Francisci Mauroceni Peloponnesiaci, Venetiarum principis gesta. Scriptore Joanne Gratiano Bergomensi, D

발행: 1698년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

176 LIBER SECUNDUS.Iσσs bus, sistere eosdem moliebatur, demum a Turcis

circumventus, incerto mortis genere occubuit.

Non impar quoque in Nova leae animo. quama vis evaserit, ardor. Hic namque, districto gla- dio, cum per suorum manipulos ubique decurreret, nuIquam aut sortissimi ducis , aut strenui militis officium praetermisit. Caeterum incubantes faucibus Cretensium Thraces ea inconsternatione potuisse usque ad interiora urbis devolvi , sedum experimentum erat ; ni Imperator lectam cohortem audaciae ipsorum O, iecisset. Commotus Franciscus mali atrocitate , mul-

toque magis de futuro solicitus, illud maxime

Verebatur, ne ob superioris pugnς eventum hostibus cresceret animus, miles autem segnior

fieret. Igitur , ne aut illis majoris fiduciae materiam prςberet, aut intra suos exitiabilis sormido serperet, statuit novis quibusdam eruptionibus animos detinere. In his Galli operam aliquoties praestiterunt. At recens stragis reco datio ita horum mentes pavore defixerat, ut ad inanes quosque hostium rumores vix ducum jussis obtemperarent . Adhuc tamen Venetis quaedam spei imago supererat, cum Thraces ,

praesentibus Gallis, non omnia auderent, Veluti vires ad repentinos illorum conatus repellendos servaturi . Verum quam instabile . quam fluxum pollere tantum fama potentiae, quae vi suae non innitatur Ea quoque sid cia s

192쪽

I. I S E R S E C υ G D U S. I cia , Gallis abeuntibus, brevi concidit; nec ex

belli eventu arduum fuerit judicare, Plus ne Ο dHisere .pis, an detrimenti tanti sublidii momentum O, 1esse urbi attulerit . Itaque paulo post acceptam a Turcis cladem Novalear dux discessum

propere comparabat: consiliumque ipsius non Imperator, non reliqui Duces, non vota totius

urbis averterunt. Mauroceri US, m Ilerandum os ρου- rerum ordinem In NOValeae mentem redigenS,--is,.

ursim adverse fortis improbitate profligatam extrema in horas expectare ostendebat. Ubi muros deseruisset, exanimatos eos , qui supererant, aegre pectora armis objecturas . Cretensium libertatem in tam arcto sitam, ut, relicta a Gallis urbe, a barbarorum impetu mindicari minime posset. Hςc quoque, Sc similia Vincentio Rospitiosio Pontificiarum triremium Praefecto ob oculos posita; ne urbis praesidium, propriis vir, bus jam absumptis, externa simul ope destitue '

retur .

Sed hi, nec defendi amplius, impendente ruina, Cretam posse , nec ex re sibi videri , ut novis cladibus frustra copiae extaurirentur, palam disserebant. Neque immerito Duces timor invaserat. Nam, qua late patebat urbs, hinc ruinis. illinc aggeribus ho-ιαι. stium conflictabatur: cuncta squalore, luctu, strage deformia. Milites, propugnandis m nium tu mulis impares, in vices non vigilabant. Ibi imfectos cςno, de cruore cibos sumentes, sola mor te a commisssa sibi loci custodia divellebantur . Versis ab imo propugnaculis, altitudinem minZ rorum

193쪽

1 8 LIBER SECUNDUS.rorum solo barbari aequaverant: immo Sabuloenariae, ac S. Andreae munitiones ita in eorum commodum transierant, ut urbis exitio, quς antea defensioni, inservirent. Caeterum nimis amplus loci ambitus erat, opportunus aggresson, -- .e - bus hostium, defensoribus iniquus. Quapropter

mnia ad ultimum inopiae redacta esse animadverteret, sibimet conandum, partemque discriminis capessendam esse ratus, postremum praelium, antequam Galli discederent, tentare Constituit. Itaq; advocari milites Jubet, cunctosque, ut strenuo animo essent, hortatur. Asminissent eam diem

tot laborum coronidem fore I scirentque eo loci ductos. ut, n, s vincerent, ex nec 1sitate occumbengum es et. Nullum alium, qliam aut mortis , aut victoriae exitum: Dinc mel petendam salutem, libertatemque a victoria , mel in mestigio pereundum. Nec defutura animorum irritamenta. Ducena se, γ' uti incolumitatis auctorem . vel Mnesae mortis exemplum sequerentur. Jamque, Cretensibus ad pugnam paratis, Gallorum aflensius tantum deerat. Nec Praetermittebant obsesti rogare, atque obtestari socios, ne supremum fortitudinis experimentum abnuerent . Postremae Cretensium preces tali Ox fuere, ut Jacobus Contarentis Cretς Prςses, disiecto per vulnus brachio miserationem evocans. Una cum Sacerdotibus, Novalear domum, auXilium elus orans, pergeret. Accessere his lacrymae tribunorum , lamenta militum ; quos comitabantur matres, conjugesque lugubri cub

194쪽

tu, Sc crebris precibus opem implorantes. Ve- Is rum dux, fato quodam, a priore consilio nequaquam dimotus , reliquiis exercitus collectis , XXII. Augusti die urbem deseruit. Abire Gallos conspicatus Achmetes, non tam suis viribus, quam Venetorum , ut conjicio ibat, pavore fisus , Omnia ad aggressionis impetum comparabat. Nec eum penitus fallebat con- ijeshura . Quippe, languentibus studiis eorum , qui prius alacrem fidem, constantiamq, ostentaverant, longe alia defensorum facies erat. Non ις '

ardor animis; non corporibus robur. Multi Cre Riensium dejecti sociorum discessu, satis se belli eventibus expositos, satisque sanguinis effusum

clamitantes, erumnarum finem eXposcebant . Nonnulli mala servitutis pendentes, satius multo fore disserebant dedi urbem, ne id exprimeret necessitas, renuentesique jugum barbarorum subire per ludibrium cog

rentur. Casibus, ac mentis salutem Cretensium esse commissam. Omnia in urbe consternata. Inhabiles c odiendis muris manipulos . Unam vero defensionis fiduciam , ou.e, cum dubia spe niteretur, jam certior ab urgentibus barbaris rui- na, quam ab incertis auxiliis vis re stendι . Haec animum Imperatoris in tanta curarum mole tetigere: qui, licet extremum urbis diem instare intelligeret, vel ipso tamen nomine deditionis offendebatur. Itaque congerens dona in promptos, minas adversus abnuentes, ut honoris ae-ra mulatio, G Ignominiae metus etiam trepidan

195쪽

18o L I T E FC SECUNDUS.

3 ο sa; de medio conabatur auferre. Hinc eousqueforatissimae propugnarionis gloriam inclaruisse . a jebat, ut ibi

rariora documenta militiae, ibi virtutis exempla, ac penerrtenta fortitudinis enhelicere , omnes faterentur . Quotidie magis Venetorum praeconiis accessurum, auod modico praesidio innumeram Onomani exercitus multitudinem sustin

rent. Euid tunc de deditione cogitandum, ubi depellendi barbari , propugnanda religio e Cur alia pectora , alia ora su rum intueretur e Nonne eos ipsos esse, quos superioribus annismexans fortuna toties illustraverat; quosique fide, religione Obstrictos meminerat, prius vitam , quam animum situros Θ Non esse se arib praesentis fortunae ignarum, ut inaequales, ac pene prostratas vires non animadverteret: at utendum virtute , qua cuncta evinci queunt. Si causas bellorum si barbarorum odia expenderent , miscendum ea in o

sidione . aut moriendum esse. Propugnaculum Fidei, ac Dei usque ad extremum defendendum . arietem Italiae. Reip. δε-cus , Catholica Sedis bona , incolumi Creta . servari . G tra omnia in lubrico . furorque, ac libidini barbarorum emposita. sinam jatorum culpam esse . quod in ea tempora incidissent, quibus probare animum ultimis conatibus necesse esset. eis fortes strenuos etiam admersus fortunam insistere spei. Inde, quae casuum improbitate imminerent , mi tute eludenda. Unum seuperesse . quod barbari adhuc pertiamferent extremos nempe obesorum nixus , frmatumque animum adierss. Haec, erecta oratione a summo

Duce prolata, milites quidem solabantur . Vci

Tun tamen non deerant, quorum mentes ex imbecillitatis conscientia, inter spem , metumque nutantes aliquando labarent. Ob id Franciscus,

196쪽

L I s E R SECUNDUS. I 8 rubi vires deficiebant, usus ingenio, belli munia I sfortioribus de industria demandabat; adeo impavide praelium expectans, ut nihil, nisi lςtum ex ejusdem ore, Opereve miles perciperet. Per eosdem fermer dies, quibus postrema hςc Cre

tae Peracta, cum Universum orbem acerrimae με P.

Iropugnationis fama , nominilque 1uI gloriam perator implevisset ; erga ejusdem merita . d;-.- . altius Resp. incitata est. Quippe non Veneti modo , ac navales socii, qui praeliis interfuerant , sed passim externi quoque Principes summis laudibus tanti ducis vigilantiam, fortitudinem , con stantia mque in dies magis extollebant . Cum vero demum ex diplomate Clementis IX. Pontificis Maximi innotuisset,

omnia ingentia de Maurocent virtute ab eodem proicari; movit ea res animos Patrum, plurimumque ad decus Veneti nominis pertinere visum, ut, in quem eXterarum gentium prςconia collimabant, Resp. ipsa, cui ex tanto bello omne gloriae genus accesserat, emeritas inter armorum pericula dignitates conferret. His de causis insolito instituti . atque honoris exemplo decretum Francisco Mauroceno Procuratorium D. Marci munus extra ordinem, ac supra numerum: commemoratisq; iis omnibus, quae toto vitae spatio in bello egerat , laudes Senatus in Imperatorem uberius effusae sunt. Sed minora haec interrito duci incitamenta erant, quam quς defendendς urbis cupido su

197쪽

impetum

jiciebat. Quamobrem nec iactura virium, nec sociorum profectione, ne liborum pavore quidem a fortibus consiliis dimotus , eo sedulitatis devenerat, ut Turcarum conatus inani saepe terrore perVerteret. Verum vix Gallorum cohortes naves conscenderant, cum non Procul a portu quaedam navigiorum manus in Thracum conspectum se obtulit; extulitque nonnihil subsidii sipe animos obsessorum . Tunc Achmetes tempori haud parcens, quatuor militum millia ad Sabulonariae propugnaculum, sex vero ad S. Andreς vallum admovit, brevi in muros impetum facturus. Qui tunc in urbe motus Qui vultus, qui animi Exhorrebat quisque ad tantam coeuntis

exercitus molem: fulgor armorum, ac tubarum

clangor ultimum fatigatis diem denunciabat:& sicuti in qgris corporibus futuri languoris indicia praecurrunt, ita Venetos ad tria tantum millia hominum praelio aptorum redactos segnities quςdam, lassitudo, membrorumq; tremor pervaserat. Non tulit tamen Imperator, subito metu correptum militem viam latiorem hostibus ad aggresIlonem prebere. Cum ergo Ducummunia ita partitus esset,ut Iacobus Cornelius Cretae Provisor , illustri ingenio , dc gestarum rerum gloria insignis, interiorem muri loricam, quam, ut supra memoravimus, in disjecti muri vicem extrui jusserat, tueretur G Melitensium catervas idoneo loco composuit, ut facilis

iisdem

198쪽

L I g E R SECUNDUS. I 83 iisdem aditus ad eam partem , quam periculo Isi

propiorem cognovissent. Sabulonariae propugnaculum Praefectus Insulae Hieronymus Babtalea , Daniel Maurocenus, permultiquC sipe- io,.

Ratae virtutis Duces custodiebant . Reliqua urbis loca, sicuti motibus hostium obnoxia , ita armis . ac milite , prout tempus , Viresque prςsidii patiebantur, confirmata. Pr sectus copiarum Mombrunius . quamvis senio jam fessus, indutus galea, atq; ense praecinctus, cuncta invisebat, ne, quae Franciscus imperaverat, turbarentur: immὁ a caeteris militibus tanta in senili corpore vigcbat vis animi ) in officiis obeundis haud discernebatur. Interim Imperator stationes, & vigilias circumibat, cunctotque ad strenuὰ agendum eXemplo incitans , impe --

tum decurrentium pr cavere adnitebatur: En ----m. lites .subinde proclamans . pene ad receptacula vestra Turca- . - .

rum cohortes , quibus non urbis mMo IH ci DA; η''- ΠΡ ,. ..- .nicies est in motis . auae fors post pugnam mos maneat, transadia dis crimina satis ostenderunt. Nemini incomperium esse rcor , aequa m mrturi exitum. futurum . Non

rude et ulgus . praehi que notum sicio me hostibus obicere. Tot, quibus jam ditates estis , mictoriis , hodiernam auoauea licite. Nunquam, si mirtutem mestram sensti int barbari , de patria . corporibus , liberisque vestris triumpbobμnt. iis Sed nec Achmetes in tanto conatu tacebat qui, licet multitudini suorum confideret, 1tDmulos , precessiiue permiscens , re carent prist/nam fortitudinem, hortabatur . quam si eo die ' 1 -

199쪽

tissent . adesse exitum , praemiumque labortina . Ibi enim decus bellicae laudis. tranquillum otium , intemeratam fmlutem , atque incorruptas opes inventuros . in summa rorum offluentia tot annorum curriculo ad luxuriem a

Cretensebus congerias . Neque conatum aggressionis , uti antea , in areto situm . Hactenus de jatute . nunc de gloria tantummodo decertandum. Undique disjectos muros, convulla munimenta, propugnantes invalidos. Igitur irruerent in delassatos, saevirent , caederent; esse in tuto viactoriam . Ne merent nomis auxiliis obsessos confrmari. Ne- me tentatum toties facinus inire denuo audacter abnuerent.

Multa fortiter experiendo feri, quae disscilia pavidis iidentur. Et apropter uterentur robore, ac virtute: illud ob a

ceptas clades , hanc si instantis caedis jormidinem Venetis penitus deesse . .

Alloquentibus adhuc ducibus, alacritas, atq; ardor copiarum ingens exortus. Inde in discriamen non descendere milites tantum, sed imbellis puerorum, ac foeminarum turba : cumque media ferme dies verteretur , late erumpentibus barbarorum copiis, commissiim conjeau bol, dum certamen. Scutis exinde oppositis , ingens enim omnis generis m istilium turbo in subjeseam planitiem depluebat, mςnibus Turcae successere. Jamque in ignes, ac tela ruunt; licetque pluribmi gladiis con sit turmatim decidant, non tamen imminentis cladis terror insequentes detinet, ne certatim ascendant. Obstant corporibus compora ; telum telo vicissim confringitur . Non raro Occupantur a barbaris tumuli, ferventque

200쪽

L I B E R SECUNDUS. I 81

ruinae confusis cohortibus. Interea hortantium I sclamor, questus sauciorum, armorumque lOnitus per urbem ferebatur: neque ad tam atrocis pugnae spectaculum Veneti exhorrebant,

quod vel ira in hostes, vel postremi prςlii ar-

cor mortis contemptores reddiderat. Attamen

prima assultantium molimina proseero eventu haud caruere. Quippe Turcae, cartis ferme ad unum iis, qui arcem , quam S. Pelagiς appellant, tuebantur, victorum more t tis vocibus coelum implebant Irati de suarum partium fontuna illum diem demum decreturum . Ob id intentior utrinq; cura spem variis terroribus miscebat. Hinc prodibant manipuli Turcarum oppositam cohortem deturbantium: illinc Venetus miles disjectos consectatus, ne rursus conglobarentur , quam plurimos progredientium ferro

mulctabat . Utrinque pugnantes, veluti misse e caveis ferae , sanguine , dc caedibus grassaba

tur . At, quamvis omnia compari strage deformia, Cretensium tamen discrimen majus erat, cum multorum casum vix Thraces persentiarent; nostris vero plurimum spei, viriumque jactura paucorum eriperet. Nihilominus pugnatum diutius, quam modica defenserum ac, es posse videretur. Tandem, cum ob multi sanguinis effusionem Venetorum robur deficeret;

barbari. af his acrius agminibus, laeva interioris muri parte potiti sunt. Nunquam magis de urbis salute desperatum.

A a Iam

SEARCH

MENU NAVIGATION