Alphabetum grandonico-malabaricum sive samscrudonicum

발행: 1772년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 어학

31쪽

lica minor ostendunt sine dubio , quam ingens in utraque diversitas habeatur . 11Ι. Quod si Auctores eruditione , ac litterarum fama ceteroquin praestantes Tamulicam , & Malabaricam in unam veluti redigunt linguam , easdemque confusas nobis exhibent, non ab alia certe repeti caussa potest , quam ab inscitia Idiomatum , litterarumque, quibus utuntur populi contermini, qui in littore Coro mandelino, ac

Malabarico commorantur . Mirandum propterea non est, Cl. Virum Bartholomaeum

Ziegenbalgium splendide hac in re fuisse allucinatum ; videns enim ipse aliquot scripturae Malabaricae specimina Πpis ex- p resa in ingenti Opere Horti Indici-Malabarici, quod sex maioribus Voluminibus

Amstelodami anno CioDCLxxIn prodiit -, ipsa censuit esse Tamulica , ratus , adeo di-Frepare a genuina characterum Malabi corum forma , ut ipsis etiam Indis ignota sint , ut. numirum ait in Praefatione ad Grammaticam Tamulicam Halae Saxonum ab ipso

editam anno CIDI CCxvI., cum tamen ea,

quae in Horto Indico-Malabarico inspiciuntur Malabaricae scripturae specimina sint optime expressa, ac peritis nativae illius linguae elementorum lectu facillima. His necessario praelibatiS , apteque perpe sis, in Malabaricae Linguae explicationem

32쪽

Iv. Gens itaque Malabarica tribus ullis tur Linguis ; Grandonica , Samscrudonica, ac vulgari Malabarica . Grandonica Lingua , quae ab Indis S 'In o Granibam appellari solet , est vetustissima Indorum

lingua , Brammhanibus sacra. Bramnahanes enim , qui divinam originem acta sm Branmisa supremo Deo sibi arrogant , tribuuntque; summam perinde nobilitatem, & sacrorum auspiciorum praerogativam , docendique itidem alios , quod Verum, iustumque sit , auctoritatem sibi vindicant; quamvis nativa propriae regi nis lingua loquantur ut plurimum. In iis tamen, quae propius sacra eorumdem attingunt , Giavi mina deviram, preces Videlicet, ritus, caeremonias, sacrificia, aliaque huius- inodi , non vulgari, sed Grandonica Lingua constanter utuntur. Hanc sine dubio ceterarum, quae intra Gangem sunt, linguarum matrem facile dixerim; neque immerito in hac sententia fuerunt omne S, quotquot de rebus Indicis egerunt; quos inter Christophorus Theodosius Walterius Danus in adnotationibus in Idioma vulgare

Linguae Tamulicae impressis Trangambariae

33쪽

in Indiis Orientalibus anno CIII CCXXXIX. ,& Vir Cl. Bartholomaeus Ziegenbalgius, qui de Brammhanibus , ac de ipsorum

lingua verissime pronunciavit: Brammbanum Linguae propriae nomen est Graninam, neque a Brammianibus ipsis umquam aliter vocatur . rmant autem Brammbant ipserum linguam ese radicem Malabaricae, Marticae , seu Teleti cae, Ziglesicae, aliarumque, quae in littore Commandetino , ac Malabarico , necnon in Insula

C lan, aliisque locis in usu seunt, linguarum . Vid. Tom. I. pag. 38 i. Thesauri Eps. Lacroetiani. Verum & haec attigisse sufficiat . v. De Samscrudonica Lingua modo sub. iungenda sunt aliqua; monitumque impriam is volumus benevolum Lectorem nostrum=,

diversimode ab Auctoribus eamdem fuisse hactenus falso nominatam . Athanasius Ki cherius in Cina illustrata, Hansiret; Thomas Hydius in Ludis Orientalibus , Samscroot; Andreas Mulierius in Alphabetis universi, Hansireticam ;Eduardus Bernardius, ac Carolus Mortonius Hansiretanam vocarunt; neque ullus , quod

sciam , exstitit usque modo, qui Samscrudo nicas dederit litteras; sed earum loco Bram-mhanicas , Balabandicas, Telugicas, aut alterius generis Linguas nobis tradidere . Nil aliud itaque sonat Sa crudam , quam res suo ordine bene completa , ac numeris Omnibus , ut dicunt , absoluta; - Α 3 apte-

34쪽

apteque proinde Grandonica voce sapientum linguam Samsirudam appellare consueverunt. Hanc vero apud Indos antiquissimam esse , & Brammhanibus sacram , testis est lueulentus Crosae ius in Historia Chri Bianorum Indiae Lib. VI. pag. 2 2., ac facile quisque intelliget , qui noverit hac lingua conscriptam esse vetustissimam Indorum legem, seu potiuS legeS, cum

vocare consueverunt.

vi. Samscrudonicam Linguam Grandonicae matrem , atque radicem esse putarat Theophilus Sigefridus Bayerius Regio-

montanus , qui videndus est in Comment. Academ.Petropol. I Om. IV. Pag. χεῖ. Verum i dicio nostro malumus Samscrudonicam

dicere a Grandonica ferme indistinctam, quam hanc iniuriam Linguae impingere , quae ab omnibus, tamquam mater Veneratur , & est . Nostra autemratio haec plane est. Ubi vocabula eadem sunt, litterae ferme eaedem, significationes in litteris , & verbis conclusae haud diversae , ibi certe unica tantum haberi lingua videtur . Haec autem omnia deprehenduntur in Grandonica, atque Samscrudonica Lingu ,

35쪽

gua, ubi iisdem vocibus eadem ferme res significatur; ex. gr. Viduram tum Grandonice , tum Samscrudonice Tigrim significat; Brahiam arborem;

nsita Geticio Amavam Mare in utroque Idi male denotat, & sic de ceteris viΙ. Quod etiam in hac sententia nos

confirmat, hoc est, quod A JB,ΠI ab

Linguae Vocabularium ; OSSc'Sς αῖ o Turvi belum ci gnhelum celeberrima Malabarum poemata, ubi fabulo sa bella describuntur propter raptum Sida , habita inter ira m SDirάmen , & m s Ravam n Regem Insulae Ceylan mot Lenga dictaeis ;

sum Iudistravide , historiae sci-A licet

36쪽

. licet Regum, atque Deorum, aliaque limiusmodi tum sacrae, tum profanae historiae monumenta Grandonica communiter appellantur , cum tamen Samstru-

donica Lingua sint conscripta , di voces .ipsae in relatis Libris contentae non Gram donicum , sed Samscrudonicum exhibeant

nomen. Cur autem una , atque eadem Lingua duplici donetur distincto vocabulo. non aliam sane putaverim caussam , quam Librum quemlibet appellare consuevisse Ma- labares it Ino Gramibam , unde & Gran- donica Lingua a licet tamen , quae intus in iLibris conscripta essent , non nisi Sam-scrudonica Lingua conciperentur. . vHL Tanti autem pendunt Samscrudonicum Idioma , elementaque , ex quibuSξpsum coalescit, Malabares, Tamuli, Te-lugici, ac Indostani, sive Indi proprie dicti , ut non sit abs re eruditionis ergo fa-hulosam originem repetere , sicut ipsi enarrant. Fingunt itaque supremum apud ipsos Numen o IV o Vra m 6 si si uaren quem alio nomine Sizen appellant collocutum fuisse cum uxore sua , in Sa ti

riter

37쪽

Rriter Deitate, dixisse que s o vum, ipsam que respondisse Ti , cui addidit masculus Deus es An eis Asm Namasi aD ,

adoretur Sciwn , ipsique Dea subiunxit GA m S arcum M sm G A 8 Mi haride na-ma , adoretur Rrrhanen idem est , ac ita; atque ita phantasticam huius

modi locutionem protrahentes quinquaginta , & unum composuisse elementa , quibus efformatur Alphabetum Samscru- donicum . Quamobrem tanta veneratio

ne prosequuntur primas quinque hastra litteras, seu potius syllabas ta A- Ism Nama scivisa, ri I 6m A cfι8 m o Pangia starum ab ipsis dictas, quas protulisse fertur ipsorum Deus Issuaren , ut in sole-Πinem, quotidianamque communiter evaserit eorumdem orationem, sicut & sequen-xia verba ab his non absimiliata tia A stiva nivὰ , I S m I sm 65 A

38쪽

x. Ex fabulosa huiusmodi narratione tuto colligimus huiusce Linguae elemen ra taliquiisima esse , neque originem facile ii,

note icere; minus autem probari posse omnes Indorum litteras a Brammhanicis ortum ducere , sicut autumat La-Crogius Thesauri Epsolici Lib. 11Ι. pag. 23. His itaque adnotatis , tum ut erudiatur Lectoris animus, pc disponatur , tum ne cogeremur inutiliter repetere, quae nullatenus repetenda non sunt, modo in explanationem vulgaris Linguae Malabaricae contendimuS .

x. Lingua igitur vulgaris Malabarica ea nempe, quae usurpatur a Gentibus littoris Malabarici Incolis a Promontorio Como-rino usque ad Montem Deli prope Regnum Canara, nil nisi dialectus est Samscrudonicae Linguae ; iisdem enim fer me utitur elementis, atque Grandonica, paucis exceptis ; unde & hoc Alphabetum Grandonico-Malabaricum appellatur , nisi velis ipsum dicere Samscrudonicum , eo quod, si excipias humiliorem vulgi Linguam , quae proprie

-catur; quae vero a cultiori, ac nobiliori hominum coetu scribitur , atque pronunciatur , Samscrudonica dicitur , nempo

39쪽

IUm ori Icho S scindam, ni optime adverat it Vincentitis Matia a Sancta Catharina. Missionarius Apostolicus in suo Itinerario ad Indos Lib. HI. Cap. xiv. pag. 28O. Neque ego aliter illam nuncupatam audivi toto eo temporis spatio , quo inter Gentes M labaricas Catholicae Fidei promulgandae operam dedi. xI. Verum sicut Aegyptiis , a quibus una cum Idolorum cultu, ac superstitiosa ipsorum Religione , litteras Indos primum accepisse putat, & multis non incongrue probat La-Crogius in Historia Christianorum Indiae Lib.vI. pag. a. , sicut, inquam, Aegyptiis duplex Alphabetum fuit, Hier grammaticum unum, &Epistolographicum alterum ; sic Malabarensibus duplex est stri. pturae genus , videlicet Malabarico-Sam-scrudonicum , & Malabarico-Tamulicum. Malabarico-Samscrudonica scriptura , de

qua nunc agimus , utuntur tum in veteribus exaratis Libris intelligendis, ac novis in dies componendis, tum praecipue in his, quae ad religionem, vel ad eruditionem pertinent. Scripturam Malabarico-T,

-n-ri mura nuncupatur, adhibent plerumque in epistolis familiaribus , ac syngraphis

40쪽

phis conscribendis , in actis publicis firmandis , emptionibus stabiliendis , contractibus paciscendis, ceterisque huiuscemodi. Litterae eaedem fere sunt numero, ac Tam mulicae; in figura tamen haud leviter discrepant: cum vero Samscrudonicas significationes valde imperfecte enuntient in eo , quod ad profanam , sacramque eruditionem spectat, hoc infimum scribendi genus adhibere proinde detrectant. xII. Harum Litterarum figuras , formanaque nobis exhibet Syngrapha cuiusdam uti- cluden Doctoris Malabarici excerpta ex Horti Indico-Malabarici Tom. I. in Praefatione , quae lignea tabula incisa adservatur inter Cimelia Typographiae Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, quamque pis editam hic adnectimus . Sic autem

interpretatur:

Ego uti - cluden Doctor Malabaricus ratione Cera , gentilis , oe naturalis in Carrapuram , seu terra dicta Codda Canapalli, habitator aedium dictarum Collata , qui proavis , avis, ac parentibus Medicis, seu Doctoribus natus sum , te nor me per mandatum D. Commendatoris Henrici a Myeede venisse in civita tem Cocinensim, O per Emmanuelem Cametro nobilis Societatis Indicae interpretem dixisse , ct dictasse nomina, virtutes medicas , oe proprietates arborum , plantarum, herbarum , ct convolvulorum , tum

horiptas, oe explicatas in Libro nostro , tum

quas

SEARCH

MENU NAVIGATION