장음표시 사용
261쪽
. quingenti pedites vehebantur, quibus Maximilianus Vulielmus Brunsuviceniis Princeps , u.r' ptime de Repub. meritus, praeerat. Studio quin ν 2Eo, que militaris gloriar, ac Maurocent fama excitus Philippus Sabaudiae Princeps, ingentis ex se pectationis. erectique animi juvenis, sub idem tempus adfuit. Reliqui sociorum auctiore co-- ν' piarum rotare convenerunt. In iisque flos juventutis , ac notae fortitudinis duces; quorum nonnulli virtutem Imperantis Cretensi bello experti , multis in gloriar societatem advocatis , laeti ad ejusdem exercitum confluxere. Auctus his subsidiis exercitus, undecim ferme armato rum millibus constabat: Classis vero Quinqueremibus V. XXXVII. triremibus, ac XXIV.
navibus. Accessere his permulta oneraria navigia , ad impedimenta , & commeatus com- portandos. Hunc Virium apparatum quo verteret, non modica Maurocent cura fuit. Siquia .ai.λλα dem modo de Creta insula, modo de Peloponneso cogitans, variis utrinque stimulis agebatur . Summum hic emolumentum Reip. futurum, Obditissimam, finitimamque regionem ; non im
par illic decus , si rediat denuo in potestatem
ansula posset. cujus possessione hostes adeo intu- . , muerant . Verum 1 ua ubique discrimina non deerant. Arduum quippe Cretam invadere , cujus munimenta, praeficitumque tam sedulo ab hostibus curabantur. Situs praeterea procul a fini-
262쪽
sinibus locus, intuta itinera, urbs demum qua- 1σ8scunque sui parte Per Occasiones opem exceptu ra. Neque adeo fidendum viribus videbatur, ut tantae molis urbem aggrederetur et nec ulterior
spes, si primis fortuna conatibus abfuisset . ut in unum denuo exercitus, multo barbaris de magnitudine, & robore inferior redigi posset. H de Creta succurrebant; cum altera, sed utilior cogitatio de Peloponnesio successit . Quamquam enim amplior regio, plures urbes, promptaque Turcarum subsidia; juncta nihilominus Veneti
Imperii limitibus tellus, munitioraque loca magis ab rudi incolarum turba, quam auctoratorum militum ope defensa . Graecos vero, ba barorum jugo excus 3, jucundiorem 1 ibi libertatem, ac posiessionem bonorum libenter vindicaturos, sperabatur . Immo horum aliquot,&praecipue, qui Τςnarium incolebant, missis nuntiis, testabantur, se eadem erga Venetam Rempub. constantia non modo Thracum irruptiones , uti cςperant, perlaturos; verum etiam 1umptis armis in societatem laborum mox affuturos. Coterum . si Superi favissent incςptis, cum ad Cretae Regnum, tum ad praeclara quaeque facinora tutiorem viam parari. Haec anxia selicitudinem
versanti Mauroceno in proXimam Peloponne- ν.
sum transferri exercitum placuit. Cumque sententia in militem dimanasset, fortissimo consilio statutum fuisse omnibus visum est, ut dest, nata regio bello, atque armis peteretur . An, mis
263쪽
et 8 L I S E R T E RT I υ S.Iσ83 imis nobilissimae provinciae occupandae spe incitatis, notae fortitudinis Ducibus Nicopolis, Leucadisque tuendae munus demandavit; continuinque, favente aura, iter ceptum est.2 De Peloponnesus, ita a Pelope Tantali Phrygia Regis filio dicta, amplis lima est totius Europaepeninsula . Angustissimo Isthmo eidem annectitur; quodque exinde CCCLXIUM. passuum
circuitus habet, continuo passim, quamVis mutatis per intervalla nominibus, pelago alluitur. Creticum, qua Oriens est, eam mare ambit , ex adverso Ionium et qua vero Septentrionem spectat, Corinthiaco, Saronicoque sinu, quos Isthmus intercedit, e contra Mediterraneo mari clauditur . Pluribus non exiguae magnitudinis sinibus regio scatet, inde platani solium dicitur eleganter aemulari. In ea vero tanta umbium , oppidorum , montium , ac fluminum diversitate lusit natura , ut in illum telluris ambitum retulisse omnes formas videatur , quibus amplissimae quaeque regiones Variantur . Hic Musarum sedes effinxere Poetae, hic liter rum honor haud commentitie . Plura tamen temporum injuria collapsa sunt, ut vix sola nominis gloria supersit. Multi populi, provinciis inter se distincti olim nobilitate. opibus . Sc prς- sertim bellandi arte insignes Peloponnesum imColunt; quorum praecipui ab Elide. Taenario , Corinthia, Argia , Laconia , Messeniaque ninmma sumpsere . Caeterum dites ibi cum ob soli
264쪽
ubertatem, tum mercatorum frequentiam civitates, inter quas Methone: quam propterea primum obsidione tentare designaverat Imperator.
Jamque die XXV. Iunii ad OEnussas insulas οὐ quae haud procul ab Acrita Messeniae promon- 'is,
torio jacent, deventum erat, cum, antequam in
urbis conspectum classis deduceretur, certiora de natura, ac munimentis loci qui referrent , mittendos censuit . Parata quaedam triremium manus erat, qua Comes S. Pauli Methonem bturos Eraecessit. Hic, loco naviter inspecto, cum dissicillimam obsidionem futuram Oo magnum urbis ambitum, angustum littus, atque immo tuosum mare detulisset; ad Coronem oppugnamdam studia Maurocent conversa sunt. Qua parte Peloponnesus Meridiem versus protenditur, in angustiorem telluris tramitem de- sinens, Acritam promontorium etarmat. Hujus pene in excemi, non longe a Pomili fluminis ostio, sita est Corone; imminetque sinui cubdam , qui ab Acrita usque ad Taenarum Lacoenici agri promontorium pertinet. Messeniacum Veteres, nunc de nomine urbis, Coronarum sinum appellant. Antiqua ejusdem, at valida pro sus structura, internisq; receptibus scatens. Triangularem ferme figuram habet, firmoque murinrum nexu circumducta est; quorum ambitum crebrae turres , apteque permunita propugnacula tuentur. Qua vero respicit interiora Peloponnesi, in acutiorem apicem desinens, non exiguς Ii ma
265쪽
rσ81 magnitudinis arce pollet bicujus ope, anterior,bus munimentis amistis, diu obsidentium conatus sustinere incolς queunt. Ibidem robusta tu ris extollitur, commoda obsessis; cui, sicuti Scmςnibus, confragosae rupes fundamento sunt . . Sinum ergo Messeniacum ingressus Franciscus, ε ubi, educto milite, instructa a copiarum Pradi secto acies fuit, sexcentos ab urbe passus castra Processum est postera die in suburbium; cumque, vix ostentatis copiis, sese incolae intra muros recepissent , omnia diripienda militibus concessa. Quibus peractis. fossam, loricamque
conteXens, Vicos omnes complexus est, resectis dein fontibus, tormentarios luggestus attolli imperavit. Ut Vero accuratius procederet obsidium, expertissimis ducibus Georgio BenZonio, de Laurentio Venerio, Patritiis Venetis Praefe-zzz ctura castrorum demandata. Coepta exinde tri- -- plici ex parte urbis oppugnatio . Qua etenim mare est Occidentem versus . Melitensium ,
ac Brunsuvicensium copiae littus occupaverant, qua in apicem urbs excrescit, lectar Ultra ma- . rinorum, Italorumque cohortes.aciem componebant: demum, qua suburbium, reliquae Venetorum turmae cum auxiliariis affundebantur. Haec vero eo inter.se ordine conjuncta, ut continuus ab utroque littore mille passuum aDger excurreret. Provisis , quae ad terrestres coeras pertinebant, velut maritimam quoque Ο-entans obsidionem Maurocenus, pelagi cust diam
266쪽
A I S E FL T E RT IUS. 21 Idiam minime neglexit, cum ne subsidia ad Co. I 683ronaeos furtim commearent, tum ut nulla umbis pars intacta ab oppugnatione evaderet. Misis idcirco Etruscorum , Benedictique Sanuti
Adriatici sinus Praefecti triremes, quae muros, qua urbs in Orientem versa est, concuterent , oc simul, ne raptim quis Turcarum egreder tur, prohiberent. Siquidem prope m nia quatuor liburnicae erant, intra eXiguum admodum
sinum arte paratum tutar: inde suseicio , ne Coronςi per incustoditum mare subsidia a finitimis petitum mitterent. Ipse , in custodiam adversi littoris Melitensibus, Pontificiisque tria
remibus locatis , quotidie circumvectus classem , suorum stationes invisere , monere dinces, ut vigilias nocturnas diligenter servarent , terrestres munitiones circuire, demum nulli labori, aut periculo parcere, ut de accenderet militem exemplo, dc fiducia sipem potiundς u bis eidem faceret. Dum sedulo ab eo terra, marique res geritur, non fatiscebant Coronari, absidue reficere quassata murorum intenti: cum que, incensis pontibus, congesta tellure firma11ent portarum munimenta, ingenti tormentinaeum apparatu jugiter Christianorum vallum turbare adnitebantur. Sed in ipso obsidionis exordio nova Maurocer bissa ianum tetigit solicitudo. non tantum pertinaciori bello ad extremum Thraces redigendi , VCTUm m. αὐ- etiam vindicandi exercitum ab insidiis. Non , Ii a gno
267쪽
211 L IIT E T E T T I U S. 7 8s gnobilis enim cujusdam Taenarii hominis uxor
tribus cum7aliis mulieribus captivis, quibus ii tentior belli cura inter obsessos fecerat fugae facultatem, demissis per noctem a moenibus sca- lis, ausa cum sociis clam in Venetorum stati nes evadere. Invisit in Coronaeorum jugum effugisse, simul referunt, ad patrias domos , dummoto id pateretur Imperator , reditura . Permulta in urbis , atque arcis munitionibus conservata; at neutiruam ideo incolarum animos concussos esse. Ex tribus millibus . ducentis Turcarum , quingentis vero Graecis urbis praesidium componi , at pervicaciter adeo ad tuendam patriam omnes paratos ut nonnisi cum morte libertatis commutandae consilium inter eos merseretur. Immo cuidam mel incaute de quaerenda per deditionem libertate locuto , stipitem per obstoa in relitu Indieatur rum exemplum exegisse . Verum , quod altius animos age-----., bat , expediari .in dies a finitimis regionibus bubsidia . P ..c Drue Trecarum Praefectum, comperto Venetorum ausu ,
i praelio accingi . ac mox cum sex millibus armatorum ad solvendum obsidium affuturum. Ceterum non commeatibus tantum, sed cujusvis generis bellicae rei copia Coronaeos, fuere , opulentos cives , diti mas merces; merum firmos adeo animos esse ut honnisi longaevo opere minci possent
His incitatus Maurocenus ad maturandum summae rei discrimen , ante omnia muniendo adversus inopinatos casus exercitui operam dedit. - . . . . Et, ne suspectar in posterum insidiae forent, cauedi passim arbores justit. Pone tergum enim sylva insurgebat, oleis adeo reserta . ut per eas adventantium Turcarum conspectus adimer
268쪽
tur. Omnia, quae firmanda erant, cum per- Ισ8sfecisset. in exitium obsessorum animum vertit. Inter reliqua vero machinamenta parandis cuniculis inludatum, ut, quae ferreis globis concuti vix poterant, maiori ruina ab imo verterentur. Veruntamen pugnabat natura loci pro obsessis , cum vix aditus inter saxa aperiri posset, quibus murorum fundamenta alte inniteban
Interea duplicem vigilum numerum esse, lectiores cohortes utrinque ad cornua locari, a geres demum ulteriori mole a tergo obduci pla' citum . Neq; haec incassum comparata. Enimvero paucos intra dies ingens barbarorum agmen imminentem Venetis.collem insedit. Imperator, cum jam omnibus, quae pugnae neceL seria erant, provisum cerneret, ubi circumire hostem, ac praelium poscere animadvertit, eductos manipulos opportune objectat irruentibus.
Cuncta continuo exsonantium armorum tumultur completa: praeruptis quaquaversum ordinbus, impetu magis, ac furore decurrentium,quam
justo prςlio decertari cςptum, nec pauci in ipso
ugnandi limine interfecti. Multum tamen non letit certaminis judicium anceps . Ubi enim uos monuit Franciscus, ut , relicta praelii fron- . te, leviter hostium latera obirent, quamplurimos 4 recto pugnandi ordine distraherent, ingens barbaris terror, ac clades injecta. Frauda
to ita primo hostium conatu , viginti dierum
269쪽
spatio modo eminus tormentis, cominus modo cum obsessis omni armorum genere dimicatum est. dum vero remissiora ob exhaustas illorum vires consilia videri ceperant, major repente ce taminum moles invaIuit. Quipse cum barbari, collectis ab universa Peloponnei manipulis, adferendam opem Coronatis confluxissent, vires
nostrorum jam coaequantes, inicertamen aperte descenderunt. Leἴha equitum cohors Propere ad stationes accessit, ita incitatis in cursum equis , tanquam ad certam victoriam Properarent. Cumque sub idem tempus Comes S. Pauli, acie raptim instructa, prodiisset e septis, collatis signis, magnum primo concursu irtitudinis specimen utrinque pugnantes edidere. Verum, ut invicem complicati magis sunt, tantam dextero Turcarum cornu caedem Venetus miles intulit, ut, profligata illius partis ala, imp tuque in reliquam aciem converse, non fuderittantum ordines hostium , sed , quam plurimis trucidatis, reliquos pene usque ad vallum astu dua caede compulerit . Ubi victorum agmen pene usque ad objectos aggeres institit fugientibus, signum receptui datum, ne ultionis ulterioris spe deduceretur in insidias. Igitur dissicilius ea parte futurum in dies discrimen cognoscens Imperator, omnem curam firmandis loricis post circitorum viam impendit . De novo circumsepta munimenta, producti agge-TeS , auictus numerus tormentorum et denique
270쪽
probatae virtutis militibus prima receptacula cu-1todienda tradidit. His rerum vicibus adeo sub Corone bellum incaluerat, ut obsessor ipse intra vallum suum obsideretur. Hinc periculi moles, &desperatio
victoriar animos Venetorum dejecerant. Neque ' deerant inter Duces, qui, satius esse omitti incoeptum, z'-quam exitiabili praeliorum experimento exercitum conreri .
suaderent. Addi quotidie hostium castris copiarumJuppi mentum, obsessis pertinaciam . Strepere passim finitimas regiones delectibus militum, atque apparatibus armorum. V netos mero impares crescenti in dies Turcarum robori mox
futuros. Tunc non modo soliendum obsidium . seu extrema nece sitate compulsis turpi fuga salutem qκaerendam. Interea, si operi adhuc institissent . irrisonis materiam barbaris praebituros; hinc munimenta urbis . illinc malida obseesserum μbsidia frustra mirantes. Quapropter, antequam confirmarentur bostes . . , dum tuto liceret, retrahendas copias . Id saltem obtenturos Fideles , ut nondum extremos nixus experti , ante opus desiererent , qua n palam feret, cuinam
facinori impares essent. Non ignorabat Imperator jactari haec a peritioribus, de modum posci ;Verum nunquam magis solicitus, quam ubi fiducia, aut pavore suorum ageretur, invisens manipulos, nibit projuturam Thracum multitudinem . subinde disserebat, ubi Veneti strenue castra defendissent. atq; ad occasiones in illorum aggeres impetum jecissent.
Alias rem eventu probatam. Fusas totiesImodico agmine ingentes Tu Mum copias. Igitur ad opportunitatem pugnae servarent vires. Interea quid praeter breves concursatio