Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ET SCRIPTIS PORPHYRII. CAP. Ix 26t

demum corpori se insinuet. De Vehiculi illius natura variae fuere Platonicorum sententiae,ut ex Proclo lib. V. in Timaeum pag. 3II. & 32 o. videre est: quorum alii universi naturam animae currum esse voluerunt; alii astrum aliquod animae congenitum : alii mixtum quid ex c estibus sphaeris alii concretum aliquid ex universo aethere. Sed cum animam ad inferiora vergentem eo fine corpori immergi crederent, ut a terreno affectu purgata, ad Deum autorem & originem suam revertere. tur, varias statuerunt purgationum species, quarum beneficio mortalitatis vinculis exsoluta, pura ac libera ad pristinam ob siis rediret. Et de iis quidem quae terreni corporis molem leviorem reddunt, quas in sobria & moderata victus ratione consistere existimabant, Porphyrius lacu lenter agit quatuor illis libris de abstinentia ab esu animalium: dereliquis autem duabus operae precium est videre Hieroclem pag. 3Oi. ubi animam rationalem mathematicis disciplinis purgari ait; de quibus

in notis nonnulla dicenda erunt solvi autem atque elevari τκῆ τῶν οντων ἐποάεέα, sive contemplatione eorum quae vere sunt quata , λύσιν αόαγωγον appellat. Spiritalem vero animae partem , ut D. Augustinus Porphyrii verbis vocat; sive γ π ματικον κνγ λεάον ρ ψυχης ἔχ81αα, & ut iidena Platonici appellant, o αὐγοειδὲς τῆς ψυχης σῶυα, sive N ψυχικὼ σωμα , suam quoque purgationem, suamque exsolutionem habere amrmant. Et mathematicis quidem purgationibus

respondere C τελεοκους καθαρμοῦς, contemplationi autem mentali, τί ὶεροτικά αναγωγίμ. Haec enim, ait, proprie purgant perficiuntque animae rationalis s=irituale vehiculum: s separant illud a mortalitatis contagio , U ad mundorum *irituum congressus idoneum aptumque reddunt. Sed operae pretium erit utriusque Philosophi verba diligenter inter se contenderta: cum non solum alter alteri facem alluceat, sed id quoque manifeste eorundem comparatione appareat, non unum Porphyrium eo seculo illud superstitiosae impietatis genus probasse; quod & antiquissimis quihus mante natum Porphyrium, & post eum recentioribus Academicis omnibus in usu fuit qui longe lateque terrarum orbem peragrabant, ut omnibus omnium Deorum sacris initiarentur: quod animum tot lustrationibus a mortallum rerum contagione defaecatiorem reddi,& ad DEI rerumque divinarum contemplationem magis aptum atque expeditumessici crederent. Addo etiam , Hierocli non minus quam Porphyrio perspectas fuisse Theurgicarum,sive,ut ipse Vocat, sacrarum artium praestigias. Cum ita demum id purgationum genus probet, si ,αι πως,

282쪽

P. IX. hoc est sacro ritu, non tralatitio agyrtarum more fiant ad vero mirari subit, D. Augustinum, quo nemo veterum Platonis doctrinam aut rectius intellexit, aut aequius de ea judicavit, illud tanquam proprium . ac suum Porphyrio obiicere,quod omne corpus fugiendum esse, dicto opere pronunciasset: cum ea in re nihil a Platonis sententia diversum aD firmarit: qui in Phaedone,& in VII. libro de rep. prolixa disputatione,& luculenta antri subterranei similitudine ostendit, animum corpori tanquam coeco carceri inclusum, mole atque passionibus ejus in veritatis contemplatione quam maxime praepediri. Idcirca abducendum eum a sensibus , & corporis, domestici hostis, familiaritatem sedulo ei cavendam ac fugiendam esse: & circa hanc sugam omne Philosopho studium operamque collocandam; quam & Plato dictis locis & Porphyribus mortem philosophicam, sive mortis meditationem, aut vitam se

cundum mentem,aut animae abductionem conversionemq; vocant: ita tamen ut vinculum illud ,quo natura corpus animamque colligavit, Violenter abrumpendum negarint, nec animae a mortalis vitae station

absque su prena i imperatoris jussu decedendum: quod Cleombrotum Rmbraciotam non recte intellecta Platonis disputatione fecisseajum, quodque severa porticus probavit, quae passim occinit, L νοικτη ηθυροι & ad laqueos & praecipitia homines mittit. Socrates enim in Phaedone multis rationibus mese dissuadet: Cujus sententiam Porphyrium quoque secutum videmus lib. i. de abstin. qui cum duplicem discessum animae a corpore dixisset;unum quidem violentum, alterum Vero qui fit πω ἰ λόγον , quam in Plotini vita ευυγον εξαγωγ δ appellat: primum illum, cum universa Platonis schola ut impium &

Philo ophus nequaquam vi semetipsum e vita educet : nam qu3 nolens cogitur

excedere , niis stomism ibi permanet, unde vi expellitur. Sed illud aliquis objiciet, non eo nomine Porphyrium reprehendi , quod fugam a corpore suaserit, sed quod omne corpus fugiendum praeceperit. Illo enim effato resurrectionis mysterium tolli : cum Sanctorum animas unitas corpori ad beatitudinis gloriam elevatum iri Catholica fide credamus eodemque argumento lib. 22. c. 2 s. D. Augustinus Porphyrium urget. Cui id responderi posset, Platonici Philosophi verba nequaquam praeter Platonis mentem, acrem ipsam de uua agitur, trahenda esse : cumque Porphyrius, ut Platonicorum verbii utar, et IuΘνη ἰώ

283쪽

ET SCRIPTIS PORPHYRII.

P. n. 263άBηδικό- ζ Θνηπειδους σώματ' ἐμπάΘει- fugiendam praeceperit animo ad Dei rerumque divinarum contemplationem contendenti, minus commode de coelestium lyderum aut beatorum gloriosis corporibus ea explicari: quandoquidem illa nullis cum animo humano vinculis conjunguntur: haec autem deposita mortalitatis sarcinalpiritualia Rcorruptibilia evasere, ut Ossicere amplius nequeant. Veruntamen ne quid temere sanctissimo pariter ac sapientissimo viro reprehensium credam, Eunapii autoritate moveor; qui nescio quod corporis humanitatisque odium Porphyrium incessisse tradit, cum Plotini sapientiar largius imbibisset, quam animus atrae bilis vehementia aestuans concoquere valeret. Verba ipsa cognoscere operae pretium est : Eἶτα, -ἰὲ μεγάθους των λόγων , τό, τε ι Θρωπ ἰνω εμί σεν, κM IO:-εις Σικελίαν εκριτη καταςένων κω γα καρτερων, κο*ἱά τε ά προς- ιεμεν', 'ωπων ἀλεώνων πάτην. Victus dein rationum magnitudine concepto corporeae molis humanitatisque odio trajecit in Siciliam: tibi jacules *iriis, animi deliquio G inedia prope confectus e neque tamen cibum admit-rens , s hominum vestia vitans. Tum vero inprimis me moVet, quod

Origenes suum illum errorem ex Platonica philosophia hauserit, quo

Veram carnis resurrectionem negans, nescio quam spiritualis corporis speciem resurrecturam somniabat. Quem etiam confirmare studebat verbis D. Pauli, negantis carnem & sanguinem posse regnum Dei possidere, I Or. II. v. so. in quem sensum & alterum Apostoli locum

Irahebati 2. Cor. F.V. I. ubi asserit, nos terrefri domo nos ae hujus habi rationis dissolum habituros aedificationem ex Deo, domum non manufactam

aeternam in coelo, ut videre est ex S. Methodii libro de resurrectione apud Photium: quo hunc Origenis errorem solide confutat. Quocirca non

est quod miremur hominem gentilem ad illum scopulum impegist , ad quem Origenes ipse jam ante fidei navem fregerat. Ceterut quod D. Augustinus libr. IO. cap. 29. asserit Porphyrium hoc libro dixisse , ad Deum per virtutem intelligentiae pervenire , paucis est concessum : ad eundem locum, ni fallor, respexit Taetetes Chil. VII biit. i s. dum ait: 'oλίγοις θ μίτε Πν, ὀλιγοις ε ξ ἀνθρωπωνν

Ubi voce monstrose composiva 'Iαμβλιχοπιρ*cra D nunc Iepitur . Commemoranda etiam hoc loco Resumcio vologia Diophanis Rethoro, cujus

284쪽

cujus ipse in Plotini vita meminit. Rhetor enim ille Socraticus cinaedus iastituta Alcibiadis de sensione probare studuerat, juvenem virtutis addiscendae gratia etiam corporis sui turpem usum docenti concedere debere. Quod perversum dogma Porphyrius Plotini jussu refutavit: ubi multa adversus nefandum vitium de animi sanctitate, atque integritate corporis, tanta Vi argumentorum verborumque disseruit, ut Plotinus prae magna laetitia recitanti saepius acclamaret

ferias, cae lumen eris mortalibus olim.

Ad civilem sapientiam referri debent libri X. quos sui das recenset,

τῆς ΟMηοου άψελειας ταν βασιλέων. Dc fructu quem reges capere

possimi ex Homero. Quibus perfecta boni regis institutio ex Homero continebatur. Ita enim Alexander Macedo regum maximus apud Dionem, Orat. 2. de regno, pronunciati reliquorum omnium poetarum scripta ut convivialia, aut amatoria,vel ridicula, vel popularia eue : solam Homeri poetin revera generosam, masnificam, & regi am. meims τ νοῖ προς ειν των μάλιμ οδω ααειν μελλον, των - απτε ἀνθρώπων Et quicunque animum ei adverterit, eum regem

fore &felicissimum & optimum; cum duas potissimum virtutes maxime regias Homerus inculcet, fortitudinem & justitiam. Ideoque Homeri Iliadem της πολεμικης ετης εφο ubique secum circumgestasse , & noctu una cum ense pulvino supposuisse refert Plutarchus. Tum vero illud non obscure ostendit quanto in pretio Homerum habuerit, quod νάρνκα sive scrinium inter Darii spolia pretio non , postremum illius custodiae assignarit: ut pretiosissimum humani animi opus maxime diviti opere servaretur. Sed Porphyriani operis gustum ex Dionis oratione haurire licet, unde&scribendi άφορμας eum sumpsisse arbitror.

Porphrii scripm physica, theologica, s tkeurris .REcensebo nunc quae ad natu=ralem Philo ophia partem spectant, i uiri , etiam quae ad diviniorem illam pertinent, quam alii Metaphysi

285쪽

cam , Platonici augustiore nomine Theologiam dixere : de qua Ripsa physiologia eorum multum adjunctum habet. Quippe cur maxima ejus pars in pervestigatione τῆς πρωτί ζ χης, μιουργκῆς αἰῶ G consistat. Unde, Proclo teste, τιὸ *υς κἀ ύ φυσικῶς μκ, λολογικῶς pertractant. Nam ex Pythagoreorum instituto is dii:

Unde ob diviniorem philosophandi rationem caeteris non immerito fama atque gloria praelatos fuisse praeter alios S S. Patres D. Augustinus testatur lib. 8. de civit. Dei: & Procius principio theologiae Platonicae ; & lib. 2. in Timaeum p. IO i. Nam cum cineri animo i , inferioribus defixo ad naturales & proximas causas omnia revocarent; illi mentis oculos supra omnia quae corporis sensibus usurpantur extollere ausi fuerunt: & Deum infinito intervallo mentem ipsa tria exsuperantem , in rebus quidem creatis, ut creatorem patrem qu Omnium: in theologicis ut summum verumque ens, proprium intellectus objectum & omnis veritatis lumen. in mortalibus vero ut summum bonum , sive 2ς ' p sedula inquisitione pervestigarunt. Quod in uno illo naturae principium caus inaque rerum omnium, tum intelligendi veritatem, & vitae felicitatem omniumque actionum finem consistere existimarent. Et in hac quidem classe principe loco ponendi IJευ Ἐρχῶν βιβλία β . De rerumprincipis, libri II. quos Suidas commemorat, laudatque Proclus lib. I. Theologiae Platonicae cap.

tractatione de principiis, mentem quidem aeternam esse, multis praeclarisque rationibus demonstrat o habere tamen in se aliquid mente antiquiis, quod cum

ipso uno conjungatur. Scripserat autem Porphyrius haud dubie ad Origenis atque Longini praeceptorum suorum imitationem : quod utriusque libros.- Ἐρχῶ, non satis probari videret. Et extat de iisdem passim in bibliothecis magnum opus Damascii Philosophi, plenum subtilissimis d sputationibus. Referendi quoque ad hanc classem alii ejus libri ab uno quod sciam, Suida commemorati . Quales sunt Περο υλης, ς. De materia prima libri VI. Nisi fortassis hoc opus innuat AEneas Ga aeus in Theophrasto suo 3 cujus verba paulo post producam. Item-άσωματων. De incorporeis. Tum etiam ψυχῆς

286쪽

P. X.

τρος Βοροι, ε. De a Versus Boethum Libri V. Sed postremum holce praeter Suidam citat Eusebius non uno loco in libris de praeparatione,& Theodoretus therapeui. ser m. i. Propugnasse Porphyrium hoc opere Platonis de anima lententiam ad vel sus Boethum Sidonium Peripateticum, Andronici Rhodii discipulum , celebrem Augustet seculi Philosophum, certius esse credo quam ut probari egeat. Id tu vel unius Eusebii auctoritate manifestissime liquet. Qui cum lib. XI. prae p. Evang. cap , 2S & lib. XV. cap. simpliciter hos libros citet

cultatibus animae. Unde Stobaeus eclogarum physicarum libro i. multa excerpsiit : nec facile aliter judicaverit quisquis prolixum illum locum recte expenderit a Stobaeo nobis conservatum. Refert praeterea

χίω εν λεχεσαν, Adversus Arssitelem, qui animam entefechiam ese statuit. Et pari modo hic errant qui vertunt ad Arsotelem reclamant aliquot seculorum intervallo : quod & F. Patricius in discussionibus Peripateticis jampridem monuit. Caeterum Porphyrius Aristotelicam illam entelechiam etiam in libris de anima contra Boethum impugnarat, ut ex Eusebio videre est lib. XV. praepar. Evang. cap. 9. ubi Porphyrii locum ea de re contra Aristotelem adducit. His

-io. Laudantur a Macrobio lib. 2. cap. 3. in somn. Scip Hanc Platonicorum persuasionem Porphyrius libris suis interuit, quibus Timaei obscuritati-bis nonnihil lucis insudit. Et a Johanne Grammatico contra Procturr de mundi aeternitate, lib. VI. cap. X, Καὶ τουτω γε μάλιἴω τῶ σημαινο- 440ου του ίρροοό mus O r1ορφυρον συγκατατίθετα . λεγ γοόν ἐν τω σά τέρφτων έις γν Τιμαιον - ωνηματων δά λεξεως -&c Unde apparet id opus in plures libros divisum fuisse. Idemque Grammat lcus alia inde loca adducit dicti libri VL cap. i s. Atque ut Porphyrius poli Crantorem, Taurum, Numenium, Severum ; mim Vero in primis post praeceptores suos Origenem & Longinum in hunc dialogum scripsit, ita post Porphyrium Iamblichus , & Syrianus : & post Omnes Proclus sua in eundem librum commentaria edidit: in quibus pissime Porphyrii autoritate utitur. . Atque id ex pluribus locis appa-

287쪽

pT SCRIPTIS PORPHYRII.

P. X. ac Iret, Porphyrium in hoc commentario Origenis N Longini dubitatio. nibus potii simum respondisse. Et licet Proclus nonnunquam a Porphyrii expositione recedat ; probat tamen saepius,& propriam opinionem ejus aut Oritate confirmat.

In Theologuis primo loco constituo libellum Tων τας νοητά

άψογων. Sententiarum quae ad inteligibilia perducunt. Vel ut Mai filius Ficinus vertit : De occasionibus sive causis ad inteligibaia nos ducentibus. In

Manula. Loliniano inscribitur lino O- ές τα νοητά. Hoc est, adiim foe accesti ad inte stibis a. Illum triplo nunc auditorem habes ex Vaticana Bibli itheca , ubi hactenus delituit. Sed ne sic quidem in- egrum esse, arguunt ea quae Stobaeus in eclogas suas inde retulit, &a me primae parti suo quaeque loco inseruntur. Quorum tamen pleraque in Lolini codice postea reperi. Est autem hic libellus Bouγική, seu prima quaedam institutio Theologica , brevibus aliquotaphorismis animum ad pleniorem rerum divinarum contemplationem excitans. Et ut Arrianus ex prolixioribus Epicteti dissertationibus en chiridium suum composuit, m/νωτατα - πιαγκωomm Vi tae praecepta continens: ita Porphyrius hasce sententias ex Plotini ferme libris excerpsit, quibus non male, mea quidem sententia, κα- γης loco praefigerentur. Nam quod nuperrimus interpres Gallus hoc opusculum cum libris de abstinentia cohaerere putavit, facile ejus ἀκυλα ignosco , qui nihil minus quam hoc studiorum genus intellexit. Theologicus etiam fuit, quem Suidas primo loco recenset , IJκ λίων

ο ροματων, α. De divinis nominibus tiber I. Item H et 2ς Αιεβώ, τἰν Αιγ - ώιον μι λη. Disiola ad Anebonem AEgyptium e sive Anebuntem cum D.

Augustino vocare malis: qui libro X. de Civ. Dei, cap. XI. hujus epistolae argumen rum prolixe recenseta Continebat enim varias quaestiones de daemonum natura ac generibus: tum etiam de magicis sacris & divinationibus atque oraculis eorundem Quibus sub personato Abammonis nomine Iamblichus integro libro de mysteriis AEgyptio rum respondit. Cui Procii te itimonium praefixum est, ubi epistolae hujus meminit. Eadem quoque ab Eusebio laudatur tib. III. prae p. Evang. cap. 3. & lib IV. cap. IO. tum lib. V. cap. 7. Item a Theodoreto lib. I. Ῥιπά . Caeterum Eusebius libro XIV. praedicti operis AEgyptium illum Philosophum non A,εjSω, scd Nεκτανεcia vocat. Quo loco librariorum vitium irrepsisse puto, quibus d gyptii regis nomen ex Platone notius erat, quam obscuri sacerdotis.

288쪽

Referendus ad eandem elassem liber IJε, αγαλμάτων. Desta.rxusipe imagini ui Deorum: quem Stobaeus in ipso prinei pio eclogarum physicarum citat, ut quidem illae nunc turbato ordine vulgo habentur.

Primus enim ille locus capitis asi BωD Zεός ὐν ὀ πας κόσμ', &c. qui in Canteriana editione EJέ τ' habetur, o Manu scrip t. Vaticano citatur nomine Porphyrii iaτ α,ε αγκλμάτων. Atque hujus loci indicio cognovi ejusdem libri principium egie, quod Eusebius adducit libro III. praepar. cap. 7. ex quo totius operis institutum perspicere licet. Promittebat enim se divinae sapientiae benseus S consilia expositurum,

quibus D Eum , Deιque potestates imaginibus sensiui congruentibm indicarunt ii, qui res inpisibiles visibilibus simulachris expresserunt, in eorum gratiam , qui exsatuo mnquam ex libris Deorum hisortiis recensiere didiserant. Deinde cap. 7. eundem locum affert, quem apud Stobseum extare dixi. Et multa

ex hoc ipso Porphyrii opere subjungens tandem addit: πωτά μοι ἐά sζ-οώ λος γραφος Γ τετμηBω, ως ο . μηδεν ημῆς λάθοι τ 2 πῖρ- ρ'EMLoικῆς ὀμοό Αιγυάακως Θεολργία. Simile Eue meri Messenii opus vidit antiquitas: titulo iεως αἰακ ης, quod Eusebius lib II Lex Diodoro Siculo,& Athenae iis citant. In eo ex statuis & sacris inscriptionibus de natura Deorum tractabat theologice simul & historic . Jamblichus etiam librum πει αγαλμάτων scripserat,cujus refutationem a Ioanne Philopono editam legit Photius, cod. CCXV. quam vidi is Operae pretium erit, ut materiam & tractandi modum Porphyriani opexis cognoscas. Cum certum sit Iamblichum praeceptoris vestigia hac etiam in parte pressisse. Ejusdem generis suit O -ς N μύρτον λόγ'. Liber ad meritarin, Dedisina providentia, ni quid fallor. Id enim manifeste testari videntur ea loca quae apud Cyrillum libro IlI. contra Iulianum inde nobis supersunt. Sed cum multa etiam in iis de humanae voluntatis libertate disputentur, haud temere quidquam pronuncio. Ideoque nisi lectori id taedio futurum vererer, loca singula apponerem; praesertim cunia hactenus praestantissimi illi libri Graece necdum prodierint. Addo ea,

quorum ipse & quidem solus, in Plotini vita meminit: & in primis

poema in Platonis natali recitatum: cui titulus erat , o Sacrum Connubium. In quo, ut ipse testatur, multa mystice cum enthusiasmo,& arcano modo scripta fuere. Eo carmine ajebat Plotinus Porphyrium ostendisse, ses merum , s Philosophum , O sacerdotem esse.

Verum cian Hesychius, isρον γόμον Jovis & Junonis festum apud anti

289쪽

quos fuisse scribat, non male fortassis quis existimet , carminis sacrimateriem inde a Philosopho desumptam fuisse. Praesertim ii cogitet, Veteres Jovis nomine aerem , Iunonis terram intellexisse, &subhujusmodi fabularum involucris pertractasse abditissima naturae arcana . Nisi quis tamen ex ipso potius Platone argumentum eum hausisse ve-Et. Cum enim ille lib. VIII. polit. Philosophus suae rei p. moderatorem εξ ιερῶν γαμων, hoc est, ex sacris nuptiis natum velit , quid rectius Philosophi natali celebrando conveniat, quam poetica ac philosophica sacri illius connubii explicatio ὶ ubi multa μυςικῶς mκεκρυμ θμως de mentis ascensu in Deum atque ejusdem conjunction cum Deo explicari potuerunt. Quae cum ardenti mini amoris vi concilietur, connubii & nuptiarum nomine non minus a Platonicis, quam nostris Theologis expressa fuit. Caetera autem quorum ibidem meminit Porphyrius, vel ipse suppressit, aut certe cum autor interiere: videlicet liber adversus Plotinum , Om ἔξω ζ νοὸ νψε κετη νοημα. uod ea quae intelPiguntur extra intestesitum consi ant. Et ejusdem defensio coninis Amelium: qui & prius illud scriptum oppugnarat,& Apologiae deinde respondit, eo argumentorum pondere , ut Porphyrius palinodiam ediderit , percepta & probata tandem Plotini len

tentia.

Quin & alterius operis mentio ibidem exstat, De Neis , ad- veri Lo inum.Quo Platonis ac Plotini sententiam adversus dictum philosophum defendendam suscepit. Cui & Longinus se respondisi testatur, & Porphyrium refutasse, ώς Ac 'L Theologicis tandem addo magica o theurgica. Ita enim honorabiliore nomine, ut ait D. Augustinus, nefariae curiositatis artes, sive ut Eusebius Vocat, Euυ κακότεχον γρητε - fucare , ac vulgo Venditare conabantur ; quam eo seculo Platonici & Pythagorici ferme omnes exercuerunt , vel affectarunt: & in primis Plotini discipuli. Quorum aliquos magicarum artium curiositate depravatos fuisse D. Augustinus assirmat, epist. LVI. ad Di Oleurum. Et testantur plerorumque vitae ab Luna pio scriptae. Idemque de Proclo Marinus refert in ejus vita: cujus pars posterior, quae prolixe πελ Θιουργικων agit, hactenus non fuit edita. Et ne quid de Apuleio & Apollonio Tyaneo dicam, ipsum Pythagoram ab AEgyptiis vanas hasce artes didicisse, non solum Porphyrius testatur: sed& praestigiis hujusmodi excellulise, miracula ista arguunt, quae ab ipso perpetrata praeter nostrum autorem alii plurimi nar-

290쪽

HOLSTENIUS DE VITA

rant. Quae si vera sint, nemo eum a magiae crimine facile excusabit. Et quamvis Porphyrius totum hoc nefandae superstitionis genus improbasse videat Ir l0cis superius ex D. Augustino prolatis : disertis tamen verbis hujus criminis accusatur ab Eusebio, lib. IV. praeparat. cap. 6. Inter Philolossos, inquit, nosriseculi hic potissimum daemonibus, quo ipse Deoi vocat, familiarissime usus videtur , s eorum causiam defendendam suscepisse, atque arcana ipsiorum prae ceteris majori studio pervestignie. Et alio ejusdem libri loco ait illum, g αρέργως ομιλῆ- τῖ' π πολλους δεισι διιμονία. & libro V. cap. 6. ipsum - άρ - τερ - ταρρητων perscrutatum fuisse dicit. Unde & daemonum amicum &patronum illum appellat. Verum hac in re non tantum ethnica coecitatis, sed vindictae divinae exemplum nimis quam manifestuuta, in Porphyrio agnoscere videor. Qui cum divinam veritatem repudiasset, & sacras literas inexhaustum verae sapientiae fontem a veritatis spiritu pro manantem turbare & conviciis foedare frustra studuisset , non solum ex fabulis, quas humana libido sibi finxit, sed ex saxis

aliisque vilioribus materiis numinis majestatem confirmare voluit. Quinimo quod multo detestabilius est, ancipites daemonum voces,&perplexas oraculorum ambages anxie conquisivit, ut ex spissis mendaciorum tenebris veritatis lucem eliceret. Fuit enim haud postremum inter ejus opera, Πευ ἡ ἐκ λογίων *ιMσοφίας. De Phlis ophia ex o culis. Quod cum alibi tum saepissime ab Eusebio libro IV. de praepar. R Theodoreto serna. X. therap. citatur. Ubi uterque daemonum Gracula impugnans Porphyrii potissimum autoritate ad ea evertenda utitur. Sed cum Eusebius lib. III. demonst. cap. 6. tertium ejus

operis librum citet, perspicue apparet, id ipsum in plures libros distinetum fuisse. Interpres autem hoc loco hallucinatur, qui de Philosophia Selectorum vertit. Quem errorem & in Theodoreto passim commissum video. Quin etiam apud D. Augustinum lib. XIX. de Civitate DEI cap. 23. ejusdem operis titulus corruptus legitur. Verba ejus haec sunt: PUremo ipse est DEin, quem doctissimus Philosiophorum ,

quampis Christianorum acerrimus inimicus, etiam per oracula quos Deos putat, Deum magnum Porphyrius confitetur. Nam in libris quos Θεολογίων φιλοσο-ςἰας pestat, in quibus exsequitur, atque conscribit rerum ad Philosophiam pertinxntium velut divina re'onsia, se. Ita in omnibus editis legitur, nisi quod recentiores Θεολογίω φιλοσοῖim: commodiori fortassis sensu scribere maluerunt. Sed in vetustis Manusc. Vaticanis Icriptum deprehendi,

SEARCH

MENU NAVIGATION