Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

PorpbTrius. Cum nec D. Hieronymum a Graecorum vocabulorum usiuabhorrere constet ; &ipse Porphyrius in Plotini vita testetur , se animum furore &atra bile percitum violenta morte ex corpore educere voluisse. Hoc enim maximum impiae temeritatis argumentum,& plane furiosae mentis signum : quod non solum sanctior uos a religio, sed ipsa quoque illa Philosophia quam profitebatur, & rectae rationis usus damnat atque aversatur. Quod si minus hae conjecturae cuiquam arriserint; addam & tertiam Cl. Jacobi Sirmondi S. I. Theologi , viri eruditione & judicio maximi : qui peramanter suam de hoc loco sententiam mihi exposuit: ita tamen ut haud invitum se cum meliori eam commutaturum ostendat. Is forte Bαλομεω ς ab Hieronymo scriptum fuisse conjicit: hoc est, ut Suidas exponit, πολυσπάγραουν. Sed licet non abs re id ἐπώνυμον Porphyrio tribui post videatur, & cum scelerato quod sequitur non inepte congruere, ego tamen , inquit, Porphyrium, etsi iam onem e balneo fugasse dicitur,cαλ νεά- dicturn , nisi veteres libri doceant, non facile credam . Haec fusius de loco obscuro exposui , non quod summae eruditionis Viro contradicere studuerim , aut maximis ejus in Ecclesiam DEI meritis quidquam detractum velim : cujus piissimos manes toto animo veneror: sed ut acutioribus ingeniis cogitandi materiam proponerem. Et sane magno me beneficio sibi habebit devinctum , qui in re obscura certam aliquam lucem extulerit. Verum longius me a proposito abduxit singula excutiendi amor. Nunc caetera ordine persequar.

nium, o Philolophandi ratio. Platonis atque Aristotelis doctrina ab Ammonio expurgata. Porphyrii praeceptores s discipuli. Suida

hac de re errores.

THem i stius ea oratione, quam MoisiςG, sive exploratorem vocant, philosophum ex Platonis mente descripturus, notas aliquas posuit, quam typos, symbola, γνω σματα, & Eα-iς-α appellat quod illarum beneficio verum ac genuinum philosophum explorare, & , ficto atque adulterino discernere liceat r quas Alcinous quoque ex libro VI. de re p. introductioni suae Platonicae praemisit. Hc c Platonico

252쪽

HOLSTENIUS DE VITA

& philosophandi ratione sentiendum : S utrum jure merito antiquitas eum in principum philosophorum numero collocarit. Et primo quidem Plato philosophos non minus quam Homerus reges, Aloistis is esse voluit: nec nisi ex sacro connubio, hoc est, ex parentibus optimis & legitimo genere natos ad arcana sapientiae mysteria admittendos censuit: ut sua illis revererentia ac majestas constaret: ne in vulgus profanum propalata vile sicerent, & sordidis ingeniis, tanquam vasis impuris commissa, inquinarentur. Hanc probi ac legitimi generis notam Porphyrio, quantum licuit, superiore disputatione Vindicavimus. Quamvis parum de ingenii ac sapientiae laude decederet, etiamsi aliena illa deessent: cum Pythagoras & Socrates, atque ipsi etiam Plato, servos & barbaros, ingenio praestantes, ad philosophiae adyta admiserint. Verum ingenii acumen ac docilis solertia,& memoria depositi tenax, caeteraeq; animi dotes, quas c*iavi sive nomine Platonici complectuntur, adeo sunt necessariae; ut frustra quis ad praeci aram sapientiae laudem adspiret, &ambitiosum Philosophi nomen affectet , si hisce destituatur adminiculis: sine quibus animus nequaquam ad coelestium rerum pervestigationem , &ad supremi ac beatissimi illius entis contemplationem elevari potest: quod ab errone materiae fluxu secretum, subductumque a sensibus solo intellectu cognoscitur. Atque hac ingenii praestantia nescio an quisquam veterum Principes illos philosophorum solos excipio ) cum Porphyrio comparari queat. Et scripta, quae ex plurimis pauca superiunt, sublimis ingenii acumen, & egregiam philosophandi rationem testantur. Et consentiens antiquitatis judicium id confirmat : quae in tanta philosophantium turba Philosophi cognomen uni Porphyrio proprium ac peculiare tribuit. Neque enim nostro duntaxat, aut patrum nostrorum seculo curiosa hominum ambitio in doctorum titulis excogitandis coepit luxuriari sed melior antiquitas unumquemque Philosophorum illustri aliquo cognomine distinxit. Nam ut Pythagoram Philosophum, sapientem Socratem, divinum Platonem, Aristotelem daemonium, magnum Hippocratem , aliosque majorum gentium sapientestaceam ; aurea illa recentiorum Platonicorum catena , ut Damascius eam vocat, simili nominum varietate a Proclo aliisque posterioribus ornatur: qui Ammonium 'ολλεκ- Plotinum μέν ν , Longinum ιτικωπιτον, A melium , ναῖον, Theodorum diωμα γ, Iamblichum ,ον , solum vero Porphyrium φιλόσοφον religiosa quadam observatione ubique appellant. Quae quidem non minur inter rέξω Por

phyrii

253쪽

ET SCRIPTIS PORPHYRII

CAP. VT. a 3 phyrii laus est, qui post Pythagoram illud cognomen meruit; quam

inter nostros Gregorii Naziangeni, qui in tanto Theologorum numero solus post D. Joannem proprium Theologi nomen Obtinuit. Ut B. Augustinus, Latinorum Theologorum princeps, Porphyrium Itismum Philo ophorum, G non mediocris ingenii hominem dixerit : & Proclus Platonicorum subtilissimus m ivοπρετή-Porphyrii non uno loco admiretur: quem & Isidorus Philosophus, magnum divini-nioris scientiae thesaurum collegisse amrmabat. Et sane pressius rem consideranti facile apparebit, veterum de Porphyrio judicium nequicquam a vero aberrasse. Si enim sapientiam ex ipsorun mente definiamus, vi' ἶ οπο- ρλ μίω κ κατάληψιν , μόνlcrarico G τὰ ταγ γνωσιν ἀληθείας hoc est , veri entis mentiam & unicaritaveritatis , qua in hoe ense latet , cygnitionem e negari certe non potest,

Porphyrium recte Philosophum , hoc est , sapientiae illius studiosum appellari : cujus scripta omnia in hoc versantur, ut offusum tenebris animum , vel humaniorum literarum artium cognitione , velut προχα δεια quadam ad diviniorem illam scientiam praeparent: vel moralis Philosophiae praeceptis a corporis ac mortalitatis expurgent contagio : aut purgatum solutumque sublimiori quadam doctrina ad veri entis pervestigationem conjunctionemque elevent: quod ex librorum argumentis, quos ordine deinceps commemorabo, facile perspicietur. Accedit, & alia ratio: quod pleraque omnia Platonis atque Aristotelis opera luculentis commentariis illustrarit:& ad certiorem illorum cognitionem introductionibus quibusdam , quas tim-γωγὸς & ιχειω τεις vocant, planam facilemque aliis straverit viatmia Cum in vero interprete non solum exactissima requiratur cognitio eorum quae explicanda suscipit , sed & facultas quaedam , ut obscurius dicta clara & perspicua oratione illustret; dubia stabiliat, corrigat falsa;& dissidentes sententias aut conciliet, aut redarguat. Quae Philosophiae illustrandae ratio quo studio, & quanta cum felicitate a Porphyrio tractata fuerit, ex sequentibus etiam clarius cognoscetur. Aliam deinde notam Plato posim, ut Philosophus natura sit temperans, at quo ea animi parte, quae affectionum perturbationibus commovetur, remissa &bene composita ; ne inferiores facultates intellectum in supremae veritatis inquisitione praepediant. Qui suapte natura, dum terrenae huic, & corporeae moli immerius est , ad divinam illam & beatam lucem caliget. Cumque bruta sive irrationalis pars animae, duabus constet facultatibus , quarum altera illa effervescit; altera ventris Gg partium-

254쪽

2 34

ΗoLsTENIUS DE VITA CAR H.

partiumque ventri adhaerentium ingluvie atque libidine distenditur: posteriorem illam Porphyrius sicco &sobrio vivendi genere , ex Pythagoreorum praeceptis instituto,ita compressit, ne a seriis cogitationibus animum avocaret,aut rationis fraena excuteret. Iram vero &biliosi animi furorem non tam facile compescuit. Sive quod minus isthic curae adhiberet: sive potius ira mentis animem vicerit , quod

Medea apud Tragicum sibi usu venisse amrmat; quodque in biliolo

corporis temperamento saepius accidere solet. Porphyrio enim non lo-lum sublime ac validum ingenium fuisse , sed & vehemens atque aliquo furore admixtum,ex eis apparet, quae de violenta animi eductione ex corpore in Plotini vita de sese prodidit. Quales ferme omnes eos videmus quorum praecordiis Saturnus multum atrae bilis affudit. Quae acrius ebullit, si praeter siccum & deparcum vitae genus lucubrationes etiam ac longiores vigiliae cum continua contemplatione accedant. Neque aliam ego causam fuisse dixerim rabidi illius odii, quo adversus Christianam religionem prae caeteris furebat : quam quod animus atrae bilis fermento turgens, & nimia eruditionis copia inflatus, semet ipsum non caperet. Ita & hujus exemplo patuit, mundi sapientiam insipientiam esse apud Deum ue & incarnatae sapientiae humilitatem Graecorum fastui stultitiae opinione displicuisse. Quapropterminus mirandum, si Porphyrius in tanto sapientiae amore, quam non postremam Philosophi notam Plato constituit, atque in tam anxia rerum pervestigatione,nihilominus in cogitationibus suis evanuerit: nec scopum potuerit attingere, qui ab ipsa janua aberrarat. Nec possiuata quin praestantissimorum ingeniorum sortem miserer , quae in ea tempora inciderunt , cum religio Christiana novam&insuetam mortalium animis lucem extolleret: Numenii, inquam, Plotini, Porphyrii, A melli, Hieroclis & similium. Qui cum divinae veritatis gustum ex sacris literis, & nascentis Ecclesiae doctoribus, aut praeceptorum Christianorum ore percepissent, purissimos veritatis rivulos in Pythagorae ac Platonis derivarunt lacunas : & igniculos divinae lucis mendaciorum fumo ac tenebris obscurarunt. Quid enim non praestitissent in solidae veritatis defensione, qui tenues aliquot illius stricturas admirabili ingenii felicitate , atque uberrima dicendi elegantia in tantum excoluerunt , ut doctissimos Christianae Religionis antistites in sui admirationem pertraxerint i Sed& illud veritatis studium in Porphyrio non leve ostendit: quo cum animum ad philosophiam adjunxisset, non temere, ut fieri solet, ad imam aliquam sectam velut ad scopulum

255쪽

lum adhaeserit, nec juraverit in cujusquam magistri verba. Ea enim animus, tanquam Objecto glaucomate,in veritatis pervestigatione plurimum impeditur: ubi semel aliorum opinionibus defendendis velut nexu ac mancupio se obstrinxit. Duos tamen potissimulam sibi elegit duces, quorum vestigia premeret, Platonem atque Aristotelem; quos in praecipuis doctrinae capitibus inter se consentire prolixo opere probandum suscepit: de quo plura suo loco dicentur. Cauto tamen pede eosdem secutus est: ut libere ab illorum sententia melioribus perspectis discederet. Quo nomine D. Augustinus eum laudat, libro X. de Civit. Dei, cap. 3 o. & 3 i. Quod reprobata Platonis

Opinione, de circuitu animae per orbem necessitatis, saniorem esset a m plexus. Ecce, inquit, Platonicus in mesim a Platone dissentit. Ecce vidit his , quod ilia non vidit : nec post talem ac tantum magistrum refugis correctionem ; sed homini praeposuit νeritatem. Nec majori religione

Aristoteli se addixit e cujus sententiam de animi natura integro libro Porphyrium refutasse postea ostendemus. Atque hoc liberrimum philosophandi genus maxime probavit, quod paulo ante ab Ammonio in Alexandrinam scholam fuerat introductum. Nam posteriores Academici variis sectarum atque opinionum dissidiis divisi, dum in suam , quique partem Platonis verba trahere studebant,magna expositionum diversitate in subtiles & dissiciles nugas philosophiam diduxerunt: &ut suas singuli sententias vel deliria potius fucarent, varia , teste Eusebio , lib. III. de prae p. excogitarunt καλλωπισματα γον σοφίσματαρον ι' οναρ των πιλήων ές ω' ησιν ελ vetat. Pigmenta sophisma- quae antiquis , ne per somnium quidem in mentem Denenunt. Accedebant etiam controversiae adversus Aristotelem velut pro aris & focis susceptae, quae magna utrinque animorum contentione, sed exigua veritatis cura agitabantur. Unde philosophandi genus exortum fuit perpetuis allegoriis, & monstrosis verborum ac sententiarum chimaeris perplexum ac confusum. Donec tandem Ammonii Alexandrini lapientia orbi illuxit: qui veterum Philosophorum opinionibus perpurgatis, nugisque resectis, quae utrinque lolii instar succreverant, puram&nativam philosophiae speciem restituit, ostenditqire,teste Hieroci , duos illos principes philosophorum G γὰ ρλκαίροις π αἰαγ--οτάτοις F δογμάσων minime inter se dissidere. Hanc perpurgatam

philosophiam ex Ammonii ore hauserunt Herennius, Origenes, &Plotinus: quos deinde Porphyrius, Iamblichus & Hierocles, caeteri-

256쪽

que s liωι βελ Philosophi exceperunt. Cumque eandem philosophandi rationem ex Iamblicho perceptam Plutarchus Atheniensis ii

patriam retulisset, restauratae ibidem Platonis Academiae continua se rie deinde praefuerunt homines Asiatici, Syrianus, Proesus, Marinus, Isidorus, Damascius, qui non contenti luxuriantis ingenii argutiis, magnam veterum opinionum farraginem suis commentis iterum admiscuerunt & dum crescentis longe lateque eo tempore Christiani lini aemulatione Platonicam Theologiam phaleris nimium ornare studerent , veritatem paulo ante Ammonii opera in lucem retractam,

ἀλοπίων-rursus obruerunt. Atque

haec commemoravi , ut ostenderem , ex quibus fontibus pleraqu Porphyrii dogmata promana irent: ea praesertim quae de corporis &sensuum fuga , de cura animi, mentisque cultu & elevatione in Deum praeclare scripsit , & quo in pretio sint habenda : cum aquae eo solent esse puriores, quanto propius a sua origine absunt. Hinc enim ni fallor, perspicitur , qui factum fuerit. quod in posteriorum Platonicorum scriptis, praesertim Plotini, Iamblichi & Proesi, tam multa passim reperiantur, quae nora ex obviis & communibus quibusdam religionis nostrae dogmatibus, sed ex intimis I reconditissimis mysticae Theologiae penetralibus videntur deprompta: neque ea obiter tantum strictimque verbis abumbrata , sed proprio & emcacissimo orationis genere adeo luculenter ab iis expressa, ut magnis ingeniis , non levem

dubitandi materiem praebuerint: alios in eum impluerint errorem, ut quae apud vetuistissimos Ecclesiis se raptores divina prorsus in hoc genere extant,ea inverso ordine a Platonicis, quos dixi, mutuata, Sc velut 2Egyptiorum spolia inpios usus conversa assererent: atque isto etiam argu mento praeclarissimorum operum fidem autoritatemque conveller aggrederentur. Cum certum sit Ammonium religionis nostrae arcana

discipulis sub silentii religione communicasse. De quibus non divulgandis Herennium, Origenetre, & Plotinum fidem sibi invicem obstrinxisse ipse Porphyrius testatur. Cumque Herennius primus eam fregisset, nec Origenes nec Plotinus promissis stetere: sed qua scriptis,

qua Viva voce cin publicum ea protulerunt, quae ab Ammonio Philosopho Chrjstiano acceperant. Neque enim alia de causa Ammon iuri cognomine ab iis celebratum existimo, ut Hierocles apud Photium te statur, quam quod divinioris scientiae arcana, ante id tempus Philosophorum scholis inusitata nec audita , discipulis tradidis t. Unde & Plotini animum prima auscultatione adeo cepit, ut

257쪽

ET SCRIPTIS PORPHYRII.

P. H. a 3ycum ex caeterorum philosophorum scholis moestus excessisset, audito Ammonio statim amicis dixerit: τ νἐ τουν , hunc ipsium quaerebam .

Quamvis Porphyrius certo quodam & praecipiti religionis Christianae

odio Ammon rum ex Christiano gentilem factum manifesta calumniata amrmarit, quam Eusebius iis temporibus proximus abunde resutat, lib. V L histor. Eccles. c. XIX. ut non parum hac parte eam boni Philosophi notam in Porphyrio desiderem, quae sapientiae studiosos aequos & veraces, minimeque maledicos esse voluit. Nec in Origenem praeceptorem aequiori animo fuit, quem ab ethnicismo ad Christianorum sacra transiisse non minus impudenter calumniabatur cujus etiam studium sacrarum literarum interpretationi impensum, tanquam fabulosum malevole traducebat. Eidemque calumniae Eusebius dicto loco respondet. Sed ubinam hoc fine effraenis linguae audacia stetisset, ne quo adversus Christum ipsum atque universiam ejus sese exeruisset Eccle Iiam: de quo capite ultimo uberius disseremus. Nunc cum oratio huc devenerit,de praeceptoribus ejus agendum :praecedentes enim 'c*υ tum demum perfectum reddunt Philosophum, si magistros bonos,rectamque institutionem nactae fuerint. Porphyrius ergo, cum prima literarum ac sapientiae fundamenta percepisset, puer ferme adhuc Origenis fama excitus, Alexandriana ad doctrinam

ejus percipiendam profectus fuit; quod ex Eusebio&Vincentio Lirinense Porphyrii autoritate superius ostendi: nihil enim eo tempore Origene celebrius, ad quem ingens auditorum turba confluebat : nec

solum Christiani, teste Eusebio, sed infiniti etiam haeretici,&non pauci clarissimi philosophi eidem sese in disciplinam dedere: quos cum sacrae, tum profanae philosophiae dogmatibus imbuebat. Quantum

vero temporis Porphyrius eidem adhaeserit,amrmare non licet. Hoc solum dixero, illum ex Origenis ore riatonis explicationem percepisse : quod non obscure ex Procli verbis lib. I. in Timaeum pag. 2 o. colligitur: AAογγάνου κλ si Wλλους ο Lao , φησὶν ό

πύαξεις η πιχρ ομηρω μίμη ας. Dabirant , inquit , de hoc loco Iam nin s Origenes : adeo etiam ut Porphlyrius a sirmet , Origenem triduum integrum in eo haesise , cdi clamantem ac rubore seu usum multum seudasse , quod magnum dubicandi argumentum esse diceret , atque ostendere conaretur, Homar3

258쪽

CAP. VI.ἐmitationem ad recte agendum seu cere. Tum etiam quae p. q7. ejusdem libri,

de Archangelis eorumque ordine ex Porphyrio adducuntur, manifeste praeceptoris Christiani dogmata sapiunt: propriam vero Origenis haeresin, quae ibidem sequuntur de animarum lapsu in corpora, post excitatam in coelo pugnam: & de daemonibus qui animas venantur, atque in corpora detrudunt. Unde etiam Proclus hoc philosophandi genus ab Iamblicho reprehensum fuisse ait, quod Plato nusquam Archangelorum meminerit: additque y φιλοσο*φοτρόω ἔτ' ἡ λωργή, ἀλλἀβἀμαργκεες αλαζονείας μεώς. Quibus verbis quid innuat non ignorant, qui D. Ioannem Theologum ab Amelio Barbarum appellatum fuim meminerunt: quique ipsum Porphyrium Christianae vitae institutum cαρβαρον τίλμημα vocasse ex Eusebio, loco paulo ante citato, observarunt. Habuit etiam praeceptorem Diony lium Longinum Cassium, a quo tria Grammaticis, Rhetoricis&Philosophia eruditus fuit : e cujus ludo deinde Romam ad Plotinum audiendum discessit. Dubito tamenta, utrum Longino prius,an Origeni operam dederit:cum Funa pius illud innuere videatur; dum Porphyrius - πρῶτό- χ δέαν, sive prima doctrinae fundamenta a Longino hausisse assirmat: sine quibus subtiliores Origenis disputationes percipere non potuisset. Longini ingenium accuratum, limatum judicium atque eruditionis copiam satis ostendit libellus de sublimi genere orarionis, tum quaedam Miκλω π εἰ μέ- πων , quae ex Vaticana Bibliotheca deprompta mihi ostendit LeoAlatius,vir apprime eruditus: & Porphyrius in Plotini vitam eum κωπικά-

illud elegantissimum, quo virum βιβλιογηκίω τυα εμψυχον δαπα-τῆν μουσῶον appellat, omnium ore tritum est. Quo loco & hoc addit,

publico omnium doctorum lustragio censuram,& judicandi auctoritatem de omnibus, qua antiquis, qua sui seculi scriptoribus Longino decretam concessam que fuistis. Ex disertissimo magistro, dicendi potissimum virtutes hausit Porphyrius:quarum praecipuas in ejus vita Euna-

quibus perspicuitatem quidem his verbis praedicat : φιλοσόψαν

cem protulit. Atque hoc dilucido orationis genere, quod omnis elegantioris

259쪽

ET SCRIPTIS PORPHYRII

rantioris doctrinae condimentis temperarat, non solum propria scriptat Ilustravit; sed aliorum quoque praestantium virorum operibus luce a suo ingenio accendit: quod commentaria & introductiones in Plato.nem, Aristotelem, Ptolemaeum, aliosq; testantur; maxime autem Omnium in Plotinum: qui conciso & confragoso dicendi genere sublimes animi cogitationes adeo involvit, ut pleraque ipsius scripta aenigmata aut oracula videantur: ut Euna pius non injuria eum τω-- ῶνιγματα δρι τ λόγων βαρ- δυσηκοον pronunciat : & Porphyrius ipsi ,

γελλεν. Porphyrius velut Mercurialis quaedam catena ad homines demissa , multiplicis eruditionis benesicio , omnia dilucide clareque explicabat. V enustate etiam ac dicendi elegantia Porphyrium omnibus sui seculi Philosophis praefert ac nominatim quidem summis viris Origeni, Amelio & Aquilino: in quorum oratione scriptisque N ακυδερον, sive venustatis neglectum, damnabat Porphyrius, licet dogmata & ingenti ο

dem virtutes Porphyrianae orationis in Iamblichi quoque vita recenset, quibus solis discipulum praeceptori inferiorem fuisse assirmat:

Eα78M , ου Π εχει λήκοτητα πινα, κ- τω καθαρω καλλωAn m. Nec Por phyrio, inquit, ulla in re fuit inferior, praeterquam orationis stra tura, s dicendi facultate. Neque enim pari Venere cTgratia orationem tinxit, nec candorem habet, nec puritate scripta sua exornavit. Verum ut elegantioris

doctrinae copia ac dicendi virtute proxime Longini vestigia premebat Porphyrius, ita in philosophando multum ab ejus placitis, & nonnunquam in contrarium abiit. Quod potior apud ipsum esset recta ratio &veritas, quam autoritas magistrorum quorum verbis vulgus philolophantium, ut paulo ante dixi, adeo religiose adhaerere solet, ut, quod de Stoicis dixit Galenus, patriam quam praeceptorum dogma prodere malint: cum ingenui sit animi, non solum alienam, sed & propriam potius sententiam prodere, quam veritatem: Unde&ipse Porphyrius in Plotini vita Longini verba adducit, quibus desertae ac mutatae r a tionis

260쪽

HOLSTENIUS DE VITA

CAP. rationis philosophandi accusatur. gum s communis, inquit Longi-n us, nostri illorumque amicus Basilius TFrius non pauca ad Plotini immtionem tmetapit : ipsum potiu quam viam nutionemql e nosnum probans , libro quodam couatus es ostendere , Plotini siententiam de Meis veriorem esse nostra r quam opposito conrnu responsio sic satis seuperque refutasse videmur, atque osten- Esse . eum male priorem sententiam reca1 sse. Sane Longinum Philol

gum magis quam Philollaphum fuisse, ut Porphyrio teste Plotinus d

eo pronunciavit, satis ostendunt ea quae Proclus non uno loco suis is Timaeum commentariis inseruit. Ubi illum verborum sensui enucleando nimium inhaerere a firmat. -- λέξιν λωρῶ, ut ait lib. I. p. M. atque in primis pag. 27. ubi & Plotini de eo iudicium addit. Aαγγέν

nMainquit, rurseum hoc loco notat, Platonem onutionis elegantiae varietati studere, cum unam atque eandem rem diversis modi, eferat &c. atque iis , quod

Plotinus de eo dixist fertur, Philologus e', non Philosophin. Alia similia omitto, quae passim apud eundem philosophum occurrunt. Dein docum ad Plotinum sese applicas et Porphyrius, tantum ejus conversatione profecit, ut Mασκαλειου princeps brevi tempore haberetur: 'Rκο-

ρετως ρ π σώας ἐμφορουμ4 SD , -ι τ πηγέων ἐκένων κ τελιασμενων λο- γοων , ut ait Eunapi has : Avidissimo pectore ex Plotini ore , tanquam largissimo fonte, doctrinae copiam ac divinam plane sesentiam hauriens. Hinc

adeo apud eum gratia &autoritate valuit , ut soli discipulorum scribendi & respondendi partes committeret. Neque id solum, sed&divinos ingenii sui foetus eidem relinqueret expoliendos ac publicandos. Taceo quod Roma in Siciliam ipsum secutus fuerit, ut animi morbo laborantem sua praesentia solaretur : aliaque non eXigui amoris atque affectus argumenta, quae ex Plotini vita ab ipso Porphyeio conscripta,& Eunapio colligere quivis poterit. Suidas nescio cujus autoritate Porphyrium Amelii discipulum vocat : Πορφύργ', inquit, o

SEARCH

MENU NAVIGATION