Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3os fuisse, Augustinum ejusque interpretem Dallaeum erroris arguit, perhibentes, Ophitas arbitrari, colubrum illum, qui Adamum &Evam decepit, esse Christum, cum tameta Ophitae Mentem, filium creatoris mundani, intelligant, aequo Christus omnino differat: Docere enim eos, Ialcabothi creatoris filium, cui nomen Nus, primos nostros parentes decepisse sub forma serpentis: hunc itaque in serpente colendum, ut liberatorem e eum enim hominem

ad peccandum incitasse , eoque effecisse, ut Sophia Chrisstum in subsidium impetraret, cujus beneficio effectum, ut didicerint Gnostici rationem colligendi in unum lumen illud divinum, a Ialdabotho per omnes creaturas dispersum. Quamvis vero, unde hanc Ophitarum senten- . tiam hauserit, Colbergius non dicat, certum tamen est, quod Tertullianus-Praesim t.Heretic. c Il. Go. preis affirmet, Ophitas serpentem Christo ita contradistilaguere, ut eum Christo praeserant. Nolim tamen propterea m Colbergio Augustinum atque Dallatum erroris a guere, cum Theodoretus Haeret c. fabuGib L non obscure significet, quod ipsimet Ophitae circa doctrinam deserpente dissenserint, quibusdam ex illis asserentibus, Chri- istum forma serpentis assumpta uterum Mariae ingressum, reliquis haud ita docentibus. Quis erroris arguat Pamphilum, in ApoIogia docentem, UaIentinianos statuisse, Christum ex Iosepho & Maria natum , utut Tertullianus asseveret, quod Valentiniani docuerint, Christum corpus coeleste habuisse,& per Mariae uterum, instar aquae per canalem , transmeavisse χ hic communis fuit Valentinia norum error , ille non nisi quorundam ex ipsis. Non vero solum serpentem Christo contradistinxerunt Ophitae, sed& Iesum alium 1 Christo esse contenderunt, & eum

392쪽

c Apu T v II. quidem, qui Deus est, ex virgine esse natum , Christum aurum e caelis ad ipsum descendisse, atque Iesum Christum. constituisse , ita tamen ut essent duae distinctae personae: addiderunt hoc: Jesum esse crucifixum, non vero ChristumM. vid. Theodor. l. c. & Tilm. H. E. P. II.

i XII. Ophianos esse Christianos, Origenes constanter negat. Cum enim Celsus hos limumque errores in opprobrium Christiani nominis sepius allegaret, respon- ldet Origenes, ne nomen quidem Iesu his cum Christianis commune esse, ipsorumque doctrinam a doctrina Iesu Christi modis omnibus discrepare: accedere, quod in s um sodalitium neminem adsciscant, nisi prius Iesum ex ecratus fuerit. Harimannus tamen in Commem. de rebus. gestis Crisianorum sius Apostia , cap. XXI p. s. seqq. . hoc prolixe demonstrare satagit , Ophianos sc. proprie haereticis annumerari , & ex Origine porro affrina sectam horum impostorum fuisse antiquissimam , fuisse tamen obscuram, nec diu durasse, licet in Codice,titulo de haeret, cis, Ophitarum adhuc mentio fiat. .

XIII. Si VALENTINUS Theudita Pauli familiaris discipulus finget, quod assectat ejus temere gloriari solebant, mirum non esset, eum, ut Hieronymus ados xy.ILseribit, admodum doctum , etiamque , ut Victorinus &Λutpertus ferunt, tempore Iohannis Evangelisi e haeresim suam docuisse. At enim vero, ut ipsi ingenium eruditi nemque de qua vid. Tertuli. lib. . contra Valentinian. Droserius Valentinianus Serit. IV. Dia i rem a Mamomtu

&Philastrius lib. de haeresstas P dubiadi reddae, vel ea dej

393쪽

causa non volumus, quod repulsa episcopatus, quem propter suum, quo pollebat, ingenium L eloquentiam sibi promittebat, causam deficiendi dedit , ita atque falsum est, eum tempore Iohannis Evangelistae suam haeresin diffeminasse , ac fusum est, suisse Theudadat seu Theodadis Pauli familiaris distipulum. Siquidem Epiphanius nos dubitare non sinit, quod Valentinus post Basilidem virus suum sparserit; sicut & taemens Alexandrinus eum Basilidi aliisque haereticis sub Hadriano vires sumentibus subjungit. Ut Theodoretum & Tertullianum ad Antonini

tempora Ualentinianorum haeresin revocantes taceamus. Nec hac in parte tantae autoritatis sunt Victorinus &Λutpertus, judice Tilm. H. E. P. II. p. r . ut fidem tot scriptorum antiquorum in dubium vocemus. Quod etiam Grabius diffiteri nequit, tametsi in eos, qui victor, ni Petauionensis Commentarium in Apocalypsin suppositionis postulanr, vehementer invehatur , Valentinum .etiam jam aevo Iohannis vixisse, etsi haeresin non docum. in , ex antiquitate plausibiliter inferat. Videatur ejus spicilegium Haremorum S . II. p. H. seqq. M . F. ubi praeterea Eusebium in Chronico canone ad annum Christix L scribentem , sub Hygino Romano episcopo Valentinum popriae haereseos conditorem, & Cerdonem erroris. Marcionitarum ducem , ambos Romae cognitos fuisse,

verit scripsisse; in temporum saltem supputarione hallircinatum fuisse judicat, dum Hyginum anno Clari insti l o. II. Antonini, episeopatum Romae suscepisse

existimat, cum id juxta calculum accuratissimorum chr

nologorum Pearsonii & Dodiuelli anno Christi m. velim. factum fuerit, ex quo sequatur, ad hos ipsos annos, adeoque ad tempora Hadriani ortum Valentini refereridum

394쪽

dum esse. Quod ipsum porro ex collatione Chronici canonis, in quo ad annum 142. Apologiae Iustini memtio sit cum ipsa Apologia 3 nec non ex Cedreus confir

mat. -

XIV. Valentinum Theudadis discipulum suisse,supra negavimus 3 negavimus etiam, quod minus probab, Ie est, Theudadem in eo, quo Cleobulus habetur, num to haberi posse , in dissert. de Hares MEI. L. e. III. nes . y. Ubi inquisivimus, quisnam ille Theodotus, quem Cleobio uel Cleobulo interpolator epistolae Ignatianae associat ; diximusque,quae nostra conjectura est, impostorem illum tempora Ignatii & Theodoti sive Coriarii patria Byzantini, sive Trapezitae, imperite confudisse. Cui tamen sententiae nostrae Grabius L e,p. I. seq. accedere renuit, quin potius antiquiorem aliquem a Theodoreto aliisque memoratum Theodorum Ualentini sectatoremae Ignatio nondum defuncto viventem in dicto Pseudo- , Ignatiani loco intelligit, rationem vero nullam, qua imductus alium intelligat, addit, sed confirmationem in suum locum rejicit, ubi nempe excerpta a Clemente ex ejus libris recensere constituit, quae itidem minus recte tam a nobis MAI. II. e. U. quam ab aliis viris doctis pro recentioris Theodori coriarii Bagmentis accepta esse e istimat. Quare & nos responsionem in alium locum differimu XIII. Vsentinum patria Phoebonitem ex maritima AEgypti ora suisse Epiphanius autor est. Cujus praefecturae AEgypti cum nec in Ptolemaeo, nec in ullo alio veterum mentionem factam esse vidit Crojus in specimne

395쪽

conjecturarum in Origen. Iun. σ υψό. ρ. U. non male conjicit , Iocum corruptum , & pro δεβωνι in legendum esse iπιτην , quam correctioncm partim ex Ptolomaeo S: Stephano, quorum uterque hujus Nomi, po sterior & urbis memipit , partim ex ipsius Epiphanii ver- his ocres Aa . nam. r. ubi ostendit, quomodo & quo propagata fuerint Valentini dogmata, conlirmat. Quae conjectura eo magis applausum meretur, quo facilius nomen verum corrumpi potuit : siquidem Epiphanius iuIud apud nullum veterum scriptorum legit, sed ex fama tantum & relatione habuit. XV. Fabulosas triginta Tonum generationes, quas Valentinus Ecclesiae obtrudere voluit, originem debere poetarum fabulis, philosophiae Platonica:& Pythagoricae, Rabbinorum traditionibuβ insulsis , quas Alexandriae , ubi florentissimum Rabbinorum collegium fuit, hauserat,&seripvirae abusui, nemo facile negaverit: ut nec illud, quod Valentinus non primus fuerit, qui istos errores doctrinae Christianae immiscuit. Cum iphanius scribat, Valendum ab iis, qui vel suo tempore, vel ante se a veritate recesserunt, errores mutuatum esse i Irenaeus etiam Gnosticos nominet, a quibus Valentinus princ pia sua a perit, atque in propriam sibi haeresin veri rit. Vid. Grab. Spis. Haret. MLI. II. p. 47. Crojus olvecim. Conventur. in Originem, Iren εum s EB M'. p. v Τumontius ait, ejus deliria nihil aliud esse, quam errores. Simoni, Magi & discipulorum ejus ζ novis coloribus &pigmentis incrustatos, H. E. P. II. R. ID. Verbo, in Ualentiniancri tanquam cloacam vel sentinam omnium v

396쪽

ut & singulorum aeonum nominibus propriis, origine Hebraeis & Rabbinicis, de συζυγίαις &conjugiis aeonum; de numero 3o, vel librariorum incuria, 32. imo geonum vid. Crojus i. c. de principali Valentinianorum e rore, qui in eo politus fuit, ut pro uno Deo hos so.' ato

methodo convertendi, vel potius pervertendi simpIices, de versutia in disputando vid. Tilm. l. c. Valentinianos Sebellianis praclusisse, notat Normius in Hist. Sabelliana, c. II. g. S. 6. 7. P. B. seqq. ubi operose utriusque haere- .seos collationem instituit. XvI. Scripta, quibus Valentinus erroses suos di seminavit, perierunt, nisi quod nonnulla fragmenta apud Clementem Alexandrinum tib. II. III. m. n. Stromatum

ex epistolis quibusdam & quadam homilia Valent ii, apud Epiphanium vero haeres ora. MEI. V. re re ex

libro aliquo non quidem Valentini, sed cujusdam Ualentiniadorum, excerpta extent. Quibus addi potest Vale tini dissertatio ex Origenis La . eontra Marc onit MMA. IV. Quae stamenta Grabius in unum collegit in vi iugis Harer. Sec. αρ.soseqq. solo Dagmento illo omisse, quod non ex ipsiusValentini,sed alicujus Valentiniani libro petitum est, ut Pearlonius contra Blondellum solide probavit in Vindiciis Epistol. S. Ignat. P. II. T. V. p. Caeterum ut Ebionitae solo Evangelio Matthaei utebantur, ita Valentini sectatores solo Evangelio Iohannis, praeter illud novum Evangelium, mangelium veritatis dictum, quod ipsi comminiscebantur , plenissime usos . fuisse,

397쪽

a. XLAE XVII. Haeresis Valentini quaedam multas colonias deduxiRHx ω. e Mi. loquitur: quarum duces & - .naeisus, secundus, Heracleon, Marcus, Col xvΜΗ , Ilorinus, Blastus, Bardesines, Bero aliique. Q O tempore PTOLOMAEUS innotuerit, idem Eod el)ixi Di Dr. IV. in Deratim ex Epiphanii loco Lirim XXIII. ubi Epiphani& Isidoro subjungitur, haud male colligit. Eum Valentino coaevum tuisse, Grabius inspirari. Sec. II. p. est. erinde conjicit, quia Heracleoni auditori & discipulo Valentini aut praeivit, aut saltem sol rivalis fuit; inductus

loco Irenaei lib. II. .ubi uterque conjungitur. In erro

ribusPtolomaei etiam ille quem vero Irenaeus Illentio praeterit fertur fuisse, quod legem non ab uno legislatoin profectam, solo scilicet Deo, sed eam omnem trifariam distribuendam esse dixerit 3 ita quidem , ud quaedam ex ea ad ipsum Deum, alia ad Mosen, & rursus alia ad seniores populi Iudaici reserenda sint, quam hypothesin suam ipsemet prolixe exponit in epistola quadam ad Aoram, a Grabio in Spicileg. Haereticorum Sec. u. p. 69. &seqq. ex Epiphanio Mines XXXIII. edita. Coni. Tilm.

HX. SECUNDUS teste Epiphanio harg. XXXm. c. I.p. aoΙ. Valentini primarius discipulus, atque adeo ipse novae sectae sator & stator fuit, superbi magistri ina. gis superbus discipulus. De erroribus, quibus Valentini haeresin auxit, vid. Augustinus lares AII. . de comRr a plici-

398쪽

Epiphane vid. Epiphanius.

iue ac Ptolomarus condemnatus fuerit, m Praedestinati c. XII.

scim, Nynu celebris Valentini discipulis

fuit . . Ut yel eX hoc solum pateat, eum Valentino .ς'Cvum fuisse. Qua de causa non potest non admodum sublestae fidei esse Praedestinati relatio, ad tempora Alexandri Romani Epistopi Heracleonem revocantis, qui Hyginum, sub quo Heracleon floruit, ut infra dicemus, longo tempore praecessit, id quod ex Irenaeo hb. In c.f. constat. Quamvis vero ipse nil novorum monstrorum pepererit, cum nihilominus novis terminis antiquis erroribus aliam facier Indueret; in He sectae Heracleonitarum , quam & ore & scriptis propugnavit, autor salutatus suis. rragmenta quaedam ex ejus scriptis, & quidem ex Commentariis in S. Lucaevangelium excerpta, Clemens Alexandrinus ob. IV. Syre, matum , nec non in Ec is Propoeticis 3 alia vero non hulla Origenes in Comment. in Phanoem m. a. s. . f.

rio in hoc ipsum Evangelium exhibet, quae Grabius invicHeg. hareticur. Serii. II. p. D. ρqq. collecta vulgavit. Extare quoquo stagmentum Heracleonis ex Comme rario ejus in Evangelium Matthaei, quorundam erudit rumi error est, opinantit m Heracleonem ad Matth. eam X. re picere, dum verba Lucae cAp. XII. v. id explanat.

XIX. MARCUS non haeretici solum, sed & magititulo famosin homo mire turbavit ecclesiam. Resert

399쪽

Iren. H. I. e. .f. V p. eum magicy impostuce peritissimum daemonem quendam paredrum habuisse, per quem Mipse prophetare, & ut alii prophetarent, facere visus suerit. Antonius van Dale in dissertatione de vera S DAsa prophetia e. m. p. a . eurn non modo magicarum praestigiarum in Christianismum invectarum insinvitat, sed & Simonis Magi discipulum facit: cui si discipulus idem est, qui auditor, vereor ut temporum ratio magis admittat, quam admittit Marci antagonistam fuisse Ciementem Romanum , quod Autor Praedestinati existimat. i Nam Marci adhuc viventis errores Irenaeus reta

lavit; quod circa annum Christi Ira vel 1 o cmigisse Tilm. p. aas conjicit,& propterea non ni E lectori disjudicandum relinquit, quam fidem Autor Pr*destinati hac in parte mereatur. Certum namque esse, at trursus Irenatus M. III. c. s. refert, quod Clementi Evanristus, Evaristo Alexander , Alexandro Sixtu' , Sixto Telesphorus, qui gloriosissime martyrium fecit, Telesphoo ro denique Hyginus successerit certum quoque esse, quod Ptolomaeus Heracleonis coaevus sub Hygino Romam venerit. Certum', quod Marcus Heracleonis condiscipulus fuerit. Conf. Pears in dupra. de success. Potis Caeterum an Tilmontii calculus , Marcum ad annum Christi Iso vel am a eserentis accuratus sit, ex iis intelligi potest, quae in dissertatione de hares archir Se I. V. c. V.

XXI. Diximus in dissuriisve de Dresarchir, MALII. e. n. Marcum illum, qui, ut Sulpicius Severus lib. LI. Hsor. Sare. e. D. de Priscilliarn loquens annotavit,

. primus horum haeresin in Hispaniam intulit, diversum

400쪽

ia..e 1 Mareo Marcosiorum autore. Corelerius vero Maris

cum apud Sulpicium Severum plane hypobolimeum censet, atque propterea in Consti timιbus Apsu. lib. n. p. m. seq. Severum magnae temporis incuriae arguit, si ad Marcum, de quodios loquimur, respexit; quod ii vero alium in mente habuit, eum incertae & falso propioris famae accusat, cum longe vero similius sit, imo tantum non constet, eam haeresin a Marci discipulis aut aliis Gnosticis in Hispania seminatam forsanque ibi conservacam, latenter pravo Agapis, Helpedit, Priscilliani , nec non aliorum studio repullulasse, adeo ut occasione v teris Marci non satis cogniti recentior ille Marcus hypobolimeus prodierit: accusat simul Hieronymum, quaRum memoriam, nimiae confidentiae, dum praerer alia Irenaeo prosectionem Marci AEgyptii in Gallias & Hispanias affingat, ibidemque factam muliercularum deceptionem mirum in modum augeat & amplificet, epist. s. & sub finem fib. V. Commentarii in Eseiam. Enimvero , cum Cotelerius conjecturam suam nulla ratione firmet, non est cur nostram sententiam deseramus, cui in ter alios etiam Dod e l. ad trenaeum adstipulatur, duos Marcos distinguore jubens , Marcum AEgyptium & Maraeum Irenaeo coaevum, ab Hieronymo perperam confu- ω sectatores Marci equidem uno nomine, sed abistis aliter flexo insignivnnira Augustino Manum Epta hanio Marcosii, ab Augustino Marci, in Canone Nisan Arabico Io. Turrianica editionis Marcunii, a Damasceno atque Timotheo Presbytero Marcosi appellantur. Cons. Cotes. l. e. Ν , ,

SEARCH

MENU NAVIGATION