장음표시 사용
281쪽
sincere reformatam lin quo te lotum esse, Paene omnes noruntὶ et super solida iundamenta extractam nobis elargireris, ut non amplius opinari, sed scire, non levibus conclusiunculis et pudicis rationibus,
Iungius in ea erat sententia, quod in physicis ultra doxoscopias adhuc progredi nondum liceret, ob experientiarum desectum. eierin
282쪽
Iungius excessit. Sic tandem docta senectus Deficit et summo cedit sapientia fato, Quid faciam Dubio seror in contraria motu, Et stupeo defixus, et haereo. Non bene certi, Distrahimur. Flelum dolor, et suspiria luctus Exigit: at virtus morti Parcisque tremenda Diuitigod by Cooste
283쪽
Stat contra, germansque sui confisaque vero
imbelles arcet lacrumas, et inania longe Murmura. Quin Iungi quae se mihi sistit imago, Illius haec spirans lamentis pugnat imago, Acribus indiciis et prisco inscripta severo,
Et s ortem regnasse docens in pectore mentem. Qui cor tergeminum vates Romanus habebat Nolebat lacrumas: hic plus est cordis, honores Hic superant, mortem quae animus coelestis et acerni det, et aeternae vincit fiducia vitae. Produxit Lubeca virum, Germania passim Nutriit. Ausoniis quidnam sciretur in oris Quaesivit praesens. Ultro Patavinus Apollo Dilecto posuit Phoebeam in vertice laurum. Mature crevit. Versantem in pulvere docto Giessa Prosessorem roseumque habuere Lyceum, Julia qui medicas interpres traderet artes Dignis aequa viris. Sed nostrae debitus urbi Huc tandem venit. Musis hic alter Apollo Praefuit, Uamburgaeque suos ornavit honores. Ingenio felix, subtilis acumine mentis Summus, et assiduos ardens perferre labores. Ipse sibi virtute sua suffecit, et alto Res animo quasvis alias contempsit, et aurum, Atque voluptates, et que is gaudemus, honores. Ut sciret. Nunquam noscendi immensa cupido Deficiens et vix quaerentem in morte reliquit, Tantus amor veri. Mortem non ille vocavit Non timuit: potiusque tamen labentibus aeger Viribus optavit, si demigare liceret. Ergo abiit famaque sua contentus, et Revo. Non sibi marmoreum tumulum, titulosque superbos Postulat, aut nexas aurata fronde coronas: Iungius ipse sibi satis est, si hi condidit annis Quae nullis monumenta cadunt. Periere lobores, Mausoli, et Nili turres viciantur ab aevo: Una domum viva Angusti pagina Iungi Vincit, et aeternos ducit mens docta triumphos. O animae memores ortus melioris, et astris Inflammatae ipsis, unde hunc fluxistis in orbem: O animae quibus est virtus pulcherrima rerum, Et veri non vanus amor, concedite Mundum Concutiant alii hellis mactentque Gradivo Mortales, urantque domus: permittite Crassis Divitias, quascunque cavae vexere carinae, Diuitigod by Cooste
284쪽
Quae crebrae Solis veniunt ab utroque euhili: Delicias habeant, caecaque cupidine flagrent, Quos sensus rapiunt, et inundent corda Lyaeo, Et ventrem pascant: vos mentem efferte, Deumque Quaerite. Qua possunt homines excellere mens est. Ignea mens, omnisque capax, quod noscere las est, Hoc Jungi complexa suit: si discere vellet Rumpebat quas vis latebras, et semper acutus Am higuum certo, falsum discernere vero. Hinc adeo novit, potuit vel nosse videri,
Quicquid per Mundi partes, per tempora quicquid
Quicquid per varias gentes, et pectora susum eSt. Quicquid Sina docet, qua sunt prope regna Platonis, Ut longe repetam, quod nudis traditur Indis,
Quod norant Arabes, cum spretas Hellados artes, Exciperent, et Fessa calens suscumque Maroeco:
Quod Babylon intenta polo, Nilumque bibentes Qui pictis gaudent: quod ab his hausere Pelasgi,
Et multis auxero modis, illosque seculi Romani cives: et, eum sic sata serebant, Europae gentis aliae, tinnire Latinum Assuetae, et Grajas ad nos traducere Musas inprimis avidae, postquam dimiseret orbas Ortus et horrendae inferrent sua crimina Lunae. Denique quae, quamvis late dominetur Enyo, Quae nunc ista novis aetas addicta repertis Addit, et antiquis certans industria curis. Quae docto primus naturae prodidit autor Eloquio scripsitque Τhales, unde orta Progago Ionia est. Italis Samius quae sparsit in oris,
Seque suosque volens iterumque iterumque renosci Pythagoras, abstrusa movens, multumque tacentes
Erudiens, qui circuitus finivit Olympi Certius, et jussit medium requiescere Solem: Nomine qui doctos voluit gaudere modesto. Quod plorans unus, ridens quod protulit alter, Et felix ideo, vel cum componeret Orbem Partibus ex variis, vel cum sudaret in extis. Fronte quod astricta Zenon, digitisque retractis Chrysippus, laxis Euclides, atque Cleanthes Quod sapit arrosis: quales musea solebant
ornare, et tacitos etiam monstrare docentes. Et, quoniam veteres occurrunt undique formae,
Quiequid Erichtheis olim patefecit Athenis
285쪽
Ex vita jussus, sumptaque necante cicuta. Quae vel inexplicitis connectens retia nodis Parmenides rupe in celsa sibi deditus, aut quae Iam dictus peperit longi sinitor acervi. Et quod Anaxagoras Patriae coelestis amator,
Et quod Anaximenes, qui praetulit aera, dixit: Et quod combustam qui se conjecit in Aetnam
Empedocles: et quod turbae narrare Getarum Consuevit spinosa horrcns Anacharsis amictu. Praecipui restant. Cognoscere multa solebat Jungius, assensu prudens, examine cautus,
Et sapiens. Res saepe, bonas qui captat, inanes Discutit. Et quicquid duplex Academia vendit Sollicite vidit: quod proponebat in umbra Magnus Aristocles, puro cui melle replebant Ora piae volucres: quod porticus illita Medis Tradidit, et sirmo praestantes pectore fratres, Qui salo parent: et quod narravit in hortis Usque cubans mollis vitae somnique magister. In primis tamen inprimis nil ille reliquit Intactum, nil quod potuit, quo totus aperta Praeberet latera, et Iectus per membra pateret Ille ingens Macedo, qui leniter ire solebat
Praecipiens, brevibus contorquens ardua dictis. Semideum iaciunt alii, consistere contra Iungius est ausus. Tantum non sana dicarunt, Et statuit quaecunque, polo delapsa putarunt. Non aliter credenda, quibus vestigia nota Sola placent, et lenta quies. Ingressus arenam Iungius veris voluit deducere causis nes omnes, clare vult experientia monstret, Aut Euclidea verum ducatur amuSSi, Et justus valeat rationis et integer usus. Magna equidem. Non ille ignes, arcanaque Vasa Hermetis, quicunque fuit, neglexit, et usta Explorare focis, velaquis tentare Soluta. Quid memorem motus varios, et Pul Sa probantem Corpora, qua projecta ruant, qua lege serantur
Pondera, vel quantum quaevis premat addita moles. O nimias curas in sinitosque labores lAt lamen et superant, et acumina summa, sacraeque Occultantur opes, et quae non monstrat Eleusis.
Pergaei doctrina senis, quod nobile Pappi Ingenium dedit, et volucris laber ille columbae, Et discens qui non sensit sibi tempora rumpi, Diuitigod by Cooste
286쪽
Quo tenues auras Hero comovit et undas.
Ut nostros taceam plures. Cartesius addi Debuerit, varie qui pectora docta satigat. Non tibi dispositas in Cecropis arcibus aras, Aut Cereris delubra optas, non poscis acerras Jungi, sumantes, aliis quae dona suerunt Non bene, nec doctis placandis manibus apta Tu magna et concessa petas: sectumque cylindrum Apponas tumulo, vel fissi fragmina coni. Deliacum problema tibi, aut quadrata figurae, Qua quodvis punctum aeque discedit ab uno, Legeris: aut natura velit Si pandere plura, Aut ratio tenebris si sit clarata remotis. Hactenus haec: alibi tibi se sapientia, Iungi, Complet, et hic fugiens verum cognoscis Olympo. 'Michael Κir sten.
ex sententia valere D n. Doct. uxorem, et hine ipsum in summo versari luctu et squalore, ut periculum fiat, ne et sibi morbum contrahat.