquae numeris adilricta oratione sunt

compositae. Ab hujusmodi tragoed is, a quibus amores, Sc muliebres illecebrae exulant,

83쪽

nullum timendum videtur esse periculum , ne hominum animi mollescant , elidanturque virtutis nervi. Sed hae nunc iacent in Bibliopola. rum tabernis , quamvis non iniucundae fuerint propter multas earum virtutes , cum primum in scenam prodierunt. Scivit profecto Blanchius reddere unicuique personae convenientia, ceteraque bene novit scenae praecepta , ut ex eius commentariolo de Tragoedia judicari potest. Sed cum fabulas texuit Lepe in eadem vestigia incurrit, nec semper vitavit, ut cum Horatio loquar, versus inopes rerum , nugasque canoras. Postquam memoratum Blanchii opus de vitiis theatrorum , deque ratione eorundem emendandorum in lucem exiit, Concina acerbius insurrexit in theatra, eo rumque , cuiuscumque generis essent, defensorem. Par pari referre animo statuerat Blanctius ἔ sed tempus. morsque Concinae mitigavit illius iracundiam . Itaque paruit illorum consilio, qui minime vulganda putarunt, quae adversus Concinam scripserat , quanquam existimari volebat id se non odio hominis , sed veritatis. suaeque desensionis fecisse caussa.

84쪽

sa. Fuerunt & aliae eontroversiae . quae Blanchii stylum exacuerunt . Pugnavit cum Philalete Adiaphoro, volens persuadere homini-hus Minores Observantes antecedere aetate Minores conventuales. Ordinis enim sui gloria,

quaecunque ea e siet, illi semper antiqui ssim a cura fuit. sed praesertim provocatus a Jo. Jacobo Scarfantonio defendit iratus scriptum quoddam suum, quo denegabat Pisciensi Episcopo ius detrahendi quartam partem ex hereditate, quia monasterio cuidam mulierum illius dioecesis

obvenerat. Omitto commemorare alias caucsas , quas homo disciplina Iuris , ac praeiuditim pontificii eruditissimus , & ingenio acutissimus defendit . Etenim cuilibet petenti. Iucem N praesidium ingenii S consilii sui libentissime porrigebat. Admirabantur vero Omnes ad eum de divinis non selum , sed etiam de humanis rebus reserri , quasi nihil esset quod stiri discive potuerit , quod ille non investigaverit & sciverit . Qua ex re di fama crevit . S multorum illustrium hominum , ac etiam Principum amic tiam & gratiam sibi peperit . Cupiens Sardiniae Rex

85쪽

D tantum virum sibi adIungere amplissima illi prat.

mia proposuit, si Augustam Taurinorum conincessisset. Sed ille contentus honore ire recusa vit, quod fortasse eadem aleretur spe, qua multi Romae tenentur & aliciuntur . Factus quidem fuit a Benedicto XIV. Sacrae Inquisitionis Consultor , quod munus illi aditum ad Camdi natatum dare poterat . Noverat idem Pontifex hominis prope singularem doctrinam , eaque multis in rebus usus fuerat . Sed ut sunt fallaces hominum spes, eae ante obrutae fuerunt, quam portum conspicere potuerint. Nam cum is redux esset ex Hispania, quo comitiorum ordinis sui caussa L erat enim Custos Romanae Provinciae J concesserat, morbo implicitus paucos post menses diem obiit supremum . Sepultus eli in AEde S. Bar tholomaei eum hac inscriptione. D. O. M.

86쪽

8 D. o. M.

P. IOANNI . ANTONIO . BIANCHI . LUCENSI . ORDIN. MINOR. OBSERV. S. FRANCISCI . CLERI . ROΜANI . EXAMINATORI .ET S. UNIUERSΛLIs . INQUISITIONIS . CONSULTORI. VIRO. IN. OMNI. GENERE. DOCTRINARUM

PRAESTANTISSIMO .

DEQUE . RE . LITTERARIA . ET ECCLESIASTICA . MULTIS. EGREGIAE. ERUDITIONIS. VOLUMINIBUS . EDITIS .

OPTIME . MERITO .

PROUINCIA . ROMANA . CUI . OLIM . PRAEPUIT .

PARENTI . AMANTISSIMO . ET . CLARISSIMO . LUMINI . MOERENS . POSUIT . CMIT . XVI. KAL. FEBRUARII . MDCCLVIII. '

. . ' . r

87쪽

82 Scripta sua , quorum multa reliquit inedi

ta , amico commendavit . Doluit vero miniis

me perficere potuisse opus de Trimatu , O potestate Romam Pontificis, quod extrema saetate scribendum susteperat . Etenim ejus

senectus non languida S iners fuit, sed operosa, semperque agens aliquid & moliens , cuius studium in superiori vita fuisset . Est quidem sucundissima senectus , ut ait Cicero , sipata studiis iuventutis, praesertim si corporis vires accedant , in quibus fautricem adeo naturam expertus est Blanchius , ut adolescentiam minime requireret . Ac ne hoc

quidem ille indulgebat senectuti, ut cessaret ab iis instituendis, qui cubiculum suum frequentabant . si quos adolescentulos illustri ingenio & industria invenis et , hos in pluribus variisique facultatibus exercebat, selitus dicere, pa. rum prodesse reipublicae homines unius cuiusdam operis . Gymnasium & Academiam eius cubiculum dixisses , quod maxima quotidie frequentia non solum studioserum , sed

etiam summorum hominum splendore celebrabatur . sermones plerunque versabantur in litte-

88쪽

litteris I tamque felix erat Blanchius in reis miniscendis quae viderat & legerat , iisdem que dilucide eleganterque explicandis , ut meditata proferre credidisses . Consultum quoque veniebant ad eum pictores , sculptores& architecti , quod rerum ad illorum artes pertinentium doctus & intelligens esset existimator . Nec solum ingenii sui copiam sagitantibus faciebat , sed etiam vindemiola. Fum suarum , cum esset natura liberalissi. mus . De rebus publicis , deque Principibus libere loquebatur . Videbatur etiam mordein re libenter inimicos sios. Ab obtreetatione tamen invidiae, quae solet lacerare plerosque , semper alienus fuit . Multa erat in homine comitas , iucunditas ct iocandi lepor . prae

sertim si cum matronis versaretur . Illas au. tem maxime adibat, quarum cognita esset vitatus vel in agendis fabulis, vel in memoriter recitandis carminibus. Musas enim impensissime amabat ; persuadebatque discipulis suis , ne unis quam ita se addicerent cuiquam facultatum se verioris , ut ita dicam , supercilii, quin identidem sibi ex musarum cantibus , si nihil F a aliud,

89쪽

aliud , graviorum saltem cogitationum alle.

vationem peterent . Plures qui cum eo Dis miliaritate & contubernio conjuncti fuerunt , mihi omni asseveratione affrmarunt, eundem fuisse vita integerrima , de pietate in Deum sim ma. In morum disciplina gloriabatur medium quiddam tenere inter nimiam indulis gentiam , nimiamque severitatem ; habebat. que saepe in ore, totam vim bene feliciterisque vivendi in omnium rerum humanarum scontemptione & despicientia ponendam . Animi bona decoravit corporis figura venusta . Talis fuit vir , in.quo si spectes uberrimam de variam doctrinae copiam , ingeniique acumen , non tamen delectum , & iudicium , hunc non dubites cum 1ummis viris, qui nostra, patrum , majorumque memoria floruerunt , comparare.

90쪽

cetoli da Delio , Toni. II. In Torino 2727. Opus editum est Romae , non vero Augustae Taurinorum seditumque secundo Lucae.

ORATIO de Sanctis Desio Piceno ἐν Francisco Solano Ordin. minor. de Observantia habita Romae tu Templo S. Mariae in Capitolio VII. Eal. Octob. ad

S. R. E. Cardinales a F. Dan ne Antonio Bianehi Lucens. Romae ex opographia iacehi Bernabo IT a . - De S. Margarita Cortone in Ord. S. Frau- esset ad Sanctissimum D. N. Benesctum XIII. Romae ex opographia Rocchi Bernabo I 728. - Pro aperitione Comitiorum univers serrinis n. Minortim habita Mediolani in PEde S. Ange Ii IC. Kal. Junii i as. ab D. Ant. Bianchi Luce ejusdem ordinis Flatre ae Romanae Provinciae Mini fero. Mediolani Iras. Sumptibus Heredum Dominie Eelluatiae . RAGIONI LEa Sede Aponialea nesti Presente com rrove se eolia Corte di Torino . Tom. I. Parte I. Informa Pon is rica divisu in . parti . 173 a. Eodera anno edita suit Pars II. memorati primi volumiuis snec non Partes I. & II. secundi voluminis .

LETTERE L risposta di un parricolare di Roma ad un amico di Napoli supra te penden e di Graὐina . DFLLA POTESTA' E PDLIMA DELLA CHIM

Mamperia di Palgade appressis Meeoo e Mareo meliarisi, Tota. IV. prodiit an . 17 6. Tom. V. duabus

SEARCH

MENU NAVIGATION