Francisci Mauroceni Peloponnesiaci, Venetiarum principis gesta. Scriptore Joanne Gratiano Bergomensi, D

발행: 1698년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

171쪽

ciens, cum optime calleret, eam urbis partem , quae mari alluitur, ob tutiorem situm, minus apte permunitam; jacta non longe ab urbe saxorum, ac terrae ccingerie, contiguum CX tremo

littori aggerem mediis in undis componere ag- gressus est. Primis quidem diebus. cum quidquid ingereretur, tumidum mare absorberet, non magis lolicitudinis , quam irrisionis materiam

Venetis praebuit. Gippe . quae cautes tam . mactae , quae tantae altitudinis arbores , quaeque satis solida machianamenta obicienda pelago crebros ex alto suctus in ii tus emimenti , ut illud profundi spatium oneraretur ξ Nimia spe deceptos hostes . Satis pro Cretensibus pugnaturum mare. Nisi Thraces consilia verterent in melius . id

ad exitum perduci nequaquam p4se. Sed longa molis incrementa fefellerunt obsessos; paulatimque ita vallum excrevit, ut, quamvis aestuaret fretum, atq; omnia circum undarum impetu turbarentur, immotum magnitudine sua consisteret. Victa labore operis difficultas extulit Turcarum animos. Acta metes vero eo lectiores suorum cohortes deducens , nusquam ferocius u bi exitium minatus est. Etenim, in varios flexus ductis fossis , non modo ingenti tormentinrum apparatu eandem murorum loricam , t ac proxima propugnacula dissicere, sed propius urbem succedens internos receptus, admotis cuniculis, ab imo subruere moliebatur. Hςc tamen magna suorum jactura confici necesse erat.Nam licet ligneis , terreisque munitionibus contem Thra-

172쪽

Thraces, ne transversis obsessorum ictibus in se. starentur , testudineo gradu muris propinquarent ; nihilominus a. tormentariis suggestibus ,

quos contra recenter CXtructum aggerem Com

posuerat Imperator, assiduisque ictibus selopeia

riorum ex aDscondito succedentes mulctantium plurimi impetiti in opere concidebant. Verunis tamen Maurocenus averti a muris cuniculorum

vim hac arte haud posse comperiens, dc , ni mox obstitisset, instare urbis ruinam; altissimis caveis occupare improvidos statuit, oppositisque cuniculis iosorum conatus subvertere . Neque inutili consilio. quamvis dies, noctesque in opere laboratum sit , nonnullique aeris defectu ob immensam altitudinem interierint. At, cum per coriaceos ductus aer follibus inspiratus, fossas subtus effingentibus demitteretur, nulla difficultatea omitti incoeptum pasius est, ne voti compotes barbari redderentur . Non praeterea levior cura erat tormentarios suggestus extruendi. Nam ubicunque ab obsesioribus aggeres attollerentur; illico, aptatis ex adverso to mentis, ingens ferrearum glandium procella e muris emanabat. Impendentia ultra mala proespectans Imperator, novum introrSUS murum , quo tutius in S. Andreae propugnaculum suis perfugium esiet, ςdificari jussit; atque ita eundem communivit, ut inde pugnare , anteriore amisio muro, milites posient. Quo perfecto , providere etiamnum intentus, ne, subverso Pa- nigra I 668

limina barbaro

173쪽

iues LIBEM SECUNDUS.

rσσ8 nigra, victoriar summam in eo verti hostes arbitrarentur ; interiora urbis a propugnaculo us que ad mare praealta fossa diremit: cui agger tam validae structurae imminebat, ut noVa Ve- ---uia luti frons urbis, Operosiusque negotium oppu-iae . gnantibus ibidem obversaretur'. Haec a Praefe--. ιτ hcto copiarum Mombrunio, ubique operam sedulo navante, praeconia, atque admirationem Gliciebant. Enimvero, cum ab ineunte ςtate militiae assuetus, sub signis consenuisset, nusquam tam atrocis belli genus deprehendisse se fatebatur: solitus, obsidionem Cretς Gigantum opus nuncupare, cui non nisi Maurocent virtus suffecisset.. ehmεi i iamque Achmetes , cum nihil tam arduum missis d luis intentari animadverteret, quod ob obsessis CGὸῖ pari animo non deturbaretur, audacia consilia tutioribus praeferens, statuit aggrestionis impetum experiri. S. Andreς propugnaculo delecto, unde faciliorem sibi in urbem aditum rebatur , ubi, cuniculi vi l a illius parte modice evulsa, suos accendit ad facinus, magno tym Pan rum, ac tubarum strepitu muros adoritur. Comis id, nelius sub idem tempus ob res praeclare gestas D. Marci Eques declaratus) unaq; Mombrunius,

ac laques Gramaldus, qui tunc aderant, Praelium ineuntes, sustentata intrepide hostium foritate, diu eosdem ingenti clade ab ascensu prohibuere. Verum Achmetes, qui spectator op

Tum cujusque opportune novos manipulos emiditebat,

174쪽

L I π.E R SE CUNDUS. Is si tebat ab aggeribus, increpans suos, quod totiesi a defatigatis repelli se paterentur, ac simul la-

borum , victoriaeque praemium ostentans, an- ceps omnino certamen Venetis reddidit . Inte- rim nutabat dimicantium multitudo ; perque lo-i ca ruinis referta non una pugnae facies erat . . Frangebantur hic Turcarum globi, illic recensi e septis educta cohors armatorum robore, &nu-2 mero pretestantior, ad instaurandum praelium

a succedebat. Decidentium corpora infra se scan- dentes in praeceps dabant: alii cominus gladiis , o multi eminus tormentis, ignitisque missilibusi prosternebantur. Nihilominus Thraces ferocius ad culmen properare, configere hostes gladiis ,r obnitique obviis pectoribus, ut conglobatos per- tinaciori robore disjicerent. Nec ideo tumultusa inter Venetos, aut trepidatio. Quisq; custodiene dis muris intentus, pellere hostem, in interfe-

. . ctorum locum accedere, voce, manuque inc,

tare socios, demum certis, de libratis letibus in temere subeuntes missilem ignem, saxa, dc quς-ρ cunque casus offerebat, ingerere. Duas horas ς-t quali spe, eodemque ardore pugnatum': immo a Constrata undiq; cadaveribus ruina animos bar- . barorum ita efferaverat, ut, ni Achmetes multat caede permotus dedisset receptui signum, pervi- 2 et, caciam minime posuissent. Duo Turcarum multa hoc conatu cecidere;Christianorum non a- -his. Plius,quam ducenti.Inter saucios nonnulli ex dincibus recenseb antur: quamvis cunόhis optabilius

175쪽

1 eo L I S E S E CU D υ S.Iσσ8 in acie cadere, quam impares laboribus reddi , ac sensim confici vulneribus . Quippe Thraces venenatis succis gladios imbuentes lethales ictus inferebant; inde, serpente paulatim in reliquos

artus tabe , corpora tandem ingenti cruciatu exanimabantur . Dum hac parte sic certatur , quisq; urbis locus igne, ferro, machinisq; VCXatur. Undiq; obsidionales accessus, undiq; aggeres , atque in diversis incursionum motibus idem im--ή, uria manium stragium horror . Maurocenus, quam

Oret: vis quotidie munia singulorum inviseret, nihilominus hostium nixus a Sabulonariς Propugna ccenden-culo praecipue repellebat. Nec remissiore diligentia re faci curabat diruta murorum JXplorabat vigilias, ac prςsidia; utque aemulatione Virtutis animi magis erigerentur, promptiorum fidem laudibus, praemiisque publice prosequeb

ιπώ tur. E contra Achmetes asperiora complexus , non comitate, sed suppliciis utebatur: Et quamvis omnia per vim ab exercitu extorqueret, aggrestionibus tamen se minimum proficere intelligens; conversus ad moras, in eam sententiam abiit, ut cuniculis, tormentisque latius moenia prostemeret quo munitionibus destitutos nullo sitorum discrimine superaret. Hos tamen motus, ineunte Octobris mense, ii

zz '' versus partim decidente pluvia , partim intumescente ob australes ventos pelago, ita deme gi c perunt, ut magna vis hominum unda hau

176쪽

L I B E SECUNDUS. I r Iriretur . Verum non idem ubique levamenti iσ68 Unus. Enimvero, qua urbs interiora insulae spectat , ita se ab aquis Thraces tuebantur , ut illas apte in effossos ductus derivarent, nec objectos aggeres maris tumor pervaderet. Pervicax prς cςteris in S. Andreae propugnaculum conatus. Nam, adversus illud confirmatis castris, dc vallo, hyemem in armis, oppugnatione nusquam intermissa, consumpsere. Interea omnia extrema tentanti Achmeti id quoque ad is his, ae capiendae urbis spem conferre visiam , ut Maurocenum muneribus alliceret ad deditionem . T. 2Itaq; revocatis a belli furore studiis . ad illece- bras animum Vertit; propositoque deserendς urbis con siilio , non modo in tanti facinoris praemium summas penes Thraces dignitates , sed tunc primum Moldaviae, ac Uvalachiae Principatus regiones si int inter Istrum , & Hierassum flumina ) se illi gratuito concessurum

spopondit. Lepide exornato beneficii genere , non sine irrisione nuncium Imperator dimisit; immo, data opera, ut auctiorem de suorum ubribus ςstimationem hosti afferret, eruptiones, excubias, stationes, dc si quς alia praesens usus poscebat, ipse partitus est: Tanta in maximo Duce solertia. Is status obsidionis erat, cum Kal. Novem- cauus bris M.& D. Milites, quos ex Galliae Provinetis privatorum studia collegerant, nec non 'si' 'Melitensium copiae convenere . Illos strenuae

177쪽

defensionis rumor , de bellicae laudis cupido a

patriis sedibus exciverat. Cumque ex omni juventutis, ac nobilitatis flore deletii essent, multum ad augendos obsessorum animos profuerunt. Veruntamen obstupuere Galli, ad atro----cissimae, inauditaeque obsidionis aspectum: mbrati illinc enormes machinas, inexplicabiles aggerum moles , diurna . nocturnaque, ac commissa per caecos recessus subterranea praeliae hinc vero ingenium,sedulitatem,constantiam Imperantis in tanto studio elaborata munimenta . Nihilominus ingenito ardore gentis, exemplo que Cretensium erecti, motam de se ipsis implere spem exoptantes, demandata a Mauroce'no munia alacriter subiere. Igitur assiduo in S. Andreae valli custodia versari, quandoque a muri ruina, quae ingens erat, Thraces Gepetii lere, crebro in eruptionibus, donec sese majori discrimini offerrent. XIV. enim Kal. Januarii tercenti, & quinquaginta eorum , dubia adhuc Iuce, e Sabulonariae lateribus prodeuntes, ta'-to impetu in septa hostium irruerunt, ut, iis,

qui circum excubabant, oppressis, primos ag- aeria, φ gerum neXus ingenti vigilum . dc 1 ationario rum militum clade confregerint . Tumultus inde in stationibus Turcarum. Plerique deser quem tuebantur , loco , pedem ad castra referentes , ab exigua Fidelium manu grato

spectaculo susi ; multi trucidati . Non prius destitere in pto Galli , quam ducum Vociebus

178쪽

bus admonerentur , evocata a tentoriis reliqua I σοῖ Turcarum agmina in suorum opem festinare . Tunc, ne utrinque a barbarorum exercitu, atque aggeribus, quos vix ducti a peritis viarum pervalerant, clauderentur, opportune in urbem

recepti sunt. M. & amplius Turcas hac pugna Asia.., cecidisse tradunt, quinque autem, & triginta e α- numero Gallorum. Ex reliquis nemo inglorius a prςlio discessit. Prςcipuer vero dux Roannesius, cujus praesertim opera subsidium istud advectum, ac Comes S. Pauli copiarum antesignanus, consilio, manuque suos adjuvantes ,

bmnium prFonia meruerunt. Dum hic tanto ardore certamina geruntur ,

nihil remissum in caeteris partibus urbis. Undique barbari occupandis, evertendisve muris , Veneti arcendis hostibus intenti, dies, nocteiq; in laboribus transigebant. Interim rigor hyemis

asperabatur. Achmetes Vero detrimentis, quae . I... Christianis inflixerat, nondum contentus, Ut a- crius illos lacesseret, mansiit in castris. Qua-munis. propter actus gravioribus curis Imperator, resq. atiis ... 1uorum anXie reputans, cum nulla quies Oblebnita sis daretur, qua vires resumerent, dimisi lique g.ν.

navalibus sociis, propugnantium inopia plurimum laboraret, facile ad nihilum redigi relis quum praesidii robur posse, intelligebat. Eadem a munia inter paucos, Sc pericula saepius redibant: inde miles aut vi hostium, aut labore labsatus, brevi impar oneri reddebatur. His de

179쪽

st iij

Is LIBER SECUNDUS.IWσ8 causis rursus statutum est,ut plurimi epibatarum

in subsidium urbis e triremibus transferrentur. I. . ia Compositio deinde in maiorem spem vultu, cum In HS rerum angustiis multi imminerent Domempis altem, oculos, Verba adnotaturi; animos militibis.- .. . bus addere , reYOcare Omnia in mentem, quae per duos annos sertiter egerant: hortari simul, ne in posterum labarent, instante in dies Thracum defectis-ne; cum eorum neminem fides , aut cupido proferendi Imperii , cunctos metus sub signis contineret. Hoc excusso , mersis ad octi dulcedinem fatigatorum mentibus . Cretenses liberos fore. Jam maximos labores patientia victos . H sibus nibit propemodum superesse, quod molirentur. Fluxa iisdem corpora, exbausas copias, spem deperditam. Ergo postremos obsidionis conatus sirenae repellerent: omnia beua initio valida, per taedia, in moras elanguisse . Accessit exactior in tuendis mςnibus diseiplina. Intentius nocte curabantur excubiae: vigilum num

rus duplex erat. Quibusdam subitarum erupti num, aliis valli custodiam commendabat, quod difficillimum, sibi. Cuncta enim mira sedulitate prospiciens, modo propugnacula, modo nuvale in visens, i pecum acie, qud vocabant discrimina, decurrens, consilio, exemploque suis nusquam deerat. XXXVI. M. Turcarum , X. M. Venetorum hoc anno cςsa est. Permulti deinde duces interfecti; inter quos praecipue Ber- nardus Nanius Cretς Prςfectus, atq; urbis Duxn a Franciscus Battalea , notae sertitudinis, atque eximiae erga Patriam pietatis viri. Hi, dum de

180쪽

L I S E R SECUNDUS. I propulsandis hostibus soliciti, ante suorum co

pias consistunt, plumbea glande trajecti, magno Cretensium luctu conciderunt. Marchio quoque Mombrunius tormenti ictu perculsus . diuque saevitia vulneris conflictatus, vix evasit. Porro captivorum ingens copia , quam crebrae eruptiones quotidie adaugebant. Geterum Achmetes nunc militiae quςstibus , nunc minis Regis in diversas cogitationes actus,

non modo debellandae urbis cupidine, sed ipsa necessitate in dies magis impellebatur . Quippe

iniquo animo ferens Mahometes conteri ulterius opes Imperii , atque interea ex ancipiti belli eventu totius Ottomanici exercitus fortunam pendere, omnia eXtrema corde volutabat. Itaq; missi ab eo centuriones cum atrocibus mandatis, qui, increpita Achmetis segnitie, extremos nixus intendi suberent. Inde morae ulterioris

impatiens, Hadrianopolim Thraciae urbs est, ad Hebrum fluvium ) ineunte ςstate provectus,

contendere Parabat in Peloponnesum, ut moX, ultimam bello manum impositurus , Cretam adiret . Ob id triginta pretorianorum militum millia convocata : quorum pars alia adversus Cretam , alia contra Illyricum tentari enim Ascrivium placuerat ) destinabatur . Sed proemissa, ac monita Achmetis obstitere. Hic namque , ne in illum victoriae gloria cederet, aut congestae vires in diversa traherentur, instare in dies urbis ruinam, majoremq; e longinquo Regiae Iσσ8

SEARCH

MENU NAVIGATION