Joachim Jungius und sein Zeitalter

발행: 1850년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

344쪽

Exercitat. I. de modo sciendi Phus. Pars. I.

Exercitationis. De modo sciendi physico :

I. Secti unc. Solent plerique, qui alicujus scientiae explicationem aggrediuntur, in vestibulo multa de constitutione eius, nimirum de genere, subjecto, modo considerandi, de principiis item atque assectionibus praemittere. Nos minus tempestive id omne fieri judicamus.ll. Nam cum omnis reflexiva cognitio hoc est ea. qua intellectus supra cognitionem suam reflectitur, quaequo adeo ipsam rectam cognitionem aut objectum usurpat) natura posterior et dissicilior recta deprehenditur: tum haec in constituenda scientia occupatio intellectum in singulis scientiae partibus atque intimis recessibus non perfunctorie versatum e magitat.' uni ex bem Titel: Ioach. Jungit Lubee. Doxos copiarum Physicarum majorum Tomus primus. Examina opinionum in Physica generali receptarum comprehendens. Ex recensione et distinctione Mart. Fogelii

345쪽

III. Et sane qui docet, constitutionem disciplinae suae probe perspectam esse debere non dissitemur; auditorem vero de ea sollieitum esse nihil attinet. Id potius hic operam dabit. ne quid confusi et ambigui ut distinctum, ne quid incerti ut certum, nec sophisticum quasi bene demonstratum a magistro sibi obtrudi pallatur. IV. Oleum et operam perdunt, qui in prooemio episte-monicae disciplinae eam scientiam esse demonstrare conBntur. Quodsi vel maxime praestare possent, super vacuo tamen l1bore auditorem distinerent, qui certe intra disciplinae quasi septa admissus . absque ista periergia, quo plures scientificas colligi conclusiones animadvertat, eo uberius scientiae se compotem fieri deprehendet. V. Commodius ad scientiam philomathes praeparabitur, si de modo docendi et ordine, quantum sat est, in aditu doctrinae admoneatur. VI. Quamvis enim et haec sint reflexivae cognitionis, tamen nec integrae scientiae decursum praerequirunt, nec adeo Obscurusunt, quin procedente recta cognitione, identidem ejus partibus applicata et collata. sensim magis magisque inclarescant, uti vel ex reflexivis definitionibus, Geometriae empiricae praefixis, videre licet. VII. Quod si mathematicarum nonnullarum solidior prae cesserit cognitio . eo minus negotii ph7sices tironi lacesset reflexio, utpote quae reclis mathematum assertis ac praeceptis statim insistere atque inniti queat.

De modo docendi.

l. Et modum quidem docendi quod attinet, quinque reperimus sero in usu posita simplicia institutionum genera. quae scientiis addiscendis inservire videantur. Unum quod

aptior isticu in voca relicet, alterum empiricum, tertium epi- Stemoni cuin, quartum quod di exodicum aut quaestionarium solemus appellare, ultimum denique exagogicum. Duilired by Cooste

346쪽

u. Ex combinationibus autem simplicium plura mista institutionis oriri genera, monere non est opus: praesertim cum saepius misi is quam simplicibus auctores uti offendamus.

l. Aphoristi cum . quod et is agogicum dici solet. nuda ponit dogmata. placita aut praecepta, absque nullis probationibus. Oh solam inventoris aut praeceptoris auctoritatem amplexanda. Quod ad scientiam intellectui quam ineptum. quamque erroribus obnoxium sit, in propatulo est.

docendi modo respondens, significantiori vocabulo notari. et piste uticus indigitari potest.

I. Empiricum genus, sola inductione suffultum, singulas assertiones immediate per experientiam comprobat, et scientiam sive evidentem cognitionem aliquam parit, Verum cum ea quae ex epistemonico provenit. neutiquam vel persectione vel certitudine comparandum. II. In simplicioribus quidem objectis interdum satis tutus et commodus est hic sciendi modus, verum quo compositius. quo magis varium et ex pluribus mistum fuerit objectum, eo sallacior deprehendetur.

l. Εpis temonicum est, quod a propositionibus primis

necessario veris, numero sinitis, per consequentias legitimas numero sinitas. ad numero finitas progreditur conclusiones. Ἀμ- νατον γαρ τα ἄπειρα διελγεῖν. Aristot. l. 1. post. text. 18.2. Priinam autem dico propositionem, quae absque ulla demoustratione, ut in reliquarum demonstrationibus inter Sumtiones sive praemissas adhibeatur. in initio scientiae collocatur. 1 iti 3. Propositiones scientiae systema constituentes vel de Duilired by Gooste

347쪽

sinitiones sunt vel assertiones: illae gemper primae sunt. harum aliae primae. alias demonstrabiles.

4. Desinitio est enuntiatio. quae vocabulum aliquod vel phrasin breviculam, quod appellamen docendi causa nominamus Barbari terminum vacantj mediante oratione definitiva certae compositae notiori attribuit, ita ut percepto appellamine

eadem notio formetur, quae alias ad perceptam Orationem definitivam sormaretur. 5. Desinitionem nimirum nominalem vel essentialem vulgo dictam hic intelligimus: altera enim, quae demonstrationi aequipollere sertur et scienti sica dici potest, alius est

loci. Definitio mentalem sive internam demonstrationem non ingreditur, in externa vero inter primas sumtiones ejus censetur. 6. Cum itaque merum praeceptoris placitum aut tacita inter praeceptorem et auditorem conventio sit definitio, prohationis nullius. multo minus demonstrationis est indiga. Ideoque inepte morosi sunt, qui, utrum vera an salsa sit definitio.

inquirunt, aut quid hoc vel illud sit disceptant.

T. Falluntur etiam ii. qui confusam rei notionem desinitione explicari, distinctam vero sIllogismo aliave argumentatione erui existimant. 8. I uni domum salsa redditur desinitio, cum desinitionis auctor aliter atque definivit. definito appellamine utitur. Verum et tum magister potius inconstantiae aut incuriae, quam definitio salsitatis accusanda est. 9. Interim probabiles rationes vel desinitionis vel appella minis ono mathesiaeve afferre interdum modestia est. Verum haec ad scientiae sIstema non pertinent. 10. Dum autem ponitur definitio, utrum n cessari B. commoda, perspicua. a pleonasmo. defectu. similive vitio immunis sit, merito expenditur.

l 1. Prae caeteris autem obreptions desinitoriae desinitivaein crimen vitare oportet; quod tunc committitur, cum assertio aliqua attributiva per inductionem vel demonstrationem probanda. loco definitionis, aut definitioni inserta atque admista auditori incauto tartim quasi installatur. Uti si quis naturam

348쪽

activam principium motus ejus in quo est est ' definiat. non decisa prius ea . quae inter Peripateticos viget controversia. utrum ullum corpus similare a se ipso moveatur. Item si quis calorem definiat qualitatem. quae per se hori Ogenea congreget. 12. Attributivae assertionis vulgo et tertii adjeeti dictae obreptionem vitandam monemus, quippe existentiae assertio intellectui non ita insidiatur. quamvis et ipsa notationem aliquam probandam aut problema expediendum praesupponat. Ε. g. Si terram brutam sive meram definiam congeriem exilissimorum consistentium corpusculorum sinceram sive similarem . nec cBlore conflatilem. nec aqua liquabilem; praesuppono notationem hanc: datur aliqua terra hruta. vel problematis hujus solutionem : e dato corpore terram hrutam secernere. 13. Incurritur in Ohreptionem hanc tum aliis occasionibus. tum ea saepissime, quam rei definiendae confusa notio distinctam antevertens aggerit. Quodsi pro se ipso tantum, et ut nihil significans accipiatur appellamen. ab obreptione tuis est definitio. 14. Eodem vitio necessario implicabitur, si quis notionem irresolubilem protonolana dieimust oratione definitiva explicare conetur. e. g. si quis calorem, frigus, ruborem, viriditatem etc. definire aggrediatur. 15. Alogum quoque et ineptum est. rem absolutam, ideo quia respectu alterius consideratur. denuo definire velle: ac si triangulum rectilineum aliter in trigonoin tria, vel geodaesia vel astronomia. atque in geometria definitum est, definire allabores Incurrunt in hoc absurdum Pomponatius et Zabarella. dum primas activas qualitates in mistorum physiologia respectu mistionis definiendas esse contendunt.

l. Assertio vel protophasis est vel notatio vel conclusio demonstrata. 2. Protophasis est prima propositio generalis admodum experientiae ope, sive immediate e singularibus, sive mediate e notationibus pluribus collecta, aliis specialioribus pro-

Transe. hoe ex disp. adversus Iach 13. seq.

349쪽

positionihus demonstrandis accomodala. Estque vel axioma

ordinaria legitimal secundaria spuria) vel h3pothesis.

Illud est . quod indubiae vctritatis esse, antequam Bd demonstrationem adhibeatur. agnoscitur. Neque quicquam refert, utrum nobis advertentibus an non advertentibus. item praeeunte, monente. opitulante praeceptore an secus acquisitum sit. Haec enim omnia axiomati accidentaria sunt. Hypotheses sunt, quae ex eo ipso demum verae esse

intelliguntur, quod paucae cum sint, tot tamen tamque diversis phaenomenis demonstrandis sufficiant. 3. ΝOtatio est quae phaenomenon aliquod experientia distincta Observatum consignat: sive est propositio specialior per inductionem e singularibus collecta, idque vel immediate. vel mediantibus immediate collectis notationilius. Illius exemplum : amnis glacies in aqua natat. Hujus: omne conglaciatum natat in liquido, sibi specie cognato. Peculiare autem privilegium eius inductionis est . quae ex singularibus proxime colligit, nam celebri isti protophasi: naturam semper eodem modo agere, asserenti innitens.

paucis ejusdem speciei infimae singularibus contenta, omnium, quod infiniti esset operis, pertentationem non requirit: quamvis quo pluribus singularibus utitur . eo firmior et ab admistione ejus, quod per accidens est, securior sit. Infimae speciei adstringo hanc e singularibus inductionem. Neque enim si quercus, sagus, alnus, abies in aqua natant, eo tinuo etiam ebenus, guriacus et Brasilianum lignum in eadem natant. Item ubi plures geranii inodoras species pernovi, tandem incido in moschatum : post diversas ranunculi acres species. tandem occurrit et satuus.

Explodendus hic Zabarellae error, qui Averrois in calcem lib. 2. prior. et lib. 2. phrs. t. 80. et lib. 8, phJs. t. 33. Commentarios secutus inductionem scientialem ad maxime generalia et quod minus serendum. ad ea quae sensus judicium subte fugiunt, extendit. Comm. in libr. phys. t. 47 et 62. et lib. 2. t. 3. et lib. 8. t. 33. denique lib. i. de mat. c. 3. Experientia et casu nobis obvenit. vel industria et arte acquiritur, et haec in specie observatio dicitur. Plures autem sere notationes in

una observatione cohaerent. Duilired by Cooste

350쪽

Inter notation s quaedam postulata sunt. hoc est. Operationum physicarum quasi elementa . sive minimae particulae. ut: attritu chalybis et silicis ignem excutere . ex argilla vas

Praeter notationem, de qua hactenus egimus, quam meram sive exquisitum vocare licet, datur adhuc alia notatio, quam mixtam appellare possumus, quae non sine dianoea aliqua imperfecta acquiritur. atque ita se ad meram notationem habet. sicut hypothesis ad axioina. Exemplum ejus esto. si quis ex eo quod, quae magis ex alto delabuntur, eo promptius frangunt. vel profundius immergantur, inserat. gravia sua spontudeorsum lata, quo diutius eo velocius moveri.

Conclusio quae demonstratur sub habitu aut Theorematis aut Problematis aut Canonis sive negulae non minus in Ph3sieis quam in Mathematicis comparet e potest. Problematum et Canonum loco Empirici physici suos processus in pretio habent. Τheorema aliud incompletum. aliud completum. In completum, ut, cujusque trianguli duo unguli quo modo sumpti duobus rectis sunt minores. Item, idem pondus in leviore liquore gravius est, quam in graviore. Reorema completum, ut: cujusque trianguli tres anguli duobus reetis sunt aequales. Item, ut se habet decrementum gravitatis ponderis mersi in graviore liquore ad decrementum gravitatis eiusdem in lexiore mersi. ita se habet gravitas gravioris liquoris ad leviorem liquorem. Problema omne primo intuitu incompletum theorema offert, ut salem fixuin ex dato ligno secernere liceti Sed ex constructione sive solutione problematis complutum theorema eruitur, ut si ita comburas, ita eluas, ita evapores. Salem fixum secernes. Problemata neque naturam scientiae mutant, neque dignitatem minuunt. Quia enim conclusionem demonstratam eo

tinent, per se cognitione digna sunt. Mitto quod et ulterioribus theorematibus inserviant. Quin imo scientem de scientia sua quasi securiorem reddunt problemata. Contra certissimum s phistieae doctrinae indicium est, si quis circa objectum cognitionis suae vel opere ipso, ubi in potestate objectum habuerit, vel praedicendo saltem, praestare non possit quidquam, quod alius ea cognitione destitutus praestare nequeat. Opticus spe-

SEARCH

MENU NAVIGATION