Joachim Jungius und sein Zeitalter

발행: 1850년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

spectandam se in coelo, quantum in se est, exhibuit, interea decrescat, aut omnino evanescat, quae ante triduum spectata secundae magnitudinis sidera aemulabatur. P. P. d. m. Decemb. a. 16 T. Ioach. Iungius D. Gymn. Reelor.

68. Rug et item Eriete Berni arba Earemuε an sungius, elmiurbam veni T. 1647. - Ante duos menses cum Lugduni anatomes, quae in corpore muliebri instituebatur, inspiciendae ergo commorarer, habita est Disputatio Τheologica, cujus thesibus Autor subjunxerat Corollarium, quo blasphemiae accusa hatur Cartes ius, quod Deum fingi posse Deceptorem scripsisset libro de Methodo et in libr. de Principiis). Est in eadem Academia Prosessor Ethicae et Logicae, Herebrordius Cartesianae Philosophiae addictus et protector, cum aliis in eo loco. Est praeterea inspector Collegii alumnorum ab Ordinibus IIoll. landali, qua occasione plurimos Hollandos juvenes Cartesianae Philosophiae cultores facit: verum et ipsi et omnibus discipulis deest Matheseos cognitio. Nam in his regionibus paucos ea reperit studiosos. Is Herei brordius pro ea, quae ipsi est autoritas, Τheologum, qui suturus erat Praeses. ante disputationem convenerat et de delendo illo Corollario

monuerat, sed his recusaverat. Ille totum senatus academicum appellare, sed Theologica Facultas suo membro jus dixit ex animi volo. Ubi itaque deventum est ad praelium, relicta ac vix attacta ipsa materia thesium, Cartesiani discipuli istud Corollarium impugnare coeperunt, diverso favore et plausu auditorum, quorum quidam Cartesio, reliqui Theologo favebant. Est vero mos hic in ista Academia, ut pedum strepitu et plausu excipiant auditores ea, quae minus ipsorum palato sapiunt. Hinc magni clamores, turbae excitatae. Respondens magnis clamoribus agere, pietate se defendere, opponentes eadem, qua Cartesium impietate condemnare: Praeses in eandem sententiam multa dicere. Cum finem fecissent studiosi, ipse Herebrordius causam Caditesii agere coepit, ipsumque defendere, talem fictionem licitam esse et sieri posse de rebus salsissimis aliaque multa asserebat: pacis tamen servandae et ne majores turbae cierentur, praesertim cum hora disputandi elapsa esset, pugnam inire nolebat, concludens orationem suam, neque Cartesium male a Respondente notatum fuisse. Atque ita discessum fuit. Nam nulla disputatio ultra duas horas extenditur, horli nempe nona incipit et in ipso campanae sonitu ad undecimam finitur, licet in ipsa concertatione pugnantes haereant, nec ulla hic est exceptio. Praeses

ipse publice coram omnibus latebatur, se nunquam Cartesii libros vel vidisse, permissi se aulem istud Corollarium authori thesium, quod hic se in libro Cartesii eam blasphemiam legisse dixisset. Sed quis iste Diuitigod by Cooste

272쪽

autor Homo ignorantissimus liberalium artium et Philosophiae. Est ex eis. eum quo fictam et simulatam colui amicitiam ob alias causas. Cum mihi theses suas donaret, quaerebat ex me, num Carlesium nossem' Dixi, omnino me nosse. Ille. qualis vel quis esset putabat esse Theologum. Ego illum Philosophum esse dixi, nec aequum illum fecisse, quod eum impugnare suscepisset. Ille lateri, nihil sibi de eo constare, nisi quod inspecto libro Meditationum Carlesii, in istum locum incidisset, ubi haec continebantur. Sed non impedient haec, quominus in ista Academia plurimos repertura sit defensores Cartesiana philosophia, cum alius extraordinarius Prosessor, Waleus nomine, similem Cartesianae profiteatur et defendat, ut Aristotelicorum dignitas magnam acceptum sit isici cladem. Chymicis studiis in hac regione multi se dedunt, quidam auream artem, alii coloros, tertius medicamenta quaerunt. sed ita callidi sunt et occulte rem gerunt, ut nemini de arte sua vel gry communicent etc.

Excellentissime Clarissime Vir, Patrone colendissime. Cum Tuae mihi literae traderentur, de Gallia quidem relinquenda cogitabam. Videbam autem nova semper itineris impedimenta, quae non alia sunt quam discendi occasiones, quas ubi reperio, ibi haereo. Illae me adhue per mensem unum vel alterum Parisiis detinebunt. Negotiolum mihi imponis, ad quod cxpediendum hilari et libenti animo accessi; sine fructu tamen. Nihil enim librorum Domini de Clave, praeter illos, quos iam habes, impressum est: Culpa non authoris, sed Bibliopolae Olivarii de Varennes, qui plurimos ejus tractatus de generatione et corruptione, de mete Oris, de lapidum praeparatione et alios apud se esse mihi confessus est. Alloquutus ipsum sum: monui ne diutius domi illos suae detineret. Respondit, ante sex aut plures menses nihil corum manu mitti posse. Dolui sane, non tantum, quia tibi meam inserviendi promptitudinem declarare non potui, sed mea etiam causa, qui ulteriori in tam nobili doctrina informatione frui nune non possum. Ad Stephanum de Clave quod attinet, cum ante 18 annos ' ille

273쪽

sententiam suam de rerum naturalium principiis, editis thesibus, publicam saceret: adversarios quidem multos, paucos vero Suae causae de- sensores nactus est. Tota Parisiensis schola ipsi se opposuit; Τheologi praesertim, Sorbonae Doctores, qui dum hic Aristotelis principia everiit, I . Τhomae quoque injuriam illatam esse dixerunt. Primo quidem res mutuis colloquiis acta; tentarunt, an ad sanam mentem reduci Dominus de Clave posset: Verum deprehenderunt ab omni parte munitum et insaniam eorum deridentem. Eo igitur res devenit, ut Rector Academiae et Facultatis Theologicae Decanus novae rei aut horem injus vocaverini. Causa coram supremi judicii praeside orata et publico Parta menti edicto Dno de Clave injunctum est, a scribendo in posterum abstineret et civitate excederet. Recti cum ipso et hinc in exilium

ire jussi duo ejusdem factionis, Dominus Cera dot, ' medicus et Domini Vi lion Philosophus, quorum postremus Ephemerides Gallica lingua edidit. Ita Parisiis, ubi nihil non licet: ab Ethnici Philosophi

placilis discedere non licet, quae ut rem sacram luentur. Ille ex Urbe abiit et ad Redones in Britanniam, populum, ut habetur, Sub-harbarum recessit: Vivit adhuc, annos agit circiter M, temperamento melancholico, solitarius, lingua minus quam stylo promptus.lia amici Galli, qui ipsum dum Parisiis esset, intimius noverunt, retulerunt. Dum hic vixit, praxi quoque medicae deditus suit; habuit cursus nonnullos chimicos, et processus aliquos suis discipulis communicavit, qui spectant medicamentorum quorundam praeparationem. Parce in illis philosophatus est et sere nihil quod ad Principiorum doctrinam faciat, in illis reperi. Vidi enim et legi. Ne modum quidem separandi exacte ostendit. Nunc ubi annis euntihus mitigati animi et composita discordia est, scripta ejus prodire nemo vetat. Ita ut, quod tam insigni doctrina hactenus caruerimus, Τheologis Parisinis; quod vero plane illa non defraudemur, tempori acceptum referre debeamus, quod omnia mutat, animos quoque. Habes sere omnia. Adjunctam chartam, quam per Urbis compita assigendum curavit Dominus Quarrε, Doctissimus Chirurgus, cum ad exteros quoque De venire velit, literis imposui. Qui, quum dignissimum notatum pro-hlema, Suffusionem esse Crystallini obscurationem et ejus depressionem ejusdem cr3stallini sub vitreum deturbationem brevi publico scripto ostensurus sit: veram illam sententiam, retinam, non crystallinum, esse visionis organum demonstrabit. Habet experimenta quam plurima dignissima, quae publicam videant lucem. Libellus Galilaei de iis quae vehuntur in aqua, nondum a me repertus est, quem quam Primum videro, emam et transmittam. Renati des Cartes Meditationes de

274쪽

prima Philosophia hic sunt venales. Ego desino, te Deo commendo

iniquum, et studiosum novae condendae philosophiae. Eo

is namenti id eined vom 3. Nov. 164T. in beni liberte beδ θ eveliu ὁ: Mercurius in solo visus Gedani. Gedani 1662. p. lm: ivorin vota ber stella

275쪽

Gratia et misericordia Domini ac Dei nostri maneat nobiscuin et pro legat nos in aeternum per Dominum ae Salvatorem nostrum Jesum Christum Amen. Facere non potui, vir excellentissime, quin hac occasione et per juvenem hunc cruditum et pium, amicum meum, ad vOS modo proficiscentem, te licet ignotum de facie ipse ignotus litteris tamen meis compellarem. Novi enim te spiritu i quod ad veram amicitiam satis est j et diligo te ab eo tempore, quo primum apud amicum quendam de scriptis tuis aliquid videre et legere contigit, quamquam id parum admodum fuerit. nimirum paucae quaedam disputationes de demonstratione ex iis, quos in gymnasio vestro discipulis tuis ventilandas proposuisti. Optare coepi tuas quam plurimas et omnes luas quas ea de re conscripsisti disquisitiones, videre et legere: placebat plurimum non tam ob novitatem, quam ob evidentem veritatem tua de demonstratione et scientiae constitutione sententia. His vero proximis nundinis nostris incidi primum in libellum tuum logicum, qui a te anno proxime superiori Hamburgi editus est, el iisdem diebus ab amico alio oblata est mihi scio graphia philosophiae, quam appellas proton Oeticam, manu scripta; quam avide perlegi et

mihi descripsi: ex eaque primum, quorsum conatus tui tenderent, clarius perspexi, vehementerque ea de re gavisus sum. Video enim te non tantum esse ex eorum numero ivirorum doctissimorum erga studium sapientiae optime assectorum : qui non usitatis conatibus intellectum humanum a tenebris ignorantiae et variorum errorum vindicare

laborant, sed et inter omnes ipsos siquid videre et judicare possum viam rectissimam et pulcherrimam ingressum esse, qua sola ad eum Diuitigod by Cooste

276쪽

ad quem omnes dicti sapientiae singulares amatores collimare videmus scopum perveniri eommodissime pol est. Nam sere omnes qui negligentiorem et praeposterum istum philosophandi modum, qualis hodie apud philosophantium vulgus in usu est, perosi, meliori studio ac rationi Vertia ii suppetias serre conati sunt, rejecto Aristotele et principiis ejus lare omnibus, non tantum Physicis Sed et logicis, nova principia et philosophandi modos excogitare laborarunt: qua quidem ratione illi non tantum. qnantum voluerant, ad Sapientiae studia promovenda opis attulisse aut adferre posse mihi videntur: multiplicant Onim familias et sectas philosophorum, sed non multiplicant scientiam. Tu vero qui antiquae logices ei antiquissimorum principiorum verum usum illustras et ex antiquis multorum saeculorum tenebris in novam lucem Producis, nec ea, quae ab antiquis vere ac sapienter inventa et cogitata sunt, una cum erroribus ipsorum rejicis, sed modum Puleherrimum, quo verum a salso, certum ab incerto inscriptis, quibus antecessores nostri scientias et sapientiae studia illustrare conati sunt, discerni et segregari debeat, ostendis, veram sapientiae perficiendae Viam occupasti: nec ego aliud jam magis in votis habeo, quam ut plures viri docti in eandem hanc viam comites se tibi adjungant: quod etiam suturum spero, si modo protonoeticam tuam copiosius explicatam et confirmatam in lucem et conspectum hominum produxeris, quod ut sactas divini Numinis gloria sa quo talentum hoc tuum in hunc eundem sinem accepisti) ei veritatis ab omni parte laborantis et inter impotentes semis apientum ac praeposteros asseetua et impetus plurimum periclitantis incolumitas omnino a te exigit. Si enim plures docti et integerrimi viri. quorum sine dubio non parvum numerum Deus in omni gente habet, in id incabuerint studiaque sua eo contulerint, ut omnibus illis a tot magnis viris hucusque et per tot saecula congestis sapientiae thesauris, secundum principia evidentissimae veritatis excussis, tandem quid verum ac utile in iis, quid etiam lalsum ac damnosum, quid eertum atque extra dubitionis aleam positum, quid item incertum adhuc sit, omnium etiam simpliciorum mentibus clarius appareat, habebit genus humanum, de quo jure sibi plurimum gratulari

poterit, veram scilieet et planissimam ad veram felicitatem viam et solidum aeternae pacis fundamentum, quo jaclo et firmato aurea secula sponte sequentur; intelligo quid scribam, ne quis me ex laticum putet, et ostendet hoc sequens aetas: vivit enim Deus vindex et custos veritatis suae, quam Dremi quidem ad tempus, sed non opprimi sinit. Hoc tamen existimo monendos esse omnes, qui sinceriori studio et puro constantique amore veram illam et persecti rem sapientiam quaerunt, ut in laboro hoc suo sapienter procedant ne ipsis quoque contingat id, quod vulgo tam sapientibus quam insipientibus ubique hodie contingere videmus. Diuitigod by Cooste

277쪽

S. P. D. Clarissime D. Iungi, domine et amice honorande, Duos propemodum menses Suetia me habuit, antequam stabiliri consilia potuerunt. Nunc abeo in Polonia hiematurus, laboresque inceptos cum Deo continuaturus. Statim Tua Philosophica et collegae Tui D. Τassiij commendavi Excellentissimo Dno Archi- Cancellario, sicut et Academiae Upsaliensis Cancellario, Baroni Shytte; ' quorum uterque talia promovendi ardorem prae se ferunt non vulgarem. Intellexi fore, ut per D. Legatum, D. Sylvium, Vobiscum agatur: quod Tein antecessum scire volui. Salutem nomine meo quaeso nuntia D. Τassio, quem videndi et alloquendi quod non data sit copia, doleo. Alio id sperabimus tempore ut fiat, provisurum Deum. Valete conjunctissima pectora, decuSque literarum et sapientiae verioris augere pergite. Raptissime scribebam in discessu a Suetia. Nortopiae 4. Sep. St. v. Anno 16 2. S. P. Praeclarissime D. Iungi. Ex quo Te sub discessu a Suecia de negotiorum ibidem successu quantum ad studii Tui Philosophici promotionem J edocui, quid Vobis fiat, nihil amplius innotuit, neque id a Vobis vel aliunde exquirere occasio fuit. Nunc ut aliquid de invicem cognoscamus, opera visum est uti praesentium latoris, qui a nobis, Per vos, ad sua rediturus, Τe coram salutare et alloqui non magis mihi ea re gratificaturos quam suomet obsecun daturus genio proponit. Est is verioris philosophiae in naturalibus praesertim j sagax indagator, cujus in ea re felix curiositas publice jam editis in lucem

libris notescere coepit, in diesque majora expectamus, D. Johannes Sophronius Κοχ ak a Prachyen. '' Nominasse sat est, umbram hominis habes: ipsum videre si voles, audi. Audies eadem opera, Si voles, de me etiam studiorumque meorum statu; ita enim scriptionis sacere potero compendium. Commendo Τihi hunc, non tantum ut

278쪽

amicum nostrum, sed ut virum honum ex asse, cui nihil nisi rectum et simplex cordi est. Satis dixi: quia omnia dixi, quod ad commendandum Tibi tali hunc latem sussiciunt. Salveat ex me Clariss. D. Τassius: cujus aeque ut Τuae res, aut spes, quo sint statu, cognOSeere aveo. Mihi adhuc cum verborum corticibus lucta est, eaque ultra quam cogitaram et diuturna et molesta. In refingenda et perficienda Ianua

LL. et adjunctis libellis suasu et rogatu multorum) occupor hucusque. O quam vellem An oti αχια huc pertaediosa meliorum desiderio realium defungi semel l Deus me juveti Vobisque simul, qui severiores colitis Musas, felices largiri successus. Valete meumque hune et si vultis communem posthucὶ amicum. commendatum habete amori et candori Vestro. Et hingae Borussorum Vri Iunii 1643.

Excellentiss. D. Tuae observantiss. 'I. Comen tu S.

in ber inuit ung fu ben Doxoscopiae phys. min. cap. II. mit. an Tastiuδ vom 30. Rutil 1645 aul elmiterbam: Cordatus juvenis Bern hardus Varenius, quantum G atque omnium mortalium An ικώτατον, Collegam illum tuum D. Iungi um, facere videres, aliquando fortasse in suis ad te describere conabitur. unb meiterhin in Betres ei nerba malε von thm an bie vathematiter ituropaε gestellten, voti thm fel hii vorther geldεten Ru abe: Ego rigidissimam censuram etiam accuralissimi vestri Apodictici expeto. Quam si impetravero, summo me beneficio

allectum arbitrabor.

vir eximie. sententiam de nostra resulatiuncula valde scire aveo, quippe qui te incomparabilem demonstrative docendi et dedocendi artificem esse probo Seiam; lamen, quum piaculum putarem, heroicos tuos Iabores vel tantillum interpellare, decrevi a scribendo abstinere. uubim Septenther 1645: Postquam vero tam incomparabilem Apode telen viderem aliquantulum δυσαοκ/ἱας ibi is c. in demonstratione mea) desiderare: egomet continuo mecum. Oportet aliquid subesse, quod meos oculos iugerit. Non temere est, quod Iungius aliquid in Pellii apodixi Diuitigod by Cooste

279쪽

desiderat, quorum ille supra omnes mortales optime potest, hic ardentissime cupit, omnia planissime et αυτάρκωι demonstrare. T. Carolo Cavendis h Baroni Anglo. S. P. Vii multum me recreat honorificum tuum, Vir gratiose et benevolentiae plenum de conatibus meis judicium, ita saepe allacritatem minuit incredibilis horum hominum, inter quos vivo, circa veritatis inquisitionem torpor et saepius philosophiae contemptus. Iuventus literis addicta, si quid ultra vulgaria studia, quibus divitia ohonores aliaeve commoditates parantur, subtilius meditatur, in theologicis rixis ingenium deterit. Tassius pertinaci morbo adhuc languet, ita solus utcunque philosophiae professorem hic ago. Praeterea ingratis nonnullis negotiis ita distrahor. ut de physicis aut phoranomicis parum cogitare liceat. De logicis meis curis forsan propediem aliquid publica luce videbis. D n. Hobbei placita non capio, egregium quidem minatur, de quo rectius, ubi integra prodierint, judieabitur. Stellam

miram ceti singulis annis evanescentem et rursus apparentem pulo te

Tassius salutem adscribit. Iamburgi d. 27. Iul. a. 1649.

SEARCH

MENU NAVIGATION