Blondi Flavii forliviensis De Roma trivmphante libri decem : priscorvm scriptorum lectoribus vtilissimi, ad totiusq[ue] Romanae antiquitatis cognitionem pernecessarij : omnia magis quàm antè castigata

발행: 1533년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

aedis singularum id palatium,hoe de quo dixi,

mus adiumentum,Vissi ad primam contignatiosnem a tribus ecclesiae lateribus extans.Scribit. Placidus grammaticus in tetae verbi expositiosne,aquam frigidam per aestatem ex formis in eudimissam subterraneu siue fundamentalem fors nicem,omnes aedium particulas per emissam Ionis spiritus vaporationem pari forma & ratione

refrigerasse.Supra ipssis itaq; primos fundamen. tales ut ita appellem fornices, erant partes do mus ad primam porticum isti paritate respons detes,sed pro dominorum ingenii varietate sinagulis in aedibus diuersae:& pariter ad stuperiorem

porticu erat. bicula enim utrobiq',aulas, censnationes, & alia loca prout libuerat singuli ardi, ficabat. Videmus vero quibusda in urbe summos rum virorum aedibus, & plurimis in medioerium etiam libertini generis hominum villis, porticus superioris formae inferiores binas terna fuisse, ad quas stuperiores aliae totidem porticus respoadent : quod quidem minori nobis est miraculo, qui Bernabouis Vicecomitis aedem trinam hasbentem quadratam inferiore porticum, columanis marmoreis, & quidem sublimibus superiore sustentantibus porticum munitam Mediolani vidimus:in qua si pauimenta crustamentaque marmorea,& laquearia deerant aurea, & argentea,& eburnea,elegans sumptuosit operis pictura, nequaq inaurationibus carens, & parietes & lasquearia exornabat. Parisi penε operis & di,

gnitatis ardes aliquando fuere, quas magna eπParte extantes, Scaligeri Veronae, Carrarienses

Paduae, aedificarunt. & sancti Benedicti ordinis

622쪽

Hippodros

Gestatios

TRIVMPH ANTIS ROMAE monasteria praesertim vetustiora,quorum partε principio in Romanorum prisci temporis ciuiuaedibus aedificata fuisse scimus,eam de qua dixismus formam retinent. Sed alias quoque partes analedictis maiores nonnullae urbis aedes,& pene osmnes villae habet,dedicatas scilicet singulis diis partes, in quibus & si res diuina debito tempos

Te,coenationes tamen aliquando etiam fiebant.

Unde est illud Luculli,quem cum M. Crassus Popeius & Cicero improuisum ad coenam adoriri cuperent,constituto ille pridem cum dispensatos

re remedio obuiauit: in Apolline enim coenana dum esse admonens, abunde significauit paranadam esse coenam,quae summis tribus hospitibus fatisfaceret.similes enim qplures habuit in aede cinnationes, quς plurium pauciorumq; conuiuaarum dignitatem,ac commodum habiturs essent quantoc s apparatum .Ft praeter haec cum Vrabanis aedibus comunia villae alia habent magnis

tudinis eximiae loca: idq; facile intelliget qui bionas Plinii oratoris epistolas leget, in quibus Laurentinum Hetruscat villas suas accuratissime describit.& quidem in Laurentina has describit partes a nobis superius dictas. In prima parte aratium frugi, nec tamen sordidum. Deinde portiacus in o liters similitudinem,quibus paruula,sed festiua area concluditur. Postea Hippodromos Ponit partem ad equorum cursus agitationemo factam,quae breuior stadio uno esse non potuit. parism longitudinis fuisse oportuit gestationes, in quibus deambulando defatigati,aut curruve Eb ,ad sanita tem exercerentur.& orti inerant utines B ingentes,prata quot, siue,Vt appellat, Vi

623쪽

L IB E R ILridaria buxo lauroque plurimo frequentata:quos rum praesertim buxi in omnem formam ductis lis,leonum,ursorum, & aliorum animalium foramae ac literae domini & opificis nomen expri

mentes inerant.Et zetas in utram villa binas tersnasve fuisse videm':gdificio in ta separato,quod cubicula, coenationes & aulas habuerit hyema; les.Xysti etiam inerant in hemicyclum curui,&aliae diuersorum vocabulorum partes,graecae, Ut credimus,appellationis, quas tamen huius tems

potis Graeci ignorat.Sed & nos per viam Appia

villarum vidimus ruinas,in queis theatra exta

tres mille homines in spectaculum admissura. extat ferarum septa, & piscinarum muri.In Ba; ianos pariter & Lucrino prςter eade adhuc ap parentia,absidae extant celsi stuperbique operis, quarum partem balnea, partem sacella, partem cubicula,& villarum aulas, coenatione 3 fuisse non dubito:inquarum aliquibus ferramenta se; micorrosa superne adhuc pendent,specularibus quae sustentabant spoliata. Hic mihi ad tantas aedium villarumssi magnificentias nonnulli priscorum ineptias falso arguetes insultantinec simgulis,Vt nuc, cubiculis caminos,nec latrinas fuisse. sed de caminis,& necessario per hyemem casIore, fatis supral in zetis factum existimo.Siserunt qui contendant,non potuisse tenuioris ceo sus homines eas habere aetas, focum responde bo eos media habuisse aula, ad quem tota famis Ita consideret, sicut plurimis nunc circa urbem,

di partem Italiς Regnu appellatam in urbibua& oppidis seruari videmus. Quanqua Cicero ad Quintum fratrem Asiae tuc propraetore de villa

624쪽

Latrinae pinu a

quam sibi in arcano aedificabat,sie habet. Vapo, rarium ex quo ignis erumpit. Et Trebatio idem Cicero.Valde timeo ne frigeas in hibernis: qua,

obrem camino luculeto utendu censeo. Latrianarum vero iniustiorem quam caminorum caslurisiam fuisse ostendam. Multis Uriamquamsetiam mediocris censius ciuium aedem & villam seruis libertis ancillisi abudasse constat,qui exaeepta in vasis dominorum ventris pondera des Portantes in aquaxu decursibus abiicientes, vaasculum illico emundabant. Non Elum enim in aedibus,sed vicis viis viculisque & andronis fer,

me in singulis aquae publico instituto in id ad sia,

Iubritatem ciuitatis adiumeti decurrebant. Lisbeti magnam in pudenda re priscorum prudentiam liberius calamo,quam verbo & famine sor lassis ausiuri fuimus,exprimere. Ne tanta servo'rum puerorumq; urbem incolentium turba,qua tam fuisse credendum est, ne peregrina multitu do,qua refertur hospitio carentem perrias quan

dol noctes egisse,omnia,quod necessarium fuisset, sordibus & foetore compleret latrinae primuin ipsis urbis moenibus aliquot milia,& aliae pasriter certis in locis publicae institutae sunt. quod quidem Sexti Rumviri conitatis breue compesdium ostendit. 8c cum id parum prodesse sit via sum, aquarum decursius tota urbe c quod Frons tinus indicat post angulos ita defluati sunt, veetia interdiu sine pudore exonerandi in ipsis ventrem prpbita sit facultas.quibus in locis publica impensa spongiae fusticulis ibi catenae firmatis

alligatae erant,quibus obscoena no solum absteragere, sed siumpta bis terve aqua lauare licere M

625쪽

stis ad id mihi nunc unus,sed locupletissimus sit

Annaeus Seneca, qui ductum ut feris in amphia theatro pugnaturus obhceretur, captiuae sortis hominem, simulata exonerandi ventris necessistare,cu a perducente lictore permissus esset pauolisper secedere:ligno cui erat in id alligata spon, gia,inos suffarcinato enectum, ferarum saeuitiae se subtraxisse dicit.Fenestras Vero quaS transen Trinaisianas Festus vult appellatas fuisse, prisci amplissi;

maS etiam,vt vidietur,extra proportionem feces runt,ea ut vult Plinius ratione,quod agitatum vento aut tenui aura aerem seruari in aedibus sallubriorem existiment. Fuit etiam unaquaque in L Minus aede aut vilia impluvium:quem Asconius secumda actione in verrem locum fuisse dicit sine teleto,qua impluere imber in domum posset. Vnde Cicero tertia in Verre, Ostedam in aedibus pri vatis longa difficilii vectura columnas singulas ad impluvium sestertiis quadragenis milibus. Et textrinum unaquael etiam spledidi viri domus

in atrio habuit locatum .Asconius in Miloniana mi Ciceronis orationem. Coldiani ad Milonis dolmum delati,telas qus ex veteri more in atrio res xebantur, diruerunt.Et Cicero ipse tertia line

te. Nulla domus in Sicilia locuples fuit, ubi iste

non textrinum instituerit. Possemus ex his quae supra collegimus,lecticas in cubiculis aureas arogeteas & eburneas et lectom fulcra ex bysso pur; pura linei sit auro intertextis et strata in cubicuαlis tapeta,& vestitos aulsis muros:possemus abaeos cum suppositis ad aquas excipiendas immus das conchissureis & argenteis, cum vasis vina

xijs aquariisque item aureis & argenteis,cu mir*

626쪽

TRIVΜPHANTIS ROMAEthinis trullis & cantaris: possemus bibliothecas

in villis singulis integras repetere. Possemus pastionum turdorumcy aviaria, gallinarum columabaruml milia ostrearia,piscinas dicere. Sed cuea unusquisi ex superioribus sumpta facile posssit aedium & villarum partibus applicare, desis

mus: propositoque nihilominus villarum masgnificentiae, & priscorum magnitudinis opum intendentes, mirum dicimus, omnium sume in

ea re maXimum, ciues Romanos etiam medios cris censius non terrias modo, aut quaternas huaiusmodi villas, sed multo plures habuisse .Verre enim satis innuit Cicero triginta habuisse villas, De inus, in quas lectos,fulcra,supellectilem,& ornamenata Siciliae furtis & rapinis aduecta, perduxerit.

Nec vero emisse eas post contractas, tanta rapiana diuitias Verrem fatis constare credimus,quas do earum coemptionem villarum a Cicerone obiici non videmus. M. Caelium cuius causam

M. Cicero perorauit,paucarum diuitiarum fuisse, qui eam perlegit orationem,intelliget: & taamen Cicero in confutatione sic habet.Sumptus unius generis obiectus est, habitationibus inaginta milium dixistis habitare.Et ipsum Ciceros nem, qui nunquam diues inter Romanos ciues sit habitus licet per calumniam Salustius id obsiiciato duodeuiginti habuisse villas, nos curis alia quando liberiores,in epistolis ad Atticum colle avisae cicra gisse meminimus,sed eas quae nuc meemoriae Oc currerint referemus . Tusculanam, in qua nunc decimo ab urbe miliario cryptae ferratae Grae cum extat monasterium. Lanuuinam,cuius πρPidi, nuc summi viri Prosperi cardinalis Colua

627쪽

LIBER IX. 13.

si publicum erat Romani populi munies,

Pium, agros muraenarum familia inde oriunda, maiori ex parte possidebat.Habuit ad Asturam nuc Antonii Columnae urbis praefecti arcem,uillam Asturicensem .Habuit ad idem inferi maris littus Phormiana, cuius vestigia apud Molas asmoenissimum Galeis vicum inspexisse laetamur. Habuit Puteolana, in qua Hadrianus imperastor obiit .Habuit Alsiensem nobis incognitam. Fuiti illi omnium gratissima Arpinas paterna, cuius in legu Dialogo meminit. Fuit Sc Arcana nunc Arce oppidu Cassinati propinquu, in quo Quinto fratri comuni viridaria, id est colles ara duos omnino steriles,& sola gratosviriditare, fratri emisse alicubi in epistolis stlibit.Fuit & Popeianu, ubi nunc paulo plus minus duodecimo a Neapoli miliario sanctae Mariae annuclatae vico est appellatio. ad ipsasq; villas cu saepenumero Ciceronem iuime legamus, nunq aliquid detulit supellectilis,aut librorum,ut quod stupra iureco sulti indicant,omnes pariter bene instructas te: nuisse videatur.& nunq pauciores triginta liber tos seruosit Cicero iter faciens duxit,cu aliquam do uxorem & liberos trahes plurimos ipse,& leuis stuperbal uxor Terentia ancillaru cohortem habuerit,quae illi in patriam reuocato, cu currisbus sexdecim Brundusiiu usq; obuia fuit. Ιnoraotione etia Miloniana Cicero,quem mediocris cesus ciues comitatu in villam ituri ducerent, satis

sic ostendit .Milo qui nunq, tu casu pueros sym Phoniacos uxoris duxerat, & ancillaru greges ille qui semper secum scorta, semper eX letOS, semper lupas duceret, tum neminem. AsconiuS

628쪽

TRIUMPHANTIS ROMAE ctro Pedianus in eandem orationem, eomitum quos ciues Romani in villas ducerent numerum sie indieat .Milo rheda vehebatur, cum uxore Fausta L.Syllae dictatoris filia,& M.Fusio familiare

suo.Sequebatur eoS magnum seruorum agmen, inter quos gladiatores quiny erant, eae quibus duo voti.Vnde Cicero eodem loco.Cum hic Misio cum uxore veheretur in rheda penulatus, ma gno cum impedimento, ac muliebri & delicato ancillam puerorum p comitatu.Et Quintus Ci cero frater Marco fratre opibus tenuior,qualem villam sibi parari fecerit in Arcano, nuc arce OPpidulo Cassinati propinquo, ostedit ipsius Marsci Cieeronis epistola, cuius particulas hic excerapam. In Arcano ad quintu idus sep . aquam qua ibi ducebant,non longe a villa belle sane fluente vidi:nihil ei restabat praeter balnearia,& ambus Iationem,& aviarium.Summam dignitatem pasuimenta porticus habent, quod mihi denti apa paruit,postq & ipsa tota patent, & eolumnae politae sunt. cameras quasdam non probaui, muta rim iussuquo loco te in porticu scribere aiunt,ut atriolum fiat.Equidem hoc quod melius intellia go,astumo, mirifica lauitate te villam habitus rum,piscina & fallentibus aquis,additis palpstra& silua viridicata .Quanq lea villa quae nunc est, tanquam philosophiamdelut esse, quae obiurget

caeterarum villarum insaniam . Habes de rebus rusticis urbanam expositionem . Expolitiones Vtriusques nostrum sunt in manibus, sed tua ad perfectum. Plinius autem orator, homo ex Co

mo,Vir Romae alienigena,quid villarum habue rit,ab ipso audiamus. Cum enim villam quae si

629쪽

LIBER

ad finem epistolae habet. Habes causas cur ego Thuscos meos Thusculanis,Prenestinis,Tiburatinis prspona meis. dc in alia epistola Romano. Ego ad Larium lacum .huius in littore plures villae meae: sed duae ut maxime delectan ita exercent. altera imposita faxis more Baiano lacum Prospicit, altera aeque more Baiano lacum tam git.Sed erui qui Milonem,Clodium,Ciceronem ac Quintum fratrem, Plinium & Verrem inter opulentissimos, non inter mediocris census cis ues Romanos adnumerari velint:hsque respono demus M.Crassum dicere .litum fuisse, non es se diuitem qui exercitum eae proprio alere non posset,sicut ipsium potuisse constabat.ut pariter diuites esse dicamus Dolobellam, in cuius epistola ad Senatum Ρ. .R.scripta videmus eum discere,exercitum liberalitate sua si stentatum besne habere.sicut & Brutos & Cassios aliquandiu sustentasse constat. Diuites etiam illi erant, per quorum agros Anngus Seneca bina aut terna flumina a sumo Apenino in mare scribit discurribse.Diuites & illi erant,quos Tyberius Gracchus in Hispaniam iturus,cum per Italiam iter faces re vidisse deplorat,sena,septena & plura seruos Tum milia in agris habere: quaobrem sui exter; minii legem Agrariam ferre constituit. Iam L. Lucullum,& Cn.Pompeiu ditissimos fuisse nulo ius addubitauerit, qui legerit Lucullum a Pomo eis & Cicerone Xerxem rogatum fuisse appelatum,qui minima ob delectatiunculam monstes in Puteolano ad nuc Agnanu perfoderet. &

Demetrium Pompeii libertum in Asiam ad vit,

Qui diuis

tes fuerint in urbe Roma.

Lauculis ditissimum Demetrius Pompei lia

berius

630쪽

TRIVMPHANTIS RoΜAElas,agros,& caeteras diuitiam suarum partes in spiciendas euntem,tantum in comitatu habuisse apparatum, Ut regibus nostri temporis aequipas

Tars potuerit. Cui omnes Asiae populi potiuiqua Catoni longo itinere obuii proccdebat.Iam tamdem priscam aedifi ciorum urbis Roms magnifiscentiam,splendorem,ornatum,quod in re exinas

nita fieri potuit,iam ciuium illa inhabitantiu dia uitias,lautitia,ingeres exquisitissimo si apparartus,no parua eX parte credimus ostendisse. velim itaque nunc mecum sint qui fornices & camoras,qui antra,qui fundameta, sub vineis, sub ipsiis ecclesius,& ciuium nostri teporis domibus ac caasis intra urbis moenia,& ubit in circuitu ex tam tia inspiciant & conte plentur.Velim esse qui adta OmneS vias consulares,Aureliana in Hetruris maritimis Pisas versus, Cassiam ad Sutrium,Vetrallam,Uiterbium t & Vulsinenses,Flaminiam per

Narniam, meuaniam,fulgineum,nuceriam, cablium,ianum fortunae,pis aurum & ariminu, Perlatinam ac lauicanum nunc valmon ton V,& nuccampaniam usque in casinatem sancti Germani

saltum,per appiam albae ariciael ruinas,& murros pontinae olim paludis pontes,a nymphis ad terracinam,inde per fundos it rum , molas, suesissem,& medium stella te campti v si brundusis, inde transuerso itinere per atellam nunc aduerasam,puteolos, & circum Baianum olim sinum, nunc tripergule balneas ust cumas.Vel m itam

esse qui aedificia alicubi ad dictas vias semiinto gra,aut quod certius est, ingetes stupedast eos

rum ruinas mecum inuisset. pauimenta inspiciat,

lithostrota vermiculata & scalpturata, piscino

SEARCH

MENU NAVIGATION