Tentamina experimentorum naturalium captorum in Academia del Cimento sub auspiciis Serenissimi Principis Leopoldi, Magni Etruriae Ducis, et ab ejus Academiae secretario [i.e. L. Magalotti] conscriptorum

발행: 1731년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ORATIO. IX,

eruditione & inventis inclytos imitaturi viros , pericula quoque nonnulla tentarunt in corporibus , saepe rudisti- me insti tuta , obscure Vel male, nec fideliter descripta, praecipua omittendo, alia intorquendo, ut quamlibet assum tam hypothesin , Vel praejudicium quondam conceptum roborarent. Horum labore summopere commaculata fuit erroneis observationibuS Scientia, plurimumque detrimenti cepit. Est saepe perquam dissicile ejusmodi errores detegere,& verum a falso secernere , aliquando tamen erroreS peritum non diu latent. Quamobrem qui Physsicam stabilem & inconcussam condere in animum induxit, atque aliquod Thema illustrandum suscepit, ut in confuso Chaos, & sibi invicem oppositis contrariisque observatis verum eligat, tenetur haud aliter, ac si primus Scientiam instauraret, omnia ab aliis descripta de nuo CXplorare, nisi autorum candor in propatulo sit. Qui hoc negleXerit, & tantum eX plurimis rerum Physicarum scriptoribus observationes & tentamina collegerit, Centonem compilat innumeris inquinatum nugis ; anilibus fabulis, turpibusque commentis resertum, quibus superstructa doctrina non potest non seque vana & vitiosissima evadere Ejusmodi scientiam condiderunt, qui sese Eclecticos protesii sunt, qui colligendis aliorum laboribus occupatissimi, nihil ipsi explorarunt, sed omnia vera & falsa inter se im-yrudenter miscuerunt, atque aliorum autoritatibus incit, Scientiam a veritate, & a vera Philosophia alienissimam coim diderunt Atro hos olim Carbone UERULAM IUS ΠΟ-tandos censuit, cum Philosophiam Eclecticam , Scientiae mancipationem, eX confidentia atque propria socordia, tum

eX inertia ingenii natam pronunciabat imo sidus illud Lela densis Lycaei clarum Vor DE Rus; quondam hanc methOdum , ut pessimam, eXPhilosophia multis gravissimisque aliis argumentiS proscripsit : Quamobrem non in Magnorum Vbrorum scriptis autoritates vel allegationes ullas observamus rQuodcunque memoratur factum in corpore periculum, id

32쪽

X ORATIO.

ipsi e lorarunt , ejusque sunt ipsi autores. Nulla autem omnium Philosophiae partium dissicilios est, quam quae de EXperimentis faciendis agit desiderat enim in universis Physicae & Matheseos partibus versatii simum, qui & invenire, & inventa dirigere novit instrumcnta , quorum Ope tentamina cum corporibus feri possunt tum postulat praeter deXteritatem & peritiam ma nutam , animum attentissimum aptissimumque ad phaeno mena observanda , notandaque ; deinde sagacitatem fere divinam ad distinguenda phaenomena, quae a CortiS Circum stantiis E erimentum comitantibus oriuntur, ab ii S, quae eXcitata fuissent, si alia methodo, aut occasione periculum captum foret. Quae omnia mani festo demonstrant, Physicam Experimentalem esse ultimam metam, aut fulminum Scientiae fastigium, ad quod paucis tantum conceditur adi tuS , verum , qui cum ad illud pervenerunt, immortalem plurimis inventis sibi comparare possunt gloriam non me

latet alios aliter sentire , qui observationes & pericula in corporibus capta, pro ludicris, pro puerilibuS occupationi bus, pro vanis & inanibus datis habent, qui jubent rationem duntaXat este consulendam , hanc solam esse Philosophiae magistram, ei tuto fidi posse, illam & mortalium sagacitatem & sapientiam demonstrare. Verum quid ratio prae ita bit , ubi ipsi data certa deficiunt ' basis Physici ratiocinii sola sunt experimenta : Sed iniquius interdum judicant de periculorum utilitate, quibus sinistras manus ad ea perficienda Jupiter finxit: vel quibus ingenium ad nova cogitanda moliendave negavit. Abunde hoc seculo a principibus nostrae Scientiae viris evid tum est, experientiae ope tantum concedi iter ad Naturae penetralia, attamen ad ea perveniendi ardua est via, lubrica, saepe periculosa, nec minus spinetis obsita, multo tantum sudore emetienda, & quam calcare iis modo' concessum est, quibus ingens animi patientia , propositique tenacitaS ci . Saepe non desunt, qui labore non deterrerentur, sed qui gnorant, quid agendum sit, quaenam sit ucra methodus

33쪽

o RATIO. XI

consignandi observationes, atque EXperimenta instituendi, quod cum aliquoties animadverterim , Volui pro eXiguis ingenii viribus, hac hora, qua Academiae fasces veteri in

stituto deponam, DE MODO INSTITUENDI EX PERIMENTA IN CORPORIBUS dicere , bre

viterque monere , ad quaenam me judice attentio figenda sit, ut Experimentum rite fiat, aCCurate describatur, omnis usus inde cliciatur, sive quomodo Physica Experimentalis excolenda sit : Quod Thema dum sua jucunditate & prae stantia sese commendat, Vos, omnium ordinum Auditores praestantissimi, ut faventibus auribuS animisque me audia tis , veniamque homini detis Geometrae, in Rhetorum scho-hS nequaquam Versato, nec argumenta verbiS papavere &1esamo sparsis ornare solito, etiam atque etiam rogatOS Volo. Noster autem sermo bifariam dividendus est, atque Oportebit , ut primum generalia tradam monita , Observanda semper , quotiescunque in Corporibus periculum capietur

occurrent hic nonnulla, quae superflua atque inutilia prima fronte judicari possent ; verum si ex eorum neglestu praeclari Philosophi in insignes errores illapsi sint, quos O1tendere facillimum foret, utilitas eorum satis erit evicta . Visis generalibus descendam ad singularia praecepta, quae quomodo Analyseos ope aliquod corpus in sua simpli cissima resolvendum sit, quem ad modum HuS part S com ponentes CXplorandae, earum indoles viresque indagandae sint, exhibebunt: constabit eX hac methodo, quam parum in examinandis corporibus praestitum sit in hunc usque diem,& quot quantaque restent ad perfectam eorum cognitionem

acquirendam.

Sed rem ipsam aggrediamur. Tentamina cum corporibus institui nequeunt, nisi Instrumentorum ope, quae Primo comparanda sunt illius indolis, ut corpora variis CXflorari queant modis Inprimis oportet, ut omnia , quibus unquam utemur , sint accuratissime elaborata, atque ad

summum persectionis gradum a deXterrimis fabris deducta Hujusmodi supellex non nisi dissicillime habetur, ingentes-

34쪽

XII ORATIO.

que sumtus postulat, sed absque ea nihil exactum, nihil cui fidamus tuto, praestari potest imo quia id, quod humana

opera conficitur , via unquam ad persectionem reduci potest, antequam cum machinis e crimenta instituantur, sol licite iste ab omni parte examinandae sunt, cunctique defectus notandi, Corumque loca emendanda, ut errores quantum fieri potest, evitentur : Est hoc opus laboris plenum, difficillimumque, nam rari sunt, qui philosophantur, tam bene versati in Mechanica , ut indolem machinarum intelligant,& vitia earum detegere queant. Praeterea saepe saepius Contingit , ut quidem deesse aliquid observetur, sed quidnam

ubi haereat malum, quomodo evitandum, quomodo remedium asserendum sit, ignoremus; veXat hoc non raro ipsOS in arte peritissimos. Priusquam tamen emendatum sit, quod latebat vitium , in usum vocanda nulla machina erit ;Praestat nihil tentasse unquam, quam rudibus, vitiosisque id Iecisse instrumentis His enim qui utitur, Omnino alia phaenomena in Experimentis observabit, quam qui melioribus instructus, eadem accuratiuS repetierit E erimentum vero est basis ratiocinii, quae si satis firma non fuerit, non ne omnis, quae ipsi inaedificabitur moles, vacillabit, brevique minabitur . ruinam , nequaquam aetatem duraturat Plurima commemorare possem CXCmpla turpium errorum, ideo tantum commissorum, quia rudi Ora , nec satis concinna in usum vocata Instrumenta fuerunt, sed unum alterumve susticiat Postquam elapso seculo Philosophus euertentissimus,& pariter inclytus Geometra TORRI CELLI Us demonstraverat, Mercurium in erecto Clausoque tubo a pondere Atmosphorae ad 29 pollicum altitudinem elevari, atque Aquam eX puteis in Antliam ope reciprocis vicibus adducti emboli assurgere per ejusdem Atmospherae gravitatem, conclusum simul fuit, & recte, fluida per tubos infleXos atque inaequalium crurum moveri, adscendendo in brevio rem partem, & eX longiori depressiorique emuendo , pro pter Aeris incumbentis pondus: eX quo ratiocinio corollarii instar

35쪽

instat sequebatur, nullum liquorum transfluxum fieri poste, si spho , impletus ut solet , includeretur Vacuo ; neque

in hac sequela errorem ratio commisit; verum ad OXperientiam provocatum fuit , quae quicquid ratio collegerat, confirmaret: eXtemplo in partes hic discestum fuit, nonnullis , nec Obscurioris famae viris, rudiori antlia instructis

Contentisque , qua non accurate Aer omni S CX recipientibus eXhauriri poterat, adserentibus transfluxum fluidi per tuboS aeque in vacuo, ac in Aere observari, atque hinc ali am causam phaenomeni ciungentibus ; aliis vero, inter quos

agmen ducit HoM AER G1 Us, VOLDERUS, 'S GRAVES A N D I U S, quibus major dexteritas, & meliora arma, Omnino & recte negantibus, ullum in vacuo per siphones fieri liquorum motum quemadmodum saepius in Trajectino Theatro plurimis Spectatoribus evidentillime e ibuimus. Illustre exemplum doctrina colorum suppeditat, in qua sidus illud clari stimum Britanniae NEWTONus, diligentissimus Philosophiae experimentalis cultor, probaVit, LUCiS radios e Sole modo emisos, penicilli instar componi eX radiolis eXilioribus omni genere colorum & diversa refrangibilitate donatis, qui colores illis innati, immutati perstant, quomodocunque radii tractentur, sive separentur, refringantur reflectantur ; ita ut rubri ruborem semper conservent, flavi flavedinem, virides virorem quod subtile & admirandum Lucis attributum invenit ope vitreorum prismatum, ex me allo optimae notae confectorum , in quibUS nec Venae, nec bullulae, nec arenae, nec incisurae conspiciuntur. Quoties haec nova doctrina in dubium non vocata fuit ab aliis, qui eadem repetituri tentamina , tantum vulgaria adhibuerunt prismata, eX impuro fusa vitro, venis gyrisque interrupto, nec planarum superficierum ; per quae accurata tranICUntium radiorum Lucis refractio nequaquam fit, adeo ut in rcfractis radiis mistura colorum semper contingat, & eX quolibet colorato radio iterum refractionis ope diverit colores colligantur ; ipse Mast 1 o T Tus, quo dCXteriorem in Capiendis de corporibus periculis Gallia non tulit, imitaturuS

36쪽

XIT ORAT O

NEWTONIANA, immutabilitatem coloratorum radiorum nunquam observare potuit, deprehendens semper aliquam cum primario colore aliorum diversorum mi ituram, atque his erroneis confisus observationibu9 volumen non eriguum

de coloribus memoriae prodidid; quam dolendum tantum virum ignorasse, se ab impuritate sui vitri erroribusque alia is trigoni deceptum fuisse, certissimum enim cst, si purissimis quoque vitris instructus ibisset Philosophus, coloratorum constantiam ab ipso non aliter notatam fuisse, quam hac tempestate ab omnibus solertibus conspicitur Physi

ci S.

Nonne bina haec exempla, fulmini essie momenti perfe-6tissima adhibuisse Instrumenta, quotiescunque periculum in Corporibus capietur, abunde evincunt 8 Geometras &Astronomos imitari oportet qui mensurandis angulis inter objecta occupati, nunquam observationibus confidunt, nisi Astrolabia, aliave organa possideant accuratissime in gradus & minuta divisa ; apprime gnari a minimo in Instrii- mentis vitio ingentes in observato & calculo oriri errores non minores hercle Physica postulat cautelas, & si eadem, veluti Mathesis, tractetur evadere scientia poterit

firma & stabilis. Exploratis jam Machinis, iisque rite dispositis antequam

ad periculum in corpore faciendum accingere nobis licet, in antecessima nonnulla erunt notanda : qualia sunt, Regio& Urbs, signandus Annus, Dies, imo convenit aliquando addidisse Horam : Observanda Ventorum plaga & eorum

impetus, coelique tempestas attendendum est ad altitudinem hydrargyri in TORRI CELLIANO tubo, ad caloris gradum in F AHRENAEvΤIi Thermos copio; ut & ad A mosphaerici Aeris siccitatem eX Notiometro. Priusquam enim institutum est Experimentum , ignoramuS quid continget, tum quamnam mutationem Annus, Dies, Venti, Atmosphaerae varium pondus, calor humorve phaenomenis

37쪽

Dies prius deficeret, si CXemplis probare aggrederer, quantae utilitatis sit Regionem , in qua EXperimentum factum est, adnotas te. Demonstraverat HUC ENius, decus illud Batavicum, tum ratiocinio Geometrico, tum CXperientia, pendulum grave, quale horologii S afligi solet, longitudinem 3 pedum cum . parte Parisinorum postulare, ut intra Minutum horae secundum oscillationem perficeret: sed in qua regione hoc phaenomenon conspicituri hercle non ubivis Terrarum, nec absque faedo errore hoc concluderetur Parisiis primo captum fuit tentamen, in regia hac urbe obtinet, & in nonnullis Terrae regionibus ab AEquatore non multo majori intervallo dissitis verum in aliis Polo propioribuS majorique sub latitudine jacentibus locis, breviori tempore idem pendulum vibrationem absolvit cum e contrario longio res nectit moras in iis Terrae tractibus, qui AEquatori proXimo adjacent, quemadmodum post R1 CHER1VM seduli observatores SEDILA VIUS, CHAZELLES , HALLEYUS, COUPLETUS, VARINUS , DES HAVES, FE ULLΕ-vus, plurimique alii frequenter animadverterunt. insigne eXemplum praedet paradoXotatos ille Lapis, cui Magnetis cognomen, in eo enim bina sibi opposita loca, Poli scilicet, diriguntur aliquam versus Caeli plagam : huic directioni nautae mediis jactati in undis omnem acceptam ferunt salutem , hujus beneficio naves tuto ducunt per vastissimum sequor ad optatos portus, non secus ac si Indicem, viam sibi monstrantem, habuissent : Qualis autem esst haec lapidis directio ' an ubivis terrarum eadem Z creditum hoc fuit, quo tempore primum vis directrix detegebatur sed illam discrepare, pro vario regionum sithu, ita ut fere quot sunt in Terra tractus varii, totidem variae declinationes magneticae sint, postea deprehensium fuit: QuaS, qui cognoscere atque annotare studet, ut situm, magnitudinem, viresque grandis illius Magnetis in gremio Telluris conclusi addiscat, doctrinamque magneticam in utilitatem artis nauticae promoVeat, ipsi incumbit sollicite regionem, in qua

38쪽

qua aliqua Magnetis declinatio animadvertitur observationiadnectCre. Quanta quoque est Lucis, per Atmosphseram transeuntis refractio ' diversam admodum in variis terrae regionibus CX observatis didicerunt Astronomi, Cassini enim consulensa RICHER Io notataS siderum altitudines, quae Cayennsecon1piciebantur, refractionem esse minorem quam Parisiis animadvertit, atque domparanS BILBERGII Observationes in Suecis captas, refractionem radiorum percrassiorem istum Septentrionalem aerem duplo majorem quam in Galliis deprehendit. 'Nisi vererer vestra A: O H. patientia abuti, ad serrem Rusonem, Scorpium, Anguen, Araneam, famosa propter vim Lethi feram animalia ; verum ubinam hoc virus adeo est infestum vitae t an ubivis terrarum' non sed in Italia, omnibusque calidissimis locis, ubi humores citato motu per corporis animalis Venas ferantur, ubi a calore salia& spicula eorum eXaltantur in frigidis autem humidisque regionibus, quae tardum sanguinis per coi us humanum permittunt circuitum, venenum horum animalium ViX ut Ios effectus producit ; nisi igitur accurate notetur telluris plaga, in qua phaenomenon Observatum fuit, ignoramuS utrum id universale futurum sit, an semper verum, an alicui loco adstricium ; tum quaenam HuS Vera causa, magnitudo, effectus, aliave similia. Utinam majori cura ad hoc

attendissent Philosophi l quippe tum longe melius in plur,

morum effectuum causaS penetraremuS, nec pro uniVersalibus haberemus, quae certis tantum regionibu S conmeniunt.

Non minus sollicite habenda saepe est ratio tempestatis anni; quod nisi fecissem in E erimentis magneticis, nondum constaret Lapidis hujus vires hyeme sortiores esse quam aestate : durities Omnium corporum ingentem discrepantiam affert hyemale frigus, aut aestivus calor , idcirco gradus duritierum e lorantem , frigus & calorem tempestatis notasse oportebit ; si certa & inconcussa eXperimenta

39쪽

ORATIO. XVII

memoriae tradet ignis alio operatur modo in quaecunque Corpore aestate, alio hyeme ignis iterum non avolat ex corporibus aequali Copia variis anni temporibus: imo his adeo subjicitur Clasticitas, ut fere nunquam CaSdem vires erceat, quod manifesto constat ex tenuibus laminis Chalybeis, rotas horologiorum moventibus, hyeme Velocius, tardius aestate. Idemque confirmat observatio LΛ HIRIANA circa lamellam Chalybeam , ex qua loco filorum sericorum pendula suspenduntur destinata majoribus horologiorum motibus dirigendis , qui irregulares deprehenduntur, aestivo calore chalybis elasticitatem emolliente, frigore hyemis eam indurante. 'Refractio Atmosphaerae Aereae, quae syderum omnium conspectum altius supra hortyontem elevat, major est hyeme quam deitate , notante accuratissimo observatore A U- TUTO

Sed sunt alia adeo subtilia, ut 1 die & noste regantur, quod mortales semper latuisset, nisi solertissimi Viri e erimenti

tempus accurate signassent : ita nonnulla Magnetis phaenomena fuisse comparata, deprehendit acutissimus DE RHAM Us in quo pulvere dum me non mediocriter CXercui, mania fe1to animadvertere mihi contigit, Magneticam doctrinam

non modo curam diei noctisque , sed cujuslibet horae postulare , quippe perpetuis fere vicissitudinibus tum magnetis , tum acusque nauticae & inclinatoriae directio subjicitur. A variis ventis, subtilissimas eX diversis regionibus terrestribus secum particulas asserentibuῖ, quaS tellus eX 1 utS Visceribus astatim e irat, alia corporum effecta pendent: Et nonne quotidianis innotuit observationibus, Ventos CX c lidis regionibus amantes calorem advehere ' quemadmodum alii, a Boreo demissi polo, ingrato frigore omnia constrimgunt nisi proinde ventorum habeatur ratio, nunquam po-

40쪽

XVIII ORATIO.

terimus eorum corporum recte cognoscere phaenomena, in quae aer, Ventique operantur : Quantos non edunt hi es

sectus inhumanum corpust quam noXius est Boreas Pulmonum aegritudinibus, Podagrae, Arthritidi, Rheumatismo i quantam non reiicit suo grato blandoque calore corpora Auster i Auget Boreas atmosphaerae elasticitatem, quam minuit ZephyruS. Sunt alia e erimenta, quae omnino desiderant, ut adno

tetur altitudo Barometri, & calor Thermos copii beneficio indicatus, quibus omi liis nihil rectum , nihil utile futurum colligitur : Quantum non sudarunt Philosophi in cruenda gravitatis prop0rtione inter Aerem & Aquam ' hunc audias aquae pondus millies superabit, id quod in Aere datur: a

lium consulas, si centies aqua tantum gravior erit : alterum evolvas, prorsus diversam ponderis proportionem indicabit : quid igitur in tanta discordia erit verum ' cui potatissimum Autori fidendum ' quaenam usui nostro cedere poterit proportio ' huc usque fere nulla A. O. O. H. nam illae

plerumque neglectae sunt circumstantiae, quae ad accuratam e erimenti descriptionem quam maXime necessariae Crant : praeter Ho MAERGIUM enim viX aliquem Physicorum invenias, qui diligenter consignaVit, quo tempore, in qua regione , institutum fuerit e erimentum ; quodnam Atmospherae pondus indicavit in Tubo Mercurius, aut quantus calor regnaverit Quum Vero Aeris densitas a pluribus concurrentibus pendeat causis, ut1 ab Atmosphae 1 se gravitate , altitudine , calore , Terrae loco ; horum omnium ratio est habenda, qua omissa vix plus actum fuit, quam si1 nihil memoriae traditum fuisset. Quanti momenti sit ad calorem, in quo tractantur corpora , attendisse, satis superque deXterrimi P ΕT1T 1 obia servatio probat. Cum enim ex vitulino oculo Crystallibnam lentem sustulerat, eam accuratissime e loraturus,

opacam & quasi Glaucomate infectam deprehendit ; quae

modo ante, suae adhuc thecae inclusa, penitus pellucida suerat : Verum calidiori hanc manu tractans, evanuisse vidit

Omnem

SEARCH

MENU NAVIGATION