Tentamina experimentorum naturalium captorum in Academia del Cimento sub auspiciis Serenissimi Principis Leopoldi, Magni Etruriae Ducis, et ab ejus Academiae secretario [i.e. L. Magalotti] conscriptorum

발행: 1731년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

sunt Rarefactiones solidorum corporum ab igne ; ut S variorum secum permixtorum corporum E servescentias ; passim inter serui alia fuis sicis : pauca haec quidem sunt, nec valde subtilia, aut cum elaboratissimis Italorum Iucubra,rionibus comparanda , verum sinterdum in magnis volui se sat est. aliquid utcunque exiguumpraesitispe dedecori verti non poterit : Solus ego sum S privatus, a quo nec mul. ta nec magna exspectari possunt. Trae xi Orationem de methodo instituendi experimenta Phusica, quam cum bifce Tentaminibus experimentalibus bene congruere arbitrahar. Divinum fuit hoc opus in duas partes, nou ut F rentinum , quod continua serie conscriptum est , sed quia Ientius in principio excudebatur, temporisque mei angusta urgebat, ut citius grodiret, duobus typographds simul exscribendum dabatur , quorum quisque partem ab A

vit.

Additae funt quatuor, novas comprehendentes machinas, quibus nonnuIIa exserimenta cepi, tabulae, ut earum fa-hrica clarius intelligatur, quae minus commode verbis exprimi sotuisset : his fruere L. B. Valeto

22쪽

Pro . Lege Pag. Linea

XXV MI. s. servent. XXXII. 3. talent.

XLV. i 8 nihil nihil . In Dedicatione. Pag. 3. 19. deteganda.Γars I. P/g, 32. 2 s. olburando. 39. 17. O. II. demisit Succinum.

168. I9. obtegit, subho. 379. 24. admittunt.

8 I. I 8. circa.98. 26. profudiori. II O. 3. Upministeri.

nihil . detegenda.

obturando.

demisit.

videbimuS. obtegit , ct subito.adde, vel cum illorum particulis

non effervescunt. aurei S. levi US.

papillarUm. illae enim, quas. exhiberi.

23쪽

ORATIO

METHODO INSTITUENDI

EXPERIMENTA PHYSICA.

Habita Ultrajecti XXVII Manii, Anni MDCCXXX.

Cum Magi ratu Academico se abdicaret.

25쪽

ORATIO

METHODO INSTITUENDI

EXPERIMENTA

PHYSICA.

AMPLISSIMI NOBILISSIMI

TRAJECTINAE CIVITATIS CONSULES ET SENATORES ACADEMIAE CURATORES.CELEBERRIMI OMNIUM SCIENTIARUM PROFESSORES. SACRORUM MYSTERIORUM INTEM PRETES REVERENDI.

OMNIUM ARTIUM ET SCIENTIARUM DOCTORES ΡRAESTANTISSIMI.CIVES, HOSΡITES OMNIUM ORDINUΜET DIGNITATUM SPECTATISSIMI. TU DENIQUE LECTISSIMA STUDIOSAE JUVENTUTIS CORONA, SPES P TRIAE, PARENTUM GAUDIUM, NOSTER AMOR. A α, Quum

26쪽

UEMADMODυM Mortalibus tantum comcessum est Spiritus quoscunque cognoscerem proprietatibus, quibus, ob angustos imtellectus humani limites, quasi per partes menti praesentes sistuntur ; ita quoque quicquid de Corporibus intelligitur, consis Ec modo in icientia proprietatum, quibus, adin inti inter se diversis, a Creatore donata sunt: harum omnium concursus, veluti partes aliquod

totum confli tuentes, corpus quodcunque componit.

Quoiviam vero animus semet ipsum percipit, seseque intime penetrando facultates suas detegit; qui in earum eXamine occupatur, facile eruit cunctas sibi infusas &dumiliadem reliqui spiritus donantur, haud magno labore, atque uno tantum Mamine sui ipsius accurate facto , proprietates omnium addiscit, tam finitorum, quam illius Infiniti, in

quo Infinitum est, quicquid finiti hominum animus in se

comprehendit. Verum multo dissicilius intelaguntur corpora, quia e tra nos posita, non prius ab animo concipiuntur , quam postquam applicata fuerunt organis sensoriis , in eaque

egerunt.

Utcunque enim sollicite mens humana se eraminet, nubiam sibi formare potesst ideam alicujus proprietatis, quae in aliquo vel minimo corpore deprehenditur, priusquam in sana, beneque disposita organa id operatum fuerit: Ecquis caecus colorum ; surduS sonorum ; cutaneis nervis resolutus duritiei, impenetrabilitatis, mollitiei, politurae, asperitudinis ; aut laesus olfactoriis nervis odorum ; aut pari nono destitutus saporum ideam sormare potuit' Quamobrem illi, quibus organa sensuum negasset natura, cognitione omnium proprietatum, quae corporibus insunt, prorsus destituerentur. Ad corporum igitur scientiam acquirendam invocandi sunt sensus: verum in hos agunt modo corpora Gierna sua superficie ; superficiem quippe tantum videmus, eandem

trib

27쪽

o RATIO. U

tangimus, gustamus, olfacimus, audimus adeoque sic corticis corporei duntaXat comparatur scientia ; neque ex

observationibus plura immediate colligi aut addisci possunt. At gaudet mens alia , eaque amplisama, facultate cognosce di, qua Liberalissimus Creator voluit, ut homo a brutis mandesto distingueretur, Ratione nempe hac proinde an mus componendo inter se observata, sensuum ope prius comparata, longe plura colligit, multoque profundius in

corpora penetrat , quam solo sensu unquam caeteroquin pervenisset. Idcirco quo copiosiores observat1ones instituuntur, eo plura data acquiruntur, pluresque fieri comparationes posilunt, atque eo uberior materies suppeditatur ratiocinio :Cujus ope marime occulta, & ea, quae intra superficies conclusa haerent, de corporibus detegentur, quae in aetemnum caeteroquin latuissent mortales. Thecae enim instar, magnas divitias, diversaeque indolis gemmas Concludentis, sese habent corpora ; Thecam aperire hominibus nefas est, neque id a D Eo concessima ; evernam ejus formam contemplari tantum licet : sed quid cunque in ea absconditum latet, suam vim per parietes utcunque Obstantes erierit; actionem igitur, si diligentes, si attenti simus, uniuscujusque conclusae gemmae Observare possiimus ; atque eX edita operatione colligere viribus ratiocinii, quomodo comparata ipsius rei, tales effectus edentis, indoles esse queat. Ut plurImae colligantur observationes, omnes invocandi

sunt sensus, qui indagent, quomodo corpora tum in hos universos, tum in semet ipsa agant; ideo omnibus haec sibi committenda modis sunt, ut proprietates suas manifestent, edantque cuncta, quae sieri possunt, phaenomena; CX quibus inter se compositis animus rationis ope discat, quid sit corpus, quomodo eXtrinsecus sit comparatum, quidnam in interiori substantia concludat ; quid ejus naturam essicia

at : quid indolem propriam, qua unum ab altero distinguitur, metallum a metallo, lignum a ligno, lapis 1 lapide Quodcunque a nobis tractatur corpus, non est aliquod

28쪽

simplex, sed res marime composita est horologium aliquod, variis constans rotis, capsulse inclusum, quominUS rotarum magnitudinem, conjunctiones mutuas, elateriaque moventia videamus, impedienti : eruenda tamen est ejus interior fabrica: oculus enernam thecam clare contemplari potest,Verum interiora, & quae latent, potissimum quaeruntur videt indicem aequabiliter circumtorqueri, ita causam aequo passu incedentem colligit ; sed pauca sic tantum deteguntur, cum a variis causis moveri index possit ergo alius invocetur sensus; auri admovetur horologium, haec percipit elasticae lamellae sonitum, imo eam ire & redire, uti soni hujus indoles indicat ita/plura deteguntur eX inclusis arcanis. Sed & lamellae motum & tremorem digiti percipiunt , causa igitur intrinseca & movens lamella est mota & elastica : parvam in magna capsula sentit manus gravitatem , adeoque aliquid materiae, sed multo plus v cui intus esse ratio evincit vim exserit magnes CXtrinsecus admotus, ergo & chalybem ferrumve in se concludet, id cnim ab hoc lapide attrahitur : colligimus proinde plurimis diversisque invocatis 1ensoriis, rotas dari metallicas, chalybeas, lamellas elasticas in horologio abscondi ; quae tamen ope unius sensus nequaquam cognitae fuissent. Dubitari nequit, ubi sensuum ope omnia detegerimus phaenomena, quae corpora unquam spectanda dare queunt, quin rationis vires nobis largitus fuerit ter optimus DLus sufficientes, quibus naturam eorum eruamus ; si enim quo persectiorem rerum cognitionem acquirimus, eo plus ill rum sapientissimam fabricam admiramur, atque eo prosum dius earum Creatorem veneramur, non Video, quare vires perfectam hanc cognitionem acquirendi nobis negasset D Us , nam ad ipsius gloriam hoc Vergit, propter quam eXtra se, cuncta, quae sunt, esse voluit. Est vero natura corporum

posita in iis proprietatibus, quae omnibus Corporibus

sunt communes, quae semper adsunt, eaedem manent, negintenduntur unquam, nec remittuntur, nec arte vel industria

separantur, nec sejungi possunt, & ex quibus immediato

29쪽

nem reliquae omnes fluunt; hujusmodi octo innotuerunt hae tempestate, Extensio, Impenetrabilitas, Figurabilitas, Mobilitas, Quiescibilitas, Gravitas, Vis attrahens, Vis ine

An autem hae omnes sunt proprietates, quas corpora inter se communes habent i An hae Corporum naturamesticiunt 8 Profecto non nisi summe temerarius hoc affirmabit, quia paucissima hucusque corpora Philosophi examini submiserunt, in eraminatis paucissima pericula ceperunt, neque adhuc ullum omnibus, quibus posset ac fas erat, e loraverunt methodis: neque ullius, in minimas resoluti partes, actiones aut passiones indagaverunt: quomodo igitur, aut quo inconcusi fundamento communes universis corporibus proprietates dici statuive poterunt

jam cognitae tSed objici mihi posset, octo innotuisse Universales, la-

separabiles, aut Essentiales proprietates, hoc sussicere ad Corporum naturam absolvendam. Verum quod prima fronte ita apparet, quod incautis, aut praejudicio occupatis satis esse. videtur , id nondum demonstratum est susticere, aut satisfacit iis, qui emunctioris naris quam Plurima abscondita restare subolfaciunt, & fata nostrae Scientiae no

runt.

Nonne olim una proprietas, Extensio scilicet, Philosophis satisfaciebat, in eaque natura corporum posita esse videbatur Z Sed demonstrato Vacuo, invocata fuit LXtensio & Impenetrabilitas simul. Qui postea cum majori cura attcnderunt, nec has magis Essentiales deprehenderunt, quam Mobilitatem, aut vim Inertiae, aliamve aliquam eX octo memoratis; hi tamen octo invenerunt : quae si nunc corporum naturam conficere dicentur, plus iterum assumitur, quam probari potest : quamdiu enim vel ullius corpusculi omnes vires, Omnes actiones, OmneS passiones nondum cognovimus, nihil certi statuetur de universis: si autem ad hoc incrementum Scientiae attendamus, venturi saeculi nepotes nostris suisque usuri observatis,& majori cura attenturi,

30쪽

plures aeque mentiales deprehendent : non enim Inveniem di via & gloria magis iis praeclusa erit, quam nobis & anti quioribus fuit: unde si vaticinio locus daretur, post rima & severa de corporibus CXamina tandem reperietur, non octo, sed forte decies octo ejusmodi proprietates, aeque Ementiales, ac Extensio & Impenetrabilitas est, corporum

naturam composituraS.

Quoniam vero Naturae corporeae cognitio summopere est exoptanda Philosophis , omnes, ut illam eruamuS, i tendendi sunt nervi, ut a priori vireS corporum, earumque quantitates, atque effectus ex hisce oriundos, praenosca-

Vera methodus ad scopum hunc perveniendi, consistit in sedula collectione observationum, in eXcitandiS notam disque phaenomenis, quae corpora partim sponte offerunt, partim in LXperimentis de industria factis. Elapso ut & hoc seculo, quo Philosophiae Peripateticae jugum eXcussum est, Heroes nostrae scientiae hoc luculenter

viderunt; idcirco UERULAM IUS, BoYLEUS, &NEWTONus in Britannia : in Italia GALILAEUS, TORRI-CELLI Us , & quos magnuS DUX LEOΡoLDus ad EX- perimentalem Academiam convocavit Florentinos : De

us in Hollandia : GuΕRICRI Us, S TURΜ1us, doctissimusque V o L pius in Germania, Philosophiam Experimentalem Condiderunt, atque Corpora seXcentis subjiciendo periculis, multas eorum proprietates, ad id usque temporis incognitas, eruerunt, publica in luce posuerunt, atque suis laboribus optime de Universo orbe meriti sunt. Sed veluti sunt dii majorum gentium, ita sunt & minorum , qui inferioris ordinis & potestatis , aliorum opera tantum imitari possunt , nec erroribus lapsuque vacant, simulac quid novum molientur, vel praemonstratae viae non

amplius insistimi : ita quoque exstiterunt Philosophi, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION