Francisci Mauroceni Peloponnesiaci, Venetiarum principis gesta. Scriptore Joanne Gratiano Bergomensi, D

발행: 1698년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

D. in deis scendum in pugna

dias L I B E R TERTIUS.

certamine incolae detinentur , qui praetergressa nocte in simum evaserant, ad oram Nicopolis interiorem accedentes, universam planitiem enplicando exercitui peropportunam, obstante nemine, insederunt. Nondum, occulta adhuc Davide, Thraces reliquerant littoris custodiam, cum Veneti jam occupatum a sociis locum rati, sub duxere navigia . Sed quae inter barbaros, ut se nostrorum si ratagemmate captos cognoverunt ,

consternatio ξ Jam pristini furoris obliti non modo committere se praelio, se ne tutandς quidem arcis diserimini audebant. Multi signa deserere, fundi per agros, portas adire; δc, dummodo vitam in tuto reponerent, ita latebras quς- rere, ut revocantium ducum vocibus vix dimidium copiarum paruerit. Igitur, qui remanserant, auidua hortatione permoti, rursus in aciem redeunt, colligunt animos, armaq; in Venetos pudebat enim immanem populum occupati nullo diserimine littoris possessonem penes nostes esse) ferociter dirigunt. Tunc, collatis utrinque signis, in aciem miles destendit: stetitque diu pugnae judicium anceps . Nihilominus

prius Thracum, quam nostrorum animi, vireLque defecerunt : Et quamvis illi nondum fugerent, apparebat tamen, necessitate magis, quam virtute resistere . Cesiit demum conatus in victoriam Venetorum; qui, cum littora, Vicum, imminentemque arci collem crebris manipulis

obsedissent, verti retro amplius haud potuere .

252쪽

Itaque pulsi Thraces; nec ante temperatum a caede, quam, qui evaserant, se castello claude

rent. .

Domita hoc eventu oppidanorum ferocia, 1alutis, ac bonorum servandorum spe eos ad deditionem vocat MaurOcenus; detrectantesque oenini machinamentorum genere invadit damque quatuor dierum spatio nunquam intermissis Letibus mςnia quatiebantur, cum tanto studio , secundisque initiis coeptum opus, haud respondere voto videbatur . Quippe muri pervetusta , sed validissima mole suffulti, ferrearum glandium impetum eludebant. Nihilominus, cum ingeminarentur tormenta , dc ductis in varios flexus fossis . obsessiores se propius arcem insinuarent, minus sorte horum oculis arcis detrimenta patebant. Cuncta enim interius ollis incendiariis devastabantur, quamvis moenia resIsterent . Ad haec Imperator jam fossa potitus , lectam suorum manum nocte dimissit ad muros; atque, ubi protegendis militibus raptim immuli extructi sunt, edixit, parandis cuniculisopcram navarent. Veruntamen, dum hi suiu diunt moenia, egerentesque humum multiplicisx parte caveas effingunt; lassatis Turcarum animis petendae libertatis solicitudinem belli terror iniecit . Itaque summo mane caduceatores Maurocenum adeunt, Nicopolim dedentes , dummodo incolis parceretur. Instabat hyems , deque paucorum libertate agebatur . Ne igitur

253쪽

138 L I B E R TERTIUS. iis8 inutili , & periculosa cunctatione exercitus

vires tererentur, concessa oppidanis incolumitate, sancitum, ut triginta tantum eorum cum armis , reliqui omnes praeter Christianos captivos egrederentur inermes. His mutuo consensu constitutis, altera a pactae deditionis die, relicta arce , Ambraciam , uti conVenerant , Turcae trajecere . Dives bonorum praeda fuit , quae inter pacis Octa , dc praedandi licentiam

iamdiu barbari cumulaverant. Tormenta muralia XLIV. reperta . Quatuor annonariae naves quoque in classis commodum transierunt.

Oppugnatione Nicopolis prospere ad exitum perduicta, ubi Franciscus instauravit arcis munitiones, cum adessent Kal. Octobris, navales riis ... i. socios ad huberna dimisit. Tunc Venetas quoque cohortes in stationes deduxis set, ni crebrae concursiones barbarorum majorem discri ininum molem obtulissent . Etsi enim Thraces , qui eas Epiri oras incolebant, subito belli rumore perterrefacti, actum de regionis libertate animadverterent; nihilominus variis populationibus, iisque ob pernicitatem inultis occupata a Venetis assidue perturbabant. Non distulit Franciscus infringendae audaciae remedia . Sed prius cul odis Nicopolis egregiis ex Patritioruna -- ordine viris, Nicolao Leonio, Petroque Zagurio, armorum vero Praefecturae Petro Gabries .is,h- lio centurioni destinatis, accingi suos praelio , se imperat. Primum ergo Ana horium, oppidum

254쪽

LIBER TERTIUS. 2 3s in Acarnaniae finibus , proficiscitur , &, quia

ejusdem custodes paulo ante trepidi decesserant. vastatum est , ac funditus excisum. Inde se centis armatis in triremes conlectis, incellit cupido adeundi, visendique Ambracium sinum , ita ab Ambracia urbe Ambracis Regis jussu con

dita haec olim Pyrrhi regia) dictum; quo ni

hil in tota regione clarius extat. Veruntamcn, prodito ab accolis loco, quem saepe transmittere praedones assueverant, educta statim cohors :cumque crebri hinc inde tumuli itineri imminentes, in ingensque spatium effusae arbores ad insidias surrexisse viderentur, dispositis Per in ' A. tervalla ordinibus, miles delituit. ViX clam Ve- ... ris, neti aciem composuerant, cum repente Venientium clamor, de arma ad propius certamen eos advocarunt. Igitur egressi opportune e saltubus, inque praetereuntium turmas audacter invecti, incautos valido impetu aggrediuntur . Ultraque nitentes ferro, atque igne proturbant. Turcς nihil tale opinantes, confertis primum, mox turbatis equis, in diversia aguntur. Nec primum concursum sustinuissent,ni, nullo circa ad evadendum relicto spatio , a fronte. ac lateribus Martim Veneti, partim crebri arbores iter clausissent . Itaque, ut quisciue a nostris impellebatur, Varier certabat, multique, confostis equis, graviori discrimini subjiciebantur. Impar nihilominus pugna erat, cum velocitate , ac robore equitatus Venetos hostis superaret. Diu compi, catis

255쪽

1 o L I S E R TERTIUS.

68q catis corporibus ob arctam semitam ambigue dimicatum . Utrinque in situ necestitas , spes ex 2-. Virtute, incolumitas ex victoria . Tandem bar-fra bari, quorum permulti ceciderant, vel alias insidias reformidantes, vel ob auditam extremae cohortis fugam prorsus dejecti, terga dantes, in praeceps versi sunt. Tunc ad caedem victores late discurrerunt. At, cum eadem pernicitate Veneti pedites assequi dilabentem equitatum minime possent, collectis fugentium spoliis, CCCL.

Turcarum clade certamen penitus absolverunt .E nostrorum numero vix quadraginta milites interfecti. In αἰ ia Non ideo tamen diuturna finibus Acarnanie

rapinarum motibus. Quippe non impune futurum rati Thraces, quod Maurocenus Leucade, ac Nicopoli potitus fuisset; assiduis terroribus s- nitimarum gentium animos detinebant, ut, si ad recuperanda oppida , quemadmodum spes invaluerat, Praesechus terrestris exercitus convenisset, faciliori negotio a Venetis deficerent Acarnanes. Sed Franciscus, intelligens praedoenum pertinaciam nonnisi ingenti conatu per

fringi posse, cum jam hyems imbribus seda d

Leviret, deducere in hyberna exercitum consti- tuit, opportuniori motu hostem m uictaturus .

s. si Accessit morborum omne genus, quod facile a-z nimos avertebat a belli consiliis. Etenim intoleranda adeo pestis vis multorum corpora invasit Gorale

256쪽

sit, ut temporis, ac regionis vitio primum milites morerentur; contactus deinde infectorum morbos later vulgaret. Hanc calamitatem auxit Comitis Nicolai Strasoldi copiarum Praefecti ς- cimisἰ, gritudo; qua demum victus , praematuro fato concessit. Id non sine magno exercitus mςrore latum est; cum vir esset selli , omniumque militarium artium peritissimus, paremque gloriae animum gereret. Eodem fato absumptus Comes Franciscus Sylvaticus Equitum Dux, Pa- ki.

tavina nobilitate conspicuus; qui passim, sed profertim in Cretensi bello praeclara fortitudinis specimina ediderat. Suffectus in ejusdem locum

Comes Aloysius Benedictus filius; qui vestigia

parentis insistens, toto Peloponnesiaci belli cum iu , egregiam Virtutem animi fortibus gestis comprobavit. Ne igitur majori clade copiae in

dies exhaurirentur, munitis apprime oppidis , lurimisque Acarnanum , ne infestarentur a barbaris, in Leucadiam insulam transmissis, re-iquam classem Corcyram ad hyemandum perduxit. Eodem anno, Θiscedente Alexandro Comta reno D. Marci Procuratore , qui Legatione fungebatur , Petrum Maurocenum Nepotem itum, quamvis juvenili aetate, opere, de consilio veteranorum studia aequantem eadem dignitate

decoravit . Dum haec a Mauroceno aguntur 3 νθ

cum Thraces diu victoriis florentes ab suo tandem axe fortuna videretur excussisse , ingens

257쪽

α41 LIBER TERTIUS. 1684 Neque ullum satis validum imperium erat coercendis motibus populi, detrimenta bellorum, avaritiam Principis, Praesidumque oppidorum: Vt i naviam incusantis. Idcirco Mahometes Rex , π. 'st ut declinaret iram plebis, atque una itudia prinvatorum promptius eliceret, magnum argenti

signati pondus obtulit, quo stipendia ex1olverentur. Secutus exemplum Sigilli Regii Cultos Hybraimus: cςteri, ut cuique opes luppetebant, tributis majoribus obstricti. Sed, ne altiores radices conceptus pavor in animis ageret, cum Leu- cadis Priefectus, cujus vecordiar oppidi jaetura imputabatur, inter carnifices exspira flet. ex Kegis edicto, novis Ducum, militumque delethi

bus, atque omni armorum apparatu IngruentIbello provisum. Praeterea, cum non exigua navium manus , cui Alexander Molinus, Hi se rortyniusque Delphinus, ut superius memora tum, Praeerant , commercium adeo intercepisset, ut caput ipsum Imperii rerum pene omnium inopia laboraret: ad augendam quoque clallem studia conversa fiant . XXVI. triremes, ac Mnaves de novo constructae: missi ex primoribus aliquot ad conducenda ex Africa navigia, Plaratasque in subsidium convocandos. Haec, cum Rex languentem militiam novis stimulis excitaturus raptim in unum redegisset; Classis univers Pinfectura Hosmano, ingentis eXpectationis Duci, demandata . Par tempori animus

hujus est visus. Quippe inter caeteras, quas sibi

258쪽

designaverat, victorias, altior primis repetendet Isi 84 Leucadis cupido inerat; mox detinendorum in fide Graecorum, ne afflueto gentis crimine fides labefactaretur. - mr Tanto rerum bellicarum provilui haud 1mparem terrestrium, & maritimarum copiarum molem obiiciebat Respub. . Quippe laeti obpro1-pere gestum bellum Patres, adesse tempus non

Ignorabant, quo, coelo auspice, ultimus terroris cumulus Turcis adderetur. Igitur non laboras , non sumptus magnitudine retardandum incaeptum: congrae mdas opes, augendum exercitum, . supplementum cum Iti

pendio m commeatu quamprimum in Graeciam mittendum .

Haec nunsquam dilata. Nam, habitis passim

delectibus, convocato ab externis nationibus milite, instructisque navibus, edi tum, ut Omnia celerrime Imperatori transportarentur . Optimum quoque Patribus vitum , inlignes aliquot bellicae rei peritia viros e Patritiorum O dine eligere, qui praecipuis armorum munerI-bus prout occallo postulasset, a Mauroceno praeficerentur. Hi Marinus Gritius, Andreas Navagerius, Georgius Benzonius, Laurentiu1que Venerius fuere. Qui vigilantia , conlilio .& fide inter praestantissimos eminebant. ComIte deinde Claudio S. Pauli, longo militiae ulu e. e . in Germania, aliisque regionibus Probato , in ,..i; Praef)huram copiarum lussecto, cum de in- et

euntis anni profectu ageretur, Senatus Conlubio decretum, ut ex Imperatoris conlatio ea ten-Hli 2 ta-

259쪽

Iσ8a tarentur, quae belli opportunitas, utilitasq; Reip. postularent. Is s Verum fest anni principium incessit . Ult i. rius enim pestilentia militem depopulabatur ;neque ulla ex cohortibus intacta a morbi semi Ic z. nibus evadebat. Diu lues haec crebris funeribus

bH. deformis, cunc a luctu, & moerore complevit. Multae ex navibus remigum , nautarum , militumque praesidiis pene exhaustae sunt; quae re- stitutae, veluti nova grassandi materia malignitati aeris praebita, saevius devastabantur . Tandem, ubi morborum vis cessit, reparataque damna cohortium parem praeliorum incommodis

exercitum reddiderunt, illud in primis Franc, sco curae fuit, ut navales copiae , quas hyeme congesserant barbari, procul detinerentur. Huicn.hιL dilectus muneri Hieronymus Delphinus , Navium Praefectus, consilii prudentia quammaX, is me pollens, nec multo post Alexander Moli-

D.--nUS; QUI, Junctis 1 uperiore anno viribus, multa

in Turcarum exitium strenue perpetraVerant. Preoccupato ita hostium consilio, antequam eX-pectata auxilia convenirent, Leucadem, Nicoetiis, 1.. polimque inVisurus, Kal. Maii solvi ab Corcyra' uia, imperavit . At vix Leucadem advectus, loci munimenta explorabat; cum propinquantium barbarorum turbo animum eiusdem ad inoem Mai. pinatum certamen convertit. Nam , cum

Thraces nusquam a concursionibus in Acarnania temperassent a audacioribus demum erecti

260쪽

consiliis, colonos terrore, ac cςdibus, vicos ra- 1 inis . incendiisque vexabant . Quamobrem a ,elli semine regionem vindicaturus, lectam co-aortem per obliqua viarum ducit, jubeto; militem in propinquis lucis latere, ut ingressis sylvam hostibus a tergo foret. Et quidem perutili fra de: nam Turcae incauti advenerunt, &, quamvis propinquo hoste, ultra insidiarum nescii processere; conspectus enim armorum crebris arbustorum cumulis prohibebatur . Ubi ergo in

procurrentes barbaros primorum ordinum centuriones invaserunt, impar illis animorum ardor , ob subitae rei faciem, fuit. Nihilominus aliorum accessu conglobati, paulo post dedere impetum in sylvam . Primo ex concursu magna cςdes. At diu pugnatum non est incerto eventu: nam Thraces praedonum more certare

assueti, ubi instare sentiunt acrius Venetos, fundi suorum ordines, multosque prosterni; equos praecipitem in fugam convertunt . Pulsis hostibus, diligentius curatae arcium excubiae , aucta praesidia, novisque munitionibus fines confirmati; ne, dum aliis motibus detinebatur eXercitus,

imparatos Turcae aggrederentur. vix ab huju1modi curis collegerat animum fui B--

Maurocenus , cum XIII. navigia ab Italia ad- . 'ventantia, quae strenuus Dux Ambrosius Bem-.bus, Pal. Venetus, Adriaticique sinus custodiae praepostus, ducebat, excepit. His praeter delectos ex provinciis Venetorum milites, omnemque

SEARCH

MENU NAVIGATION