De sacrosancto Christi. corpore Romanis. pontificibus iter conficientibus praeferendo commentarius antiquissimi ritus causam, & originem, ... itinerarium Societatis sanctissimi sacramenti Clemente. 8. pot. max. Ferrariam proficiscente, eiusdemque pon

발행: 1599년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

Die Lunae

num.

Postridie, hoc est 13. Mensis Aprilis die a Castro

Nouo per Arinianum oppidum, vel Arianum a Blondo, vel Arignanum a Platina dictum, nunc vero Rignam num vulgo vocitatum, non procul a Monte Soracte transeuntes, ad Civitatem Castellanam editissimo in loco sitam, altissimisq. undique cinctam rupibus, olim Fescenium, seu Fesceniam a Blondo, Annio , Volaterr rano, Plinio, ac Strabone nuncupatam, peruenimus, ibiq. camauimus ac pernoctauimus.

Ad sextam noctis horam omnes dum somno sese darent, ecce Cursor Tabellarius ab Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino Cynthio Sancti Georgij Cardina- .le, Clementisq. VIII. Nepote missus ad Sacrarij Pontifici j Praesectum, cui mandatum fuit, ut in Ciuitate C stellana cum uniuersa sanctissimi Sacramenti Societate ad nouum usque nuncium consisteret. Id quod Sacrista se facturum eadem ipsa hora per litteras respondit. Sequenti vero die sacris iam peractis, sub prandium, per alium Cursorem Tabellarium fuit eidem mand tum , ut, litteris illico perlectis, cum eadem Societate illinc discederet, coeptumq. iter persequeretur. Hinc Societate sanctissimi Sacramenti per Tubicinem excitata, & per Cursores de discessii monita, sumptoq. icia taculo, statim discessimus. Die igitur I . a Ciuitate Castellana venimus Burg tum, siue Burghettum Beati Leonardi vicum lautum ad ius dominiumq. Xenodochii sancti Spiritus in Sas. sia Romae olim pertinens ; nunc Ducatui Castri subi

ctum ; deinde Tiberim supra Pontem ex nauigiorum connexione, tabularumq. desuper compagine constri ctum transiuimus ; inde per Ocriculum a Strabone &Antonino i a Tacito autem ac Plinio , Otriculum in

Vmbria, dictum, ad mille passus a Tiberi in Colle sutum, Narniam colim Nequinum Ciuitatem antiquam a Nare

72쪽

ὲ Nare fluuio nuncupatam, Viris & armorum ac litterarum, dignitatumq. gloria decoratis insignem, multis'. alijs nominibus celebrem, in aspero, saxoso, praecelsoq. monte sitam deuentum est. A Septentrione attamen Agri colles amoeni sunt, arboribu . fructiferis, vitibus, oleis, ficubus, idq. genus alijs nitentes imminere cernuntur. Hac in Ciuitate carnatum, pernoctatumq. fuit . Die I. . a Narnia discessimus, per Collem Scipionis, Die Mera quem corrupte appellant cordistolo Oppidum frequens, & opibus affluens transeuntes. Inde vero Interamnam e 'territorio angusto, fertilissimo tamen circumseptam , Interat

duo'. inter amnes , altissimam scilicet ex Nare fluuio fossam, ipsumq. Narem sitam, armorum peritia sitis nobilem , & propter praeclara magno numero ingenia perillustrem aduenimus, ibiq. caenauimus ac pernoctauimus. Die 16. ab Interamna Spoletum antiquissimum Vmbriae Die iovi, seu Vi lumbriae olim caput, in extrema & amoena planitie, si Apiat. Valle Spoletina vocitata, iacens; non ab elipoliendo, ex- spoletum.

poliandove vocibus Latinis, sed ab Aramaeis & Hetruscis vocabulis ait Annius Polo scilicet Duce, aut Spolo aue, Annius. cuius auspicio Vrbs ipsa condita fuit, derivatum; eius. demq. Prouinciae Ciuitatem olim primariam cui & Arx

infidet munitissima, ceteris Italiae nobi Ebus adnumeranda partina in plano, partim in colle sitam; copia vero rerum ad vitam utilium in primis assuentem, & frumento, vino, oleo, amygdala, ceteris'. frugibus abundantem deuentum est, ibiq. camatum, ac pernoctatum .

Huc autem venimus per Vallem Stretturae vesgo dictam, Vallii hoc est, Guillelmo Κyriandro interprete, angustiarum βῆ ς xxxii Vallem, admodum saxosam,altissimis'. rupibus clausam. Die Vene. Die 17. a Spoleto per Trebulam in monticulo sitam, risi . 'quam nunc Treui vulgo appellant, venimus Fulgineum P με

ita a nonnullis dictum , ab Appiano Fulcinium , a Silio

Fulginiam, nunc vero Fulignum vulgo nuncupatum, Ci- Fulgineu .H uitatem

73쪽

Collis sto

num.

38 COMMENTARII

uitatem in planitie amoena & iucunda sitam, omnibus frugibus abundantem ; eximieq. prae ceteris Gentibus condituras ex saccharo minutas conficientem: cuius Ciuitatis Ager sive Territorium tanta rerum copia & situs cxtat pulchritudine, ut ubertate atque elegantia ceteris Italiae foecundissimis , amoenissimis'. locis adnumerari merito queat. Hoc loco carnatum est, ac pernoctatum.

Die I 8. a Fulgineo per Collem Floridum , Col foriato Italice dictum, ibi q. pransi sumus; deinde prandio sumpto, per Serrauallem ab ipsa loci forma, hoc est, ab

angustissimis Apennini faucibus nuncupatam Vnde Chicntus, fatis celeber amnis, ortum trahit peruenimus Camerinum, a curvitate situs ita appellatum, Piceni Ciuitatem antiquam, haudq. minus frequentem quam vetustam ac nobilem, etsi vetustissima & nobilissima, iis Apennini iugo munitissimo loco sitam, nobili Arce ac tutissima decoratam, praeclaris magno numero ingenijs litteris, & armis, agriculturaq. insignem, multis'. interea nominibus celebrem, cuius Ager multa & honesta oppida, necnon Castella, Villa sq. plurimas habet. Hac in Ciuitate pernoctatum fuit, & in Aedibus Illustrissimi ac Reuerendissimi D. Cardinalis Mariani Pe benedicti Camertis carnatum: ubi Praelati omnes & alij non pauci excepti sunt & quidem magnificentissime; ita vero, ut nil melius, nilq. splendidius ab ullo desiderari potuerit. Die I9. a Camerino per Valcimaram,&Belsortium Viculos transiuimus non procul a Caldarola,honestissimo sane oppido, ad conssuentem Flastrae, Chientiq. fiuminum sito, ubi postera die sanctissimus D. N. cum vn uerso Comitatu ad prandendum mira omnium reruma copia & magnificentia, exquisitaq. epularum lautitia,

splendidissimoq. tandem apparatu ab Illustrissimo ac Reuerendissimo D.Euangelista Pallotto,Cardinale de Como sentia

74쪽

sentia nuncupato, fuit exceptus. Nos deinde Tolenti- Tolenti- . tium deuenimus, vetustum locum, Ciuitatemq. prope Dum Chientum flumen sitam, armis, & litteris insignem ,

sed sanctitate ac reliquijs Beati Nicolai ex Eremitarum sancti Patris Augustini Familia insigniorem. Hoc loco pransi sumus; indeq. sacris Beati Nicolai reliquijs,alijsq.

religiose visitatis, vespertino tempore aduentante, Ma- Maeerata. ceratam, Ciuitatem rebus ad vitam utilibus satis abundantem ac frequentem, post Heluiae Recinae oppidi ait Blondus interitum una cum Recineto conditam, totaq. iCancellariatus regione, Piceni seu Marchiae Legati sede celeberrimam, peruenimus, ibiq. caenauimus ac pernoctauimus. Die 2 o. a Macerata venimus Recinetum, Ciuitatem Die Lunae nundinariam, forma praelongam, etsi alijs item nomini- νο- April. bus nobilem, ipsis tamen prassertim nundinis insignem Recine ac celeberrimam : certis nanque anni temporibus illuc μ μ' .ad mercatum negotiatores ex omnibus propemodum Europae, multi'. etiam Asiae partibus conueniunt. H

ius Ciuitatis ager bonus est ac nitidus, totusq. collinis, vitibus, oleis, alijsq. fructiferis arboribus abundans, & iob Lauretanam Domum nobilissimus ac felicissimus . Hac in Ciuitate immorati nihil omnino fuimus, sed per mediam Civitatem transeuntes deuenimus Lauretanam Lauretuat . vel potius Lauretinam ac sanctam Domum, toto Christianae Religionis orbe celeberrimam, & nunquam satis celebratam, in colle quodam sitam prope Musonem fiuuium ,& a Recincto tribus milliarijs distantem, Templo populoruamplissimo ac nobilissim': ad cuius Templum una cum ter' Vico ipso, sortissimo muro & crasso circumseptum ex Hi timui omni Europa utriusque sexus Christi fideles, & magna

quidem stequentia quotidie votorum causa veniunt, Vt innumera sere Scriptorum, ac Statuarum monumenta ex auro,argento, cera ; picturae item,& id genus alia euidem H a tissime

75쪽

COMMENTARII

omus Lauretinet

destriptio

queat. Diuma Domas

Lauretinet priuile ilia. Pia opera Laureti praestita.

Die Iouis 3. Apiit.

tissime docent ac testantur. Haec enim sacratissima Domus, omni veneratione dignissima, diuinitus olim abi Angelis i o. Decembris die illuc asportata fuit ; deinde a summis Pontificibus marmore, & perpulchro quidem,

statui . miro artificio ellictis cincta; ita tamen, ut murus marmoribus incrustatus sanctissimae Domui ad haec usque tempora coniungi nunquam potuerit, eo scilicet docum mento,inurum ipsum nouum haudquaquam esse dignum,

ut quos Christi Mater tetigit parietes, contingat. In hac enim Donio Beata Maria semper Virgo ac Dei Mater, caelorum q. Regina,& nostra ad Filium suum Christum, Saluatorem nostrum, Ad uocata, nata, educataq. fuit, & Gabriele Archangelo nunciante, Redemptorem mundi de Spiritu sancto concepit, Genitrixq. Dei meruit appellari;

ibiq. nostram hanc aerumnosam carnem Deus ipse assumpsit, ut nos a Satanae tyrannide liberatos ad Regni caele- his claustra traduceret. Hinc ob excelsam, summamq. loci religionem ac venerationem, sanctissimo D. N. Clemente VIII. iubente, ac Maceratae commorante, nos ad biduum Laureti constitimus, iter mora interrumpentes.

Omnes itaque ex Societate sanctissimi Sacramenti hoc biduo sacrosanctam Eucharistiam labe prius criminum expiati religiose sumpserunt, omnes'. Praelati ac Sacerdotes in sanctissima Dei parae semper Virginis Domo rem diuinam non semel fecerunt; deinde in primario Ecclesiae Altari Fabius Blondus Patriarcha Hierosolymitanus sacratissimam Missam solemniter decantauit. Biduo expleto, sanctissimaq. Domo ab uniuhrsa sanctissimi Sacramenti Societate pio ac religioso animi solatio, & quidem maximo, frequenter iam visitata, ditis simoq. Ecclesiae Sacrario oculis diligenter perlustrato, ix. Kalendas Maij, hoc est 2 3. Aprilis die, dum prand retur, Apostolici Palatij Sacrista litteras a Cursore tabellario accepit, quibus ei sanctissimi D. Nonomine mand

76쪽

I PARS III. si

tum fuit ὶ Silvio Antoniano, tunc Camerae Pontificiae Cursor APraefecto, nunc vero S. R. E. Cardinale, ut statim cum Societate sanctissimi Sacramenti Anconam adiret, at dueeffuque inibi sanctissimum D. N. expectaret. Hinc Sacri- 20 zζ-msta Societatis Tubicini statim mandauit, ut ad clangorem tubae Societatem uniuersam per Lauretinam Civi- Societastatem, olim Vicum, commoueret & excitaret, excita- rtam q. ad iter conficiundum conuocaret, Cursoribus item ii ad itee ad iter nunciandum hac illac missis. Conuocata itaque actutum Societate, ac de itinere quamprimum faciundo ubeatur. monita, sumptoq. prandio, a Laureto quod Ciuitatis nomine , Episcopaliq. dignitate Sixtus V. Pont. Max. auxit&illustrauit discessimus,& per Camuranum Castellum Camura.

transeuntes deuenimus Anconam, Ciuitatem antiqui L num simam, totiusq. Piceni ob mercaturas,& omnium NM Ancona. tionum mercatores ac negociatores , ingeniaq. magno numero nobilissima, celeberrimam; Promontorio appo

sitam, & ab orae situ, formam siue flexuram cubiti, quem

Graeci dicunt, reserente, ita denominatam; ad lit- Aneon stus Adriatici Maris a Siculis conditam , habentemq.

Portum insigni opere a Traiano Caesare constructum . Portus enim ipse nobilissimus, cum natura, tum opere Portus& arte adeo clausus ac tutus est, ut tam magnitudine, Adςοφὸς quam opportunitate inter primarios ac nominatissimos totius terrarum Orbis Portus adnumerari debeat; vel po- Dictum itius iuxta vulgi dictium satis ubique celebratum, unicus 'Rig appellari queat. Hac in Ciuitate dies circiter septem commorati se Die Iouismus, hoc est, a pridie Kalendas Maij ad Ascensionis 30 Ap d. videlicet Domini usque diem , trigesimam scilicet ac postremam Mensis Aprilis lucem; qua die in Ecelesia CappellaCathedrali, Sancto Cyriaco dedicata, & in montem si' Iubilia. ta, habita fuit Cappella, praesente Papa; Missamq. illustrissimus ac Reuerendissimus D. Antonius Maria Gau

77쪽

. i, lus S. R. E. Cardinalis cantauit, Vesperis pridie illius

dici, praesente etiam Papa, celebratis. Sacris intere solemniter peractis, in eadem Ecclesia Dia Cathedrali Sanctissimus D. N. Clemens nobilem Virum , Antonium Iustinianum Venetum, Adriatici simus Praefectum, quem vulgo appellant CapitaUiu Golso, in o sequium eiusdem Clementis VIII. cum aliquot triremiarques au- bus a Serenissima Republica Veneta missiim, Equitis au

ratus . . a. . u

rati dignitatς solenam ritu mugmult.

Verum quia in hoc Ascensionis Dominicae sesto die solemnis benedictio a Romano Pontifice quotannis P pulo dari sistet; hinc peracta Cappella, Sanctissimus D. Romani N. a S. R. E. Cardinalium Collegio, cum omnibus item: :: ζ Praelatis & uniuersa comitatus Curia , paramentis pompio indul tificalibus indutus, ac Tiara, quam Regnum mundi ap- pe pellant, insigimus, sellae gestatoriae insidens, gestatusq.

puli, liri humeris Parastarnariorum sub umbella, a nobilibus M sienda, gistratum gerentibus delata, ad tabulatum usque satis . amplum & altum, ad fores Ecclesiae in editissimo co specula, structum loco, quasi in altissima specula, unde tota

ει Tabu. asportatus, ibi benedictionem , plenariamq. indulge tiam Populis solemniter largitus cst. Illustrissimi dein- Indulgen- de ac Reuerendissimi S. R. E. Cardinales Diaconi, Fran- nulluatio. ciscus Sancta Flora Cardinalis Ssortia , & Alexander Peretius Cardinalis Montalius; ille scilicet Latina lingua, hic vero vernacula, ut mos est , plenariam Indulgentiam promulgarunt, tanta utriusque sexus Chriarrequen- stifidelium hinc inde astante irequentia, quantum i iiii , νώ ςu -s ti amylus capere poterat, praeter ingentempuloruia Populorum multitudinem, quae Portum uniuersum, &loca Ciuitatis eminentiora occupabat, tormentis interea bellicis tam in Portu, quam in Ciuitatis Arce, &in Armamentario prope sancti Augustini Coenobium sit

78쪽

Mundanter displosis, necnon uni ui etsis undique populis acclamantibus, atque exultantibus, miraq. Volupta te ae solatio perfusis. Hac solemni re peracta, sanctissimoq. D. N. ad se crorum indumentorum, siue, ut aiunt, paramentorum Cameram toto Comitatu pro paramentis deponendis redeunte ; Sacrista cum sanctissimo Sacramento, uniuerseo Societate statim sese viae committit, dum ab Ecclesia Cathedrali, necnon ab Ancona ipsa recedit, Senogallitam vesperi aduenturus. Eo in itinere ad Agri Aneo- nitani fines extat Flumesifius amnis , & prope eius ostium, per quod in mare intrur, Arx est, ab Anconiutanis ad finitimi Agri tutelam contra praedonum excursiones peropp0rtune tormentis bellicis instructi . Hinc discedentes, accessimus ad Casam Crematam 3, diuersoriam Tabernam non procul a maris littore sitam, fortissimo multi tam muro propter Piratarum, Turcarum q. metum atque impetum qui hoc loco frequenter in terram egredit, locumq. diripere, ac peregrinantes captiuos abducere prius solebant. Ipsa vero Taberna Calacrematae nomen ab euentu sortita sibi est, quod saepius a praedonibus cremata sit priusquam muniretur.

Vesperi tandem a Calacremata venimus Senogalliam, ita a Pomponio Mela dictam; a Ptolemaeo Sen, galliam, ab alijs Senegalliam nuncupatam, ad praesecturam Vrbini Ducis pertinentem, Ciuitatem maritimam a Senonibus Gallis conditam ad planitiei amoenae atque iucundae finem. Kalendis Maij, hoc est, prima dicti Mensis luce , sanctis Apostolis, Philippo & Iacobo consecret ta, a Senogallia per Cesanum& Metaurum amnes super ligneos mirae longitudinis Pontes transeuntes,Fanum Fortunae ab omnibus Scriptoribus ita ab Aede olim Fortunae in

gnifica

Casam.

3 o. April. senogatilia . . Die v

79쪽

o COMMENTARII

, gnifica inibi constructa , cuius etiamnum vestigia s persunt, sertas e nuncupatum aduenimus, Ciuitatem honestissimam & maritimam, Clementisq. VII I. Pon Ager F - tificis Maximi natalem. Huius Ager bonus est, ac ser- οβ' μ' , quem Nicolaus Perottus supra ceteros oppid rum Italiae Agros cum situ & natura, tum Colonorum . industria amoenissimum dicit, quod frumentum mira ubertate, praestantissimaq. vina cum oleo persuaui, alijsq. fructibus optimis praebeat. Die a. Maij. a Fano Fortunae Argillam fluuium, qui Diε sab. hanc sere Ciuitatem alluit , transeuntes, ad horam pra

dis dij venimus Pisaurum , Ciuitatem nobilem & mariti--'i' mam , in Piceno sitam, ad dominiumq. Ducis Vrbini

Pisaurum. spectantem, praeclarisq. ingeniis, ac Viris litteratis c lebrem ; ob mercaturas autem & ob Regulos inibi resti Pisaurem dentes celebriorem, ab auro pensato, ut nonnulli aiunt, cur ita di- ita dictam, vel potius & rectius fortasse, ab Isauro am- μ' ' ne, quo alluitur addita, P, littera) nuncupatam: is a Isaum, tem fiuvius, Folia nunc vocitatus, finis Marchiae Anco- mni nitanae, principiumq. Flaminiae est, ut Scriptores volunt. potia . Ciuitas haec Arce non minus munita quam pulchra est olim Isau- insignita,Curiamq. habet sumptuosam, aliasq. praeterea

Mi is , . nobiles aedes. Aedificijs splendida est, atque elegans; &di princi- sicut a Regulis roboreis, vel sut aiunt a Ruuere fi Pilim Fiδ mis moenibus cincta est, Arcisq. praesidio munita; ita ' &in tantum splendorem, tantamq. elegantiam ac V pinu i de nustatem redacta est , ut Italiae totius Ciuitatum Viri- seriptio. darium suo quodam modo dici queat. Huius Ciuitatis Ager peramoenus est, vitibus, oleis, ficubus, alijsq. id genus arboribus fructiferis a iuuens: e quibus vina optiama, alij q. fructus item optimi, &praesertim ficus, quae

in tanta arefiunt copia, in tantoq. habentur pretio, ut in varias Italiae partes atque item alio asportentur.

Quamuis de locorum magnificentia in comitatibus , quos

Pisauri

80쪽

quos erga sanctissimum Sacramentum Populi praestite- Solen Γ-runt, generatim atque uniuerse verba fecerim anteaquam

Civitates cum Oppidis & Castellis, per quae transiuimus, ab ho

recensuerim , hoc tamen loco paulisper immorari libet , bini ou se vide splendidissima Vrbini Ducis magnificentia, magna cum pietate coniuncta nonnihil sigillatim dicamus. Is sauci prae. enim Regulus, Franciscus videlicet Maria iunior, Guidu- ix x0-baldi filius, & Francisci Mariae Nepos, Vir sane doctri- Ducis V, narum ac virtutum ditissimus;& non minus religiosus, uv-

quam pius etsi pijssimus, ut debitum sanctissimo Sacra- Smento praeberet obsequium ac famulatum, praeter Comiata tum Ecclesiasticum decurialem a Ciero & a Curia, ne non a Constatribus & nobilibus Ciuitatum praestari solitum ; magnas militum copias benestructas circiter unum milliarium extra Senogalliae ac Pisauri Portas misit. In hac ingenti militum multitudine videre erat Equites Exercia cataphractos praetentis hastis per turmas distinctos, eoq. xi item ordine hastatos, galeatos & thoracatos , scuti seros exeipien-

dc seloppos gerentes, praecinentibus tibijs ac tubis, sui'. da sancti Nin locis, Ductore copiarum, Antesignanis, Vexilliferis

ac Tympanitis incedentibus. Ex tot itaque, tamq. Va cietate. rijs militum agminibus, tamq. bene instructis, Exerci- tus satis grandis ac fortis non modo Ducalem, sed Regiam pompam, ac maiestatem repraesentans cernebatur, miro delectu confectus. Haec Senogalliae ac Pisauri prae- astita sunt ; sed Pisauri, ubi Vrbini Dux iple residere solet, multo uberius ac splendidius. Hoc item in loco religiosissimus Princeps, Societate sanctissimi Sacramenti Ciuitatem Pisaurum ingrediente , atque illinc egrediente, Eucharistiae Sacro lanctae debitum obsequium , piumq. famulatum praestitit, dum sanctissimum Sacra- bini saniumentum tam in ingressu, quam in egressu reIigiose comi- latus erga latus est. Haec de regia magnificentia cum pietate ac religione coniuncta, ad perfectum ac verum Principem mentum.

SEARCH

MENU NAVIGATION