Illustriss.mi, ... Io. Lucidi Cattanei ... episcopi Mantuani ... Constitutiones synodales. Publicatæ in prima Synodo diæcesana diebus 26. 27. septembris anno 1679. Quibus additæ sunt Propositiones omnes morales damnatæ a Sum. Pontif. Alexandro 7. fel

발행: 1680년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

82 De vicari s Aran eis. Cap. XX. suae Vieariae Rectoribus distribuere teneantur, qui pariter ad ea suscipienda non laicum , sed Clericum in Sacris saltem constitutum mittant.

Omnes,& singuli Vica ij soranei, sub paena amissionis

Vicariatus,&scutorum decem pro qualibet vice, semel in mense in unaquaque nostrae Diecesis Vicaria Congregationem pro casibus constientiae pertractandis congregabunt; Mandantes, ut ad Eccles a m, quae per ipsum vicariu deputata fuerit, Parochi omnes, & Rectores,ac Cappellani, sub triginta librarum paena pro qualibet vice, λcuti & caeteri Clerici sub paena duodecim librarum, ac maiori arbitraria, iuxta eorum negligentiam accedere teneantur. Nec quisquam, nisi cuius iustam impedimenti causam Vicarius approbauerit, excusari valear; sicuti etiam volumus, quod si Vicarius ipse impeditus extiterit, alium, qui vices suas gerat, sub praefata paraa substituere haheat .

Congregationes per circuitum ab Ecclesia Uicarij FGranei incipiendo , non unquam fiant, antequam vero Couentus incipiatur unusquisq; pro de iunctis in Ecclesia de putata celebrare teneatur, & semper Congregatio a statura prece cum inuocatione Spiritus Sancti incipiat, S in consuetam pariter orationem desinat. In singulis Congregationibus Casus conscientiae quin decim diebus ante a Vicarijs omnibus, cum die, loco hora Congregationis habendae transmissus ex uniuscuiuiaque opinione discutiatur, & discussus cum resolutione per Vicarium ipsum ad Nos deseratur, vel saltem sub duorum

scutorum paena mittatur.

Habeatur etiam pro Clericis Minorum ordinum lectio Catechismi, nec non Decreta a lj qua nostrarum Constituis

92쪽

t e triearist Araneis. Cap. XX. 8stionum per ordinem legantur. Praeter praedicta proponantur disti cultates , ac uniuscuiusque Parochiae incomta moda, quae aliorum consilium requirant. Nec non quae ad animarum curam recte gerendam pertinere noscantur; Nec in opinionibus pertinacia , vel contentio sit; Non colloquia vana, sed omnia cum charitate, & pace fiant, nec quis, nisi interrogatus, vel ab eodem Uicario licentia obtenta respondeat, vel loquatur. - Omnes suis locis secundum gradus praerogatiuam seinde ant; in gradus autem paritate is,qui. prior tempore gradum obtinuerit, praecedat. Quae cunque acta, & resoluta fuerint per ipsum Vicariuin libro ad hoc confecto diligenter perscribantur. Eorundem casuum Congregatio in Quitate coram NO- his, vel Uicario nostro generali in Palatio Episcopali singulis mensibus habeatur ; Ibique casus rurales delati diccutiantur,&resoluantur. His interesse debebunt Canonicus Theologus nostrae Cathedralis, & Canonicus Poenitentiarius, atque omnes, & singuli Ciuitatis Parochi, atq; Clerici in Sacris constituti conuenire teneantur.

Uicarij praedicti,si delictum aliquod in sua regione coma

mittatur, ad Forum nostrum pertinens, sumant illico in formationes, quae ad Nos , vel vicarium nostrum gen ratem statim transmittantur 3 Ipsis etiam facultatem attriis huimus, quod adueniente necessitatis casu, ut si rixa aliqua oborta esset, & periculum aliquod immineret, praecepta peto alia facere possint omnibus, qui nostro Foro subis sunt,& huiusmodi praeceptis omnes obedire teneantur perinde , ac si a vicario nostro generali facta suissent. Iurisdictionem quoque eisdem concedimus, ut in causis ciuilibus, quae non excedant summam librarum triginta ,

93쪽

cognoscant, & definiant, in quibus tamen causis proce dent summarie, velo leuato, & sola fact i veritate inspecta, quod si de maiori summa agatur, ad Nos, vel Vicarium nostrum generalem causa remittatur.

De Pradicatione.

CAP. XXI.

MAxime debet Nobis fixum esse in corde, quod in nostra Diaeeesi verbo Dei Christi Fideles,& ad mala detestanda , S ad bona peragenda promoueantur, iasum mi Nobis est solatij, quod Praedicatores hoc munere fungantur; Ad euitanda autem, quae in destinandis per eandem nostram Diarcesim Concionatoribus euenire s lent i, Statuimus, ut inposterum per totam Natiuitatis Domini diem anni praecedentis in annum sequentem Conciois natores a Communitatibus, seu Parochis, S alijs morem eligendi habentibus deputentur, alioquin electionem ad Nos statim deuolui ordinamus. Concionatores, qui nunquam in hac nostra Curia Fidei professionem emisserunt, meminerint, antequam conci nandi exercitium aggrediantur ad praescriptum Bullε sel. Tecor. Pij I v. , se teneri, eam in manibus nostris, vel Uigaria nostri generalis emittere.. Nullus Parochus in sua Ecclesia, vel eius finibus permittat concionari Sacerdotem siue saecularem, siue reg Iarem, nisi prius ei exhibeat legitimam facultatem con- onandi a Nobis concessam. Concionatores omnes exequi curent ea, quae de ipsis per Sacros Canones, Concilia , nec non Constitutiones

Apostolicas iam decreta sunt; Uui enim in alius pararus

94쪽

Prassicatione . cap. I I. gue est dicere, ipsum omni vitio carere oportet; ne ei peccatores arguenti illud ob ijci valeant: Medice cura te ipsum;&ideo semper praesertim concionandi temporibus fugiant conuiuia saecularium, conuersationes laicorum Aonfabulationes , lasciua, & scurrilia verba,& ea omnia , quae etiapersonis saecularibus vitanda proponuntur. Priusquam Concionator verbum Dei Populo nunciare incipiat, Parochum conueniat, & ab eo inquirat,quaenam vitia in suo Populo sint euellenda, quae virtutes exhorta dae, ac pia opera instituenda, ut suo muneri ut illus satin facere possit. ' . 'Qui concionabuntur in Ecclesis 3 Monialium, nec ante, nec post concionem Monialas alloquantur, sed ea abs

tuta statim recedant. . Ne audeant inter concionem exaggerand verba proinferre, quae vel priuatorum iniuriam, vel quorumcunque offensam tangere valeant,nec tendendo sermonem ad priuatas personas, nec Praelatorum vitia sigillatim mordendo , sed tantum peccatorum in genere, vel etiam in specie incursum lacilem, non autem in indiuiduo exaggerando, illorumque contemptum necessarium docendo. . Miracula, & Indulgentias nouas a Nobis non approba ras Populis euulgare caueant, cum sit contra Sae. Conc. Ita ' N Congreg. Decreta, quae omnino seruari voIumus. Meminerint quoque certas personas, aut opera,seu lo-

ea sine licentia vicarij nostri generalis in Ciuitare, & Fo-cizὸd

ranei in Diarcesi in eleemosina commendare prohibitum N Ll is esse; Idque Parochis ne ullo modo permittant mandamus. Caueant quoque eleemosinas inter concionandum, ne suis , sed pauperum usibus perant, nec proprias facere a

deant ι Expleto etiam praedicationis tempore, cum in e

virum Diuitigod by Corale

95쪽

De Praediratione . cap. XXIrum subsidium quaerenda sit eleemosina ipsi non petenta aut quaerent, sed Parochus cum duobus discretis viris hoe officium pr ae stabit, & Populum adhortabitur, ut liberalem conserat eleemosinam. Transacto tempore concionandi, quilibet Conesonatoreoram Nobis se si stet, Nobisque reserat, quae pro salute illius Populi animaduersione digna censebit. Aliquando solet in dubium reuocari,cuius expensis Coiacionatores in Quadragesima munus suum obire debeant ;id autem, ut omnibus in posteram pateat, inhqrendo Decretis Sae. Conc. Trident. , declaramus, mercedem, vel eleemosinam ad Concionatoris sustentationem ab ijs esse persoluendam, qui hoc onus consueuerunt annis maeteritis sustinere; Quod si Populus , & Universitas Praedicatoribus victum, & eleemossinam consuetam praestare recusauerint sciant laterdicti par is, se a Nobis compelli posse. De Legatis piis .

CAP. XXII.

NE vltimae fidelium voluntates, quae in tanta veneratione haberi debent, infidelitatem, aut negligentiam patiantur ,& summo Iudici vindictam implorent,d cernimus, & stricte mandamus, quae citaritati, pietati, ac iustitiae conueniant. Qui ultra biennium piorum legatorum executionem dustulerint,nullo modo a quibuscunque Confessarijs absolui valeant, exceptis casibus impossibilitatis . Quod etiam quoad annuas prae itationes, seu liuellos Monialibus debutos seruari omnino mandamus. Vt autςm pia legatu facilius innotescant, Notari js omnibus

96쪽

De Le atis piis. Cap. XXII. 8

nibus mandamus, qui de pio aliquo legato rogati fuerinr, S ijs etiam, qui penes se defunctorum Notariorum originalia , aut protocolla habent, ut legatum quodcunque pium a defuncto relictum, nisi hactenus denuntiatum fuerit infra tres menses a die publicationis huius nostrae Synodi, in Cancellaria nostra denuntient; tradita etiam simplici copia cuiuscumque legati, sub paena excommunicationis Nobis reseruatae. Eidem paenete subijei volumus Notarios illos, qui inposterum testamenti, aut alterius dispositionis rogitum cono scripserint, dc de huiusmodi relictis legitis p ijs, nisi intra tres menses a die habitae notitiae de morte tellatoris, eadelegata, ut supra, tradita etiam copia, Curiae nostrae non

denuntiauerint.

Et ne super hoc nostro Decreto ignorantia aliqua a quouis praetendi valeat in quatuor anni temporibus a Parochis illud quot annis, sub sex librarum poena promulgari prae cipimus. Legatum puellae factum ad effectum nubendi, si ipsa hibe Monialis facta suerit, dicti legati solutioni locum esse tha- Critie Pi ruit Sac. Cong. Conc. Augi ειε Quando legatum pium relinquitur cum onere celebranis di peculiarem Missam de Sanctissimo Rosario, cum ipsa solis Sacerdotibus Dominicanis competat, ex eiusde Sac. Congreg. praescripto Missa votiva B. V. de tempore celebranda erit. λεο Dx Decreto Sac. Congreg. de celebratione Missarum, ratione legati nimis tenuis eius reductio soli Sanctae Sedireseruanda praecipitur. Legata ad certos usus pios relicta , in alium usum ne conuertantur, sine Sedis Apostolicae licentia, vel nostra,

97쪽

88 De Legatis piis. Cap. XXII.

De Exequiis , et Funeribus P

kut omnes Aellae, quae as Oriente meniunt, quamuis sint magna celeritatis, , mirtutis, tendunt tamen ad Ocragum , ιν ibi secundum diuersos circulos aliae tardius, aliae citius sese a nostris aspectibus abscondunt; su etiam homines uniuersa ab oritate, idest per natiuitatem intrant in Mundum,quamuis ibi quam diu millent, in clarescant, necesse est tamen, quod tandem ad occasum mortis , aIii tardius, alij ritius secundum eursum dura-itionis, quam a Deo acceperint, venient, decidantque Munc

tib di aspectibusse se subtrahant, in recedant: scribit Idiota virdi. '' Ianctissimus.

Non recedat tamen a mortuis splendens viventiu charitas, & lumine vitae priuatis lux pieratis non desit, nec: defunctorum cura, aut honor relinquatur. Quibus tamen haec caute praescribuntur. Mortuorum cadauera non in parietibus, aut alto loco vel sub altaribus, iuxta Sae. Cong. mandatum, sed in se. RPNNh- pulcris pauimenta non excedentibus sepeliantur; nec in- posterum talia sepulcra in altum sita confici Superiores quicunque Ecclesiarum, S Oratoriorum permittant. Ut nullus omnino de morte relinquatur dubitandi loccus; nullum corpus sepeliatur praesertim si mors repentia, na suerit, aut mulieris praegnantis, nisi poli viginti quatuor horarum spatium, alij autem poli duodecimam ab obitu horam, nec absque nostra licentia funus ducatur ante ortum Solis, vel post eius Occasum. Sepultura Ecclesiastica omnino careant excommuni cati

98쪽

ne Exequiis ,, eiabus . Cap. XXIII. 8seati notorij, & denunciati, interdicti pariter notori; deis

nunciati, publici, S manifesti usuraris, nisi alienum restituerint, vel idoneam de restitutione cautionem dederint 3 Morientes in duello; se ipsos occidentes ex industria, peccatores notorij decedentes in notorio peccato mortali; nullo dato signo contritionis , & alij similes, quibus iure sepultura Ecclesiallica interdicitur; Ad illam admittere , nullus siue saecularis, siue regularis audeat, sub paena excommunicationis; Si tamen praefati poenitentiae signa dederint, sepulturae sacrae tradi posse Sac. Cong. decreuit; Sed hoc de nostra tantum expressa licentia fieri manda- ,ssa. '

Infideles autem omnes, haeretici, de eorum fautores Ecclesiastica sepultura omnino priuentur. Quicunque sepeliatur , ubi sepulturam elegerit, filius familias, poliquam ad annos pubertatis peruenerit; iam non elegerit, ubi maiores sui sepeliri consueuerunt, vel si nullum maiorum esset sepulcrum, in Parochiali Ecclesia sepeliendus erit . Alienigenae, non electa sepultura, humentur in Parochia, ubi commorabantur; Peregrini vero decedentes in Ciuitate sepeliantur in Ecclesia Cathedrali, extra Ciuitatem in Ecclesia Parochiali Loci , ubi decesserunt. Sciant Parochi, S alij qui cun q; etiam Regulares, quod si quemquam induxerint ad eligendam sibi sepulturam in eorum Eccleiijs, vel electam mutare persuaserint, sub ijci excommunicationis parnae latae sententiae, & Summo Po-tifici reseruatae. Pauperes, S miserabiles personae, quae diei m fictum sibi lucrantur, quibus mortuis nihil, aut parum supersuit, praeter mere necessaria ad familiae sustentationem , unde

99쪽

so De Exequist, os meribus . Cap. XXIII sepeliri possint, gratis a suis Parochis sepeliantur, neque

Me.cla. sub pretextu eleemosinae, aut alterius lucri, iuxta Sacri plM 1, Cong. praeceptum ullo modo sepultura retardetur. Cum autem mortui deserendi sunt, nullus ex Clero siuEsaeculari, siue regulari leuare audeat de domo defunctum ad dandam sepulturam in propria Ecclesia, etiamsi desu sae. g. ctus in ea proprium sepulcrum habeat, & ibi sepeliri de. nisi prius vocato , S e 1 pectato proprio Parocho xx. Nou. deiuncti, nisi aliter ipse consentiat, aut venire expresse

Quicunque de Ciero ad mortuoru ex equias celebradas,& cadauera associanda inuitatus fuerit talari veste indutus,aς cum superpelliceo,& bireto , nisi aliter aeris, Qtemporis conditio exposcat, accedere teneatur, sub paena Rectori,seu Parocho aliter permittenti dece scutorum piis operibus applicandorum, Parocho defuncti stolam etiam

Si quis vero in una moriatur,& in altera sit sepeliendus Parochia , ambos Parocho stolam gerere, ac officium simul peragere volumus, & u extra suam Parochiam decesserit etiam tertium Parochum, in cuius ditione corpus leuatur eum liola admittendu esse statuimus, medietatemque funeralium ad Ecclesiae Parochum , ubi corpus est sepeliendum pertinere , aliam vero medietatem inter proprium Parochum, S Parochum loci, ubi mortuus decesse diuidenda melle omnino decernimus,& idem seruandum e sse declaramus, dum quis ruri moriatur, & in Ciuitate sepeliri contingat, vel e contra.

Si quis vero ex Din Canonicis, seu Mansionarijs , ScCappellanis nostris in quacunque Parochia moriatur S in Calliedrali nostra sepeliendus ur, tota funerara ad Cathe

100쪽

De Exequiis ,-Fune itus. Cap. XXIII. sadralem, si vero extra sepeliatur, medietatem tantummo do ad ipsam spectare decernimus, idemq; in Rectoribus, R Parochis aliarum Ecclesiarum respective obseruari u

v Quicunque ad lanus vocabuntur, siti saeculares, si v Eregulares, si uc etiam sint Confraternitates, non per viam expectent, aut ad domum defuncti, sed ad Parochialem Ecclesiam conueniant, & inde cum Parocho ad domum defuncti progrediantur ex Decreto Sac. Cong., Scadauer comitentur usque ad Ecclesiam, ubi sepeliendu erit; isim. Bini incedant, vi a colloquiis abstineant, psallentes

supplicantes pro anima defuncti, & inde ne discedant, nisi ε Dabsolutis exequijs, sub paena cuicumque ex istis librarum sex.

Si tamen Capitulum Cathedralis Ecclesiae ad funus vocari contigerit, tunc quicunque ali j vocati fuerint, etiam Regulares ad Cathedralem conuenire teneantur, ut inde simul ad domum defuncti eatur,&eundem Iocum, quem in processionibus tenere solent, etiam in lanere habeant,

iuxta Decietum Sac. Cong.

Regulares, ad quorum Ecclesiam deserendum erit ca os . daver, nullatenus se ingerant in Officio peragendo, neque domi, neque per viam; hoc enim Parochi munus est, sed deducto funere in propria Ecclesia Oificium circa cadari uer, S reliqua exequentur; Parochus autem tunc a sinistris Superioris Ecclesiae, ad quam defunctus delatus fue- s,h.cχrit stare debet, iuxta Sac. Cong. Episc. praeceptum. pis*0p. Parochi, & Religiosi quicunque iuper eleemosinae qualitate, ac Sacerdotum ni umero cum defuncti haeredibus pactum inire non audeant, id enim libertati haeredu Sae. Cons. his verbis relinquendum esse statuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION