M. Tullii Ciceronis Orationum pars 1. 3.. Cum correctionibus Pauli Manutii

발행: 1565년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 로마

211쪽

que interitum lugere uetuisti . At quaerebat etiam paullo ante de me,qi id suo mihi opusfuisset auxilio ' cur non meis inimicis meis copiis restitis em j quasi uero non modo ego, qui multissaepe auxilio fui 1 em .sed quisquam tam inops fuerit umqaam,qui isto non modo propugnatore tutiorem se ,sed aduocato, aut adstipulatore paratiorem fore putaret.ego istius pecudis, ac putidae carnis consilio scilicet, aut praesidio uti uolebam: ab hoc eieIIo cadauere quidquam mihi, aut opis, aut ornamenti euentabam: consulem ego tum requireba,consulem,inqua, non illum quidem, que in hoc animali inuenire non possiem, qui tanta rcip. cares f/mgrauitate, o consilio suo tueretur, sed qui tanquam truncus, atque Ilipes ,sistet si i modo, possiet sustinere tamen titulum consulatus . cum enim es et omnis causa illa mea consularis, Osenatoria ; auxilio mihi opus fuerat, consulis, O senatus: qΗο-γum alterum etiam adpernicrem meam erat a vobis. cosulibus conuersum,alterum reip. penitus ereptum. as tamen, si consitu exquiris meum, neqne ego ces-

1Ucm,er me ipsi sao complexu patria tenuisset,si mihi cum illo brestuario gladiatore, O tecum,'cum collega tuo decretandumsuisset . alia enim caul a praefantillimi uiri, ad Metelli fuit: quem ego ciuem, meo iudicis,cum deorum immortalium laude coniungo equi C. illi Mario ,fortissimo uiro, O consuli, O sextum consuli, eius inuistis legionibus, ne ammis configeret, cedendum espe duxit. Quod mihi igitur certamen esset huiusmodι s cum C. Marioscilicet,

212쪽

aut G m aliquo par an cum altero barbato Epicuro , cum altero Catilinae laternario ' quos neque hercule ego, neque supercilium tuum,neque collegae tui cyma bala, ac crotala fugi: neque tam fui timidus, ut, qui in maximis turbinibus, ac fluctibus reis'. nauem xum bernassem , saluamq. in portu collocassem, stontis tuae nubeculam, tum colle eae tui contaminatum sti-τitum pertimescocm. alios ego uidi uentos: alias protexi animo procellas: aths impendentibus tempestatibus non cessi ,sed his unum me pro omnium fa-lyte obtuli. itaque discesputum meo omnes illi nefa- - gladi de manibus crudelissimi exciderunt : cumquIdem tu, o uecors, ct amens, cum omnes boni abditi, incusq. maererent, templa gemerent, tecta irsa urbis lugerent, complexus es illud funestum animal, ex nefarijsstupris, ex ciuili cruore, ex omni- tum scelerum importunitate , flagitiorum imp nitate concretum ; atque eodem in templo, eodem es

loci uestigio, temporis,arbitria non mei solum sed patriae suneris abstulisti. Quid ego illorum Leru epulas, quid laetitiam, i gratulationem tuam, quid cuivis sordidissimis gregibus intemperatissimas perpotationes praedicem ἐ quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid , quod set libero dignum , quis denique in publico uidit ' cum collegae tui domus

cantu,' mbalis personaret; cumq. ipse nudus in conuiuio saltaret . in quo ne tum quidem, cum illum suam saltatorium uersaret orbere,fortunae rota per timcscebat. Hic autem, non tam concinnus heluo,

213쪽

nec tam missaeus, iacebat insuo Graecori faetore , atque uino. quod quidem illius millis reip. luctibus

auasi aliquod Lapitharum, aut Centa rorum Coi

riuiumferebatur: in quo, nemo pol si dic

isse plus biberit, an uoi erit, an effuderit. Tu aram mentionem acies consulatus tui aut tesuisse moconsulem dicere audebis quid j tu in lictoribus,m toga, O praetexta esse consuatum putas qirae omnamenta etiam in Sex. Clodio, te conctule, 6pe nolim-ssi. Dius tu, Clodiani canis , insignibus consulatum declarari putas canimo conssulem esse oportet, cohsilio ,fide , grauitate, uigilantia, cura, toto denique munere consulatus. ego consulem esse putem , quisenatum esse in rep. non putavit ψ sine eo consilio constulem ntimerem, sine qgo maene reges quidem esse potuerunt terenim illa iam omitto. cum seruor dele tus haberetur in foro, arma in templum Casto ris luce, palam comportarcntur ; id autem tem plum , sublato aditu, reuulsisgradibus, a conrlirat rum reliqμjs, atqtie a Catilinae pracvaricatore quou

legarentur, uiri boni lapidibus e foro pelleretur ;μ-natui nonsolam iureare remp.sed ne lugere quidcm ucere: ; cum ciuis is, quem hic ordo, assentiente Italia, cunniisq. gentibus, conseruatorenn patriae iudicarat, nullo iudicio , nulla lege , nullo more , seruuio, atqlie armis pelleretur, non dicam auxidio uestro, quod uere licet dicere,sed certe sidentio :tum Remae fuisse consules, quisquam existimabit

214쪽

qui latrones igitur, quidem uos consules 'quipra dones, qui hostes, qui proditores, qui Uranni nomia rabuntur ζ magnum nomen est. Magna stecies, magna dignitas , magna maiestas consulis e non capiunt anguillae pectoris tui, non recipit leuitas ista , non egestas animi, non infirmitas ingenii sustinet, non insolentia rerum secundarum tantam perionam, tam grauem, tam seueram. Septam mehercle, ut dici audiebam , te ut primum ad 'exit, Campanum consulem repudiauit. audierat Decios, Magios , de Taurea illo tabellio aliquid acceperat rin quibus si moderatio illa, quae in nostris solet esse consulibus, non fuit, alfuitsompa diuit species diuit incessus saltem Septim dignus, O Capua. Gabi nium denique si uidissent duumviri uestri illi unguentari , citius agnouissent. erant illi compti capilli , O madentes cincinnorum fimbriae, O lue tes cerussataeq. buccae, dignae Capua ,sed illa uetere: nam haec quidem, quae nunc est, flendidismorum hominum , fortissimorum uirorum, optimorum ciuium, mihi. amicissimorum multitudine redundat quorum Capuae te praetextatum nemo ad pexit, qui non gemeret desiderio mei, cuius consilio cum universam remp. tum illam ipsam urbem meminerantes eseruatam . me inaurata Rama donarant: mep tronum unum ad merant: a me se habere uitam, fortunas, liberos arbitrabantur: me praesentem contra latrocinium tuum suis decretis , legatisq. defenderunt, absentem , principe Cn. Pompeio ooo 3 ref

215쪽

reserente de corpore reip. tuorum scelerisitelareWllente, reuocarunt. An tu eras consit, cum in Palatio mea domus ardebat, non casu aliquo , sed ignibus inieritis, instigante te in ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit, cui non consul subuenerit ρ at tu illo ipso tempore, apud socrum tuam, prope a meis aedibus,cuius domum ad meam exbat riendam patefeceras , sedebas non extinctor , sed auctor incendi ,stardentes faces furiis Clodianis paene ipse consul ministrabas. An uero reliquo temporere consulem te quisquam duxit in quisquam tibi paruit in quisquam in curiam uenisiti surrexit' quisqua

consulenti respondendum putauit ' numerandus est. ille annus denique in rep. cum obmutuis 'et senatus; iudicia conticuis senti maererent bon uis latrocinis He. Liri tota urbe volitaret; neque ciuis unus ex civitate ,sed ipsa ciuitas tuo, o Gabinii sceleri ,furo riq. cessisset Ac ne tum quidem emersisti, luculante Caesonia ex miserrimis naturae tuaesordibus,cu experrecta tandem uirtus clarissimi uiri celeriter et uerum amicum,'optime meri trem ciuem, Osuum pri' sinum morem reqκ tuis; neque es ille uir passus, iura rep. quam ipse decorarat , atque auxerat, di lius ue trorumscelerum pestem morari: cum tamen ille , qualiscunque est , qui es ab uno te improbitateni tus , Gabinius collegit ipse se, uix ,sed collegit t .men, ετ contra suum Clodium primum smulate,dcinde non librater, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio uere uehementerq. pugliauit. qtio qVide in .

ste iaculo

216쪽

, spectaci Io populi aequitas erat: liter eorum pe' rissici, tamquam lanisa,indi: modi pari lucrum feri putabat , immortalem uero quaesum ,si uterque cecidisset sed ille tamen agebat aliquid, tuebatur au-Ltoritatem summi uiri:erat ipsesceleratus, erat gladiator,cum scelerato tamen, cum pari gladiatore pugnabat. tu,scilicet homo religiosus, sesanctus, foedus,qγod meo sanguine inpactione prouinciarum ieceras, frangere uoluisti. cauerat enim sibi ille sororius adulter, ut ,si tibi prouinciam, si exercitum,s pecuniam, ereptam ex reip. uisceribus, dedisset, omnium suorum scelerum socium te, adiutoremq. praeberes.staque in illo tumultu facti asces, idius ipse: quotidie tela, lapides, fugae: deprehensus dein

qMe cum ferro adsenatum is, quem ad Cn. Pompeisi interimendum collocatumfuisse constabat.ecquis audiuit non modo actionem allisam, aut relationem, sed uocem omnino,aut q/serelam tuam in consue tu te fuisse putas, cuius in imperio, qui remp.senatus au-Ectoritate seruarat, idemq. in Italia, qui omnes omnium gentium partes tribus triumphis devinxerat, is se in publico tuto Llatuit se non pose ' Autum eratis consiles, cum, quacumq&e de re verbrem facere coeperatis, aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamabasionendebatq. nihil esse uos ad Iuros,nis prius de me retulisset&,clim uos, quamqua focilere obstricti tenebamini, iamcn c pere vos diceretis, scd lege impediri quae lex priuatis hominibas ese lex non uidebatur nuna perscruos, incisa per vim, im

217쪽

posita per latrocinium ,sublato senatu, pulses e foro

bonis omnibus,capta rep. contra omnes leges, nulla scripta more hanc qui se metuere dicerent, consules,

non dicam animi homini ,scdfaIli ulli ferre posse sunt ζ nam δε illam legem non putabatis, quae erat

contra omnes leges, indemnati ciuis, atque integri capitis, bonorum . tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini: quis uos non modo

consules,sed liberosfuisse putet, quoru mens fuerit oppressa praemio,lingua adserinta mercede' sin illam uos sob legem putabatis: quisquam uos consules luc sese, aut nunc esse consulares putet, qui eius ciuita tis, in qua in principum numero uultus esse, non leges, non instituta,non mores, non iura noritis ἐ- ,

cum proficiscebamini paludati in pronincias vel emptas,uel ereptas,consules uos quisquam trait'it que, credo, si minus frequentia sua uel irxin egrespumornando,atque celebrando,at omnibus saltem bonis,4 iit consules,non tristissimis,ut hostes,aut proditores, prosequebantur Tu ne etiam,immanissimum, ac Dedissimum monstrum, sus cs meum disces sium illam , testem sceleris,et crudelitatis tuae, maledi Ii contumeliae loco ponere quo quidem tepore cepi, T. C. fructum immortalem uestri in me amoris, O r dici,qui non admurmuratione, sed uoce, O clamo re, abiecti hominis, O semiuiui furorem, petulan'tiamq. registis . tu luinum senatur, tu desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italia tu curiae t citurnitatem annuam, tu lentium perpetuum iudi-

' . ciorum,

218쪽

ciorum, ac for tu cetera illa in maledicti loco pones, . quae meus discessius reip. uulnera infixitἐ qui se calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior,qua

contumelia cum gloria potius elye coniunctus, quam cum probro,putaretur; atque ille, dolor meus dumtaxat,vestrum quidem scelus,ac dedecus haberetur. cum uero forsitan hoc, quod cicturussum, mi, rabile auditu et Re uideatur: sed certe id dicam, quod sentio cum tantis a uobis P. C. beneficijs affectus sim, tantis honoribus, non modo illam calamitatem

esse non duco, sed si quid mihi potest a rep .esse seiun-

ὶIum, quod uix potest,priuatim ad meum nomen augendum, optandam duco mihi fuisse illam, expetemdamq. so utinam. at que ut tuum laetissimum diem cutrissimo meo conferam, utrum tandem bono uiro, e sapienti optabilius putas, sic exire a patria, ut o Mnessui ciues salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit; an, quod tibi proficiscen

ii euenit, ut omnes execrarentur, male precarentur,. eunam tibi illam uiam,qperpetuam esse uellent' mi , hi mediusfidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim,est debito, quaeliis Iuga potius, quam ulla prouincia, cset optatior. Sed perge porro: nam ct illud meum turbulentissimum tempus profectionis tuo tranquillissimo praesta quid conseram reliqua, quae in te dedeco ris plena fuerunt, in me dignitatis qMe hal. Ian. qui dies post obitum, occasum .no' strum reip. primus illuxit ,frequenti mus senatus, cursu Italiae, referente clari mo atque fortissimo

uiro a

219쪽

uiro, T. Lentulo, consentiente populo .atque uita uoce reliocauit. Me idem senatus exteris nationibus, me legatis, magistratibusq. no his ans Ioritate sua , constularibus litteris, non, ut tu nuper dicere ausus es, orbatum patria,scd, ut senatus illo ipso tempore appellauit,ciuem,servatoremq. reip. commendauit . ad meam unius salutem senatus auxilium omnium civium cundia ex Italia,qui remp. alliam csse uellent. consulis uoce litteris implorandum putavit. mei

capitis seruadi causi a I 'mam uno tempore, qri mgno dato, Italia tota conuenit. de mea salute P. Lentuli, praestantissimi uiri, atque optimi consulis, Cn- Pompei,clarisimi, atque inuistissimi ciuis, cetero rumq. principum ciuitatis celeberrimae est grauissimae conciones fuerunt. de me senatus ita decreuit , Cn.Tompeio auri ore, O eius sentetiae principe, ut, si quis impedisset reditum meum, in hontium numero putaretur; ijsq. uerbis ea de me senatus anEctoritas , eclarata est, ut nemini sit triumphus honorificentius,quam mihi salus, restitutioq. perscripta. de me, cum omnes magistratus premusta Art, praeter linupraetorem, a quo non fuit postulandum, fratrem inimici me praeterq. duos, de lapide emptos, tribunos pl. legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de coslegae. Metei sententia,quem mec&m eadem rei'. quae in tribunatu eius disiunxerat, in confulatu,uirtute optim ac iustismi uiri, sapientiaque, coniunxit. quae lex quemadmodum accepta sit, quid me attinet dicere ex uobis audio,nemini ciui ullam, quo

220쪽

IN L. PISONEM. IIoqim minus ad fiet, fatis iuriam excusationem esse ui' fam,ntillis comitijs umquam neque multitudinem hominum tantam, neque lylendidiorem fuisse. hoc certe uideo, quod indicant tabulae publicae,uos rogat res, uos diribitores, uos cunodes fuisse labretarum; ,quod in honoribus uestrorum propinqliorum non facitis, vel aetatis excusatione, uel honoris, id in s lute mea, nullo rogante, uos uestra lonte fecistis. Confer nunc, Epicure noster, ex hara prodre te, non ex schola, confer , si audes, absentiam iliam cum mea. Obtinuisti prouinciam consularem sinibus ijs, quor lex cupiditatis tuae,non quos leae generi tui pepigerat . nam lege Caesaris mili ima, atque optima populi liberi plane o uere erant liberi: lege autem ea,quam nemo legem, praeter te, collegam tuum, putauit, omnis erat tibi Achaia, Thessalia, Athe nae,cunfla Graecia addicta.babebas exercitum tam tum, quantum tibi non senatus, aut populus rat,sed quantum tua libido consecripserat. aerarium. exhauseras. uuas Vsgessisti in imperio, exercitu,

prouincia consulari ' quas resgestierit, quaero Z qi iis uenit statim, non dum commemoro rapinas, nouexactas pecunias,non captas,non imperatas, Non neces sociorum, non caedem hostitum, non per iam , non immanitatem,non scelera praedico: mox,si uidebitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut clim sic rio dis tabo: nunc meam spoliatam tortunarii conferam cum storente fortuna imperatoris. Quis umquaprouinciam cum exercitu obtinuit, qui nullas adse

SEARCH

MENU NAVIGATION