De sacrosancto Christi. corpore Romanis. pontificibus iter conficientibus praeferendo commentarius antiquissimi ritus causam, & originem, ... itinerarium Societatis sanctissimi sacramenti Clemente. 8. pot. max. Ferrariam proficiscente, eiusdemque pon

발행: 1599년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

. Iulitis II. M. D. VI. Aug. 2 a M. D. VI.

Paris Cras

sus TO. . Platina.

36 COMMENT II

quod sanctissimum Sacramentum dicto in itinere numquam asportatum, in hoc tantum ingressit super Achineam deserretur : quia , uti diximus, hic sacer Ritus pro Viatico in itinere asseruando ab antiquioribus nascentis Ecclesiae Pontificibus obseruatus suit, fi equentemq. apud ceteros usum recepit rimino ex hac sanctis simi Sacramenti gestatione, summo Pontifice Mantuam ingrediente , sacratissimam Hostiam eo in itinere vel publice, vel saltem priuatim delatam fuisse fatearis oportet , etiamsi hac de re in Diario nullam mentionem factam fuisse inueniamus. Alexander VI. die et r. Iulij ab Vrbe discessit,& Via cum Valerij , seu Varronis oppidum, Vicouarum corrupte nunc vocitatum , tum loci natura, tum opere mu

nitissimum, supraq. Tybur in Latio situm, profectus fuit, ut illic cum Alphonso II. Neapolis Rege de Regno Ne

politano a Rege Franciae defendendo alloqueretur. Toto l. hoc in itinere, teste Brocardo in secundo suorum Diariorum Tomo, coram suntino Pontifiee sanctissimum Sacramentum super Achineam delatum fuit. Iulium huius nominis II. ex recentioribus Pontificibus coram se non semel sacrosanctum Viaticum in itinere solemniter asportandum curasse in Diarijs caero moniarum inueni. Iulius nanque, Vir sane ob Ecclesiae sanctae ditionem sortiter conteruatam & auctam nunquam satis laudatus qui ut Imperium & Patrimonium Ecclesiasticum a diuersis occupatum recuperaret, mul

ta gessit bella ab Urbe Roma Die xxvj. Augusti An

no Domini M. D. VI. discedens, & Bononialia usque prosectus , Ut cam a tyrannide Ioannis Benti uolt liberaret, sacrosanctum Viaticum solemni pompa, ante se in itinere asportandum curauit, ut Paris Crassus, eo tempore caeremoniarum Magister , scriptum in Diario reliquit. Quo in itinere, ut ait Platina, Rauennam ,

52쪽

quam Romanulam, vel Romandi olam vulgo appellant, recuperauit, Bononiamq. a tyrannide liberam reddidit. Adriami, Huiusce Pontificis Itinerarium Adrianus Cardinalis he- did roico carmine complexus est . Eumdem Ritum idem Pontifex obseruauit, dum Die prima Septembris Anno Iulius II. Domini M. D. X. ut scribit idem Paris, Bononiam ite-xum prosectus I Exercitum contra Alphon sum Estensem ' huius nominis primum Ferrariae Ducem mouit, Mutinaei adempta, &Mirandula praemio tamen, ut ait Plati- Platina. na , pro tot tantis'. laboribus non satis specioso ex

Leo Decimus cum uniuersa Romana Curia Floren- Leo X. cirtiam, & Bononiam usque proficiscens sacrosanctum Via-Jς ΗΠ ticum in itinere solemni pompa ante te alportandum o x v.

apud eumdem Paridem in Diario curasse legitur. Leonanque Die prima Mensis Octobris M. D. XV. sumpto pari, Cras prandio, Romaidiscedens animi reficiendi caussa Viter-iu. x bium versus, Montem Faliscum, Tuscaniam seu Tusc nellam, deinde Centumcellas vulgo & corrupte quidem Cincellas, Ciuitatem veterem usque, se iturum dixit: ubi cum rumores disseminati essent de Francisco Gallorum Rege ad pedes sanctissimi Domini exosculandos Romam prosccturo eodem cum Exercitu, quo Mediolanum e pugnarat, in suam q. potestatem redegerat; Leo aliquid this Y mali ex regio Exercitu euenturum Ilesiae suspicans, Re- cur Bon gem ab instituto amouere accurate studuit, sponte per plositici. Diploma ei promittens, se propediem Bononiam usque profecturum. Idcirco aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus cum uniuersa Romana Curia Viterbium a cersitis, de Pontificia Bononiam versus profectione comsultum fuit, de Regi scilicet occurrendi modo, ne ad It liam cum Exercitu aduentaret. Vt autem Pontificiar Maiestati consuleretur, decretum deinde Florentiae in Com

53쪽

38 COMMENTARII

C8hsisto. sistorio suit, ut quattuor Praelati e Florentia Parmam G. Vmm Fi0' que, duoq. S. R. E. Cardinales a latere Legati e Bononia 4ebratum Regium Vsque obuiam procederent. Leo itaque Romanus Pontifex, & Franciscus Rex Christianissimus splendidissimo apparatu Bononiam pro pace componenda Leonis X. sese contulerunt. Leo & Florentiam, & Bononiam cum

yi , ,es , sacrosan 'o Viatico solemni pompa ante ipsum delato, in&Ibho I gressus est. Rex autem Galliae undecima Mensis Decem- ingressus. bris die, Anno Domini M. D. XV. illustrissimo & amplissimo XX. Cardinalium Comitatu absque tamen Exercitu a Leone X. Bononiae magnificentissime fuit exceptus : dein 3e pacis conditionibus consectis, Mediol num, & in Galliam redi j t. Leo autem Florentiam, ac

demum vere ineunte Romam remeauit.

CLemens huius nominis VII. ad Larolum V. Impera-Cl en torem coronandum Anno sui Pontificatui VI. post Vm . his obir bem iam a Borbonio captam & direptam, Anno Domini 1 sis. M. D. XXIX. Die VII. mensis Octobris, ut Blasius Car- Blasius de seras eo tempore caeremoniarum Magister ait, ab innui .. discessit, Bononiam cum sacrosancto Viatico ante ipsum solemniter asportato, proficiscens : ubi Κarolus Imperator a Clemente Papa splendidissimo apparatu exceptus, Romani Imperij Diadema de sumini Pontificis manu more maiorum suscepit incredibili apparatu, magnificentissimaq. pompa, & in ipsa natalis sui die , , et q. Februarii sancto Matthiae consecrata, Anno Domini Platina. M. D. XXX. 'Augustus est appellatus , teste Pla

tina . '

Paulus item Iouius Larolum V. a Clemente cor paul. Iou. natum fuisse scribit in ipsomet die sancto Matthiae dic es '' to, merat natalis Caesaris, semper ei faustus non solum - R ob Ticinensem victoriam, sed etiam ob Regem Galliae Surius de captum, ut Surius scriptum reliquit. De sanctissimo Eu- ςb g tu charistiae Sacramento, per Ciuitatem Bononiam, peracta

54쪽

Karoli coronatione, delato, mentionem facit idem Io- Iouius in uius, dum summi Pontificis ac Caesaris per Ciuitatem hist0xitu equitantium admirabilem apparatum, & Comitatum

describit dicens: Nec multum inde succedebat Eucharissia sub aurea umbella loculo cruiastino inclina,ssellae generosi,mtamen pacati equi superimposita, laterna ingens ante, a circum dena funalia Drebamar. Haec Iouius. De sanctissimo autem Sacramen- Pag.3α. Nio per Ciuitatem in solemnissima equitatione delato, i inlud superius videre est, quod nos hac de re diximus, cum de Gregorio XI. Apostolicam Sedem ex Auenione Romam reportante verba fecimus.

Clemens idem Bononiam iterum proficiscens, Die a Clem.VII. xviij. Mensis Novembris Anno Domini M. D. XXXII. ut scribit idem Blasius, cum sacrosancto Viatico ante in 'ipsum solemniter delato, ab Urbe discessit, ut Icarolum Blasius de V. Imperatorem, Vienna ab obsidione Turcica liberata, setη ' in Italiam venientem pro Italiae pace ac tranquillitate '

componenda alloqueretur.

Clemens denique VII. Die ix. Septembris Anno sa- Clem.VII. lutis M. P. XXXIII. ut idem Blasius testatur, ab Urbe di- ζηη P0M scessit, Nicaeam & Massiliam usque cum sacrosancto Vi piis ,bitico ante ipsum solemniter delato, proficiscens, ut Fran- Dp. corum Regem alloqueretur, quo cum nouam iniuit amicitiam, in qua Laurent ij Iunioris filia, Κatarina Medicea, Henrico, Francisci Regis secundogenito,Massiliae in in trimonium collocata est : ibiq. solemnes nuptiae incredibili pompa celebratae sunt. A Liburno autem Massiliam vique Clemens nauigauit, sanctissimo Sacramento sim licia cum uniuersa Societate in alia trireme, quam Ducissam mum sa- vocitabant, ante summum Pontificem delato, ut ait Bl,sius. Massiliam denique solemnissimo apparatu cum tum,

sacratissima Eucharistia ingressus est. Cuius ingressui duo etiam Filij Regis Christianissimi interfuerunt, duodecima Octobris die, Deo Domino consecrata, M.D.XXXIII. I ' Pau-

55쪽

Paul. III. anno Domini M.D. xXXV. Blasius de Caesena in Diario. Paul. III. Anno Domini M. D. xxxv III. Blasius de Caesena in Diario.

o COMMENTARII

Paulus huius nominis III. Vir sane prudentissimus, atque inter Romanos Pontifices velut fulgentissimum iubar non solum Familiae nobilitate ac splendore , sed rerum etiam gestarum magnitudine, multarumq. intagnium virtutum claritate bonis cum litteris coniuncta maiorem in modum resplendens, Anno Domini M. D. XXXV. tertia mensis Septembris die eodem Blasio teste ab Urbe discessit, Perusiam versus proficiscens, ut Ciuitatem ipsam a seditionibus liberaret Quo in itinere sacrosanctum Viaticum ante se solemniter asportandum

curauit.

Idem Paulus Anno Domini M. D. XXXVIII. Di vero et 3. Mariij ab Urbe discessit, Placentiam versus, &Nicaeam Prouinciae Urbem usque prosectus , ut KarOlum V. Imperatorem, & Franciscuin Francorum Regem,co accersiitos, alloqueretur ad pacem inter eos componendam, necnon ad navale bellum in Turcas excitandum , ingenti classe, hostibus maxime formidabili,comparata. Hactenus de Romanis Pontificibus, qui sacrosanctum Viaticum in itinere solemniter asportandum curarunt: horum nanque Successoribus longum iter facere non contigit. Gregorius tamen XIII. qui Bononiam ire decreuerat, hunc solemnem Ritum gestandi sacrolanctum Viaticum, obseruandum curarat, ut Arcular sanctissimi Sacramenti tegumentum acu pictum,& in Sacrario Pontificio asseruatum, praeseserebat: in eo enim tegumento stemmata eiusdem Pontificis gentilitia insignita cernc-bantur. Nunc reliquum est, ut Tertiam huiusce nostri Commentarij Partem, quae Societatis sanctissimi Sacramenti Clementem VIII. Pontificem Maximum p eum

tis ab Urbe Roma Ferrariam usque prosectionem, eiusdemq. Pontificis solemnem in Ciuitatem Ferrariam ingressum comprehendit, aggrediamur. COM-

56쪽

C O M MENTARII

PARS. TERTIA De Societatis sanct mi Sacramenti Clementem VIII. Pont. Max. Ab Vrbe Roma Femoriam usque praeuntis profectione , deq. solemni eiu iam Pontificis in ciuitatem Ferrariam ingressu Anno

Domini M. D. XCVIII.

ERRARI A diuinitus recuperata effecit', ut Clemens Pont. Max. cui res sane omnes, insigni pietate praeuia, quamuis arduae, quamuis pene desperatae, diuina in primis ope fauente, ad uniue sae Christianae Reipublicae beneficium, feliciter atque ex sententia, succedunt ab Urbe Roma discederet,Ferrariam usque ipsam profecturus. Anno nanque Domini M. D. XCVII. Die et . Octobris, Alphonso Estense, huius nominis II.&vltimo Ferrariae Duce, sine filijs ac descendentibus mortuo, sanctissimus D. N. Clemens VIII. Pastor Ecclesiae vigilantissimus, & Patrimonij S. Petri defensor acerrimus & indefessus, ubi primum Ferrariae Ducatum in studum olim a Romanis Pontificibus Praedecessoribus suis concessum, ad Romanam Ecclesiam ob lineam dicti Alphonsi finitam fuisse deuolutum, accepit ; nulla penitus cunctatione interposita,cum uniuerso S. R. E. Cardinalium Collegio de illius recupe-F ratione

57쪽

tia sub fi.

De rebus Ferrariae

gestis . Discessus

a COMMENTARII

ratione grauiter ac sapienter egit, dictamrecuperati nem ijsdem quoque Cardinalibus instanter postulant, bus. Quare sanctissms D. N. in decreto hac de re pronunciando, humanis posthabitis rationibus, totam Fe rari, ditionem Christo Domino Saluatori nostro, nec non gloriosae ac semper Virgini, Dei Genitrici Mariae, sanctis'. Apostolis Petro & Paulo , constanti animo, miroq. pietatis ardore addixit & consecrauit. Iuris itaque atque Canonum ordine seruato, stricto tandem utroque gladio, Petroq. S. Nicolai in carcere, Diacono Cardinale Aldobrandino, ex fratre germano eiusdem Clementis nepote, ad res sane praeclarta & arduas pro Romana E clesia celeriter ac feliciter perficiendas nato, in Ciuitate ac Ducatu Ferrariensibus, necnon in uniuersa Italia ad quoscumque Principes a latere Legato, pro Ducatu Fe rariae ipso recuperando cum militaribus copiis misso, Caesar Estensis nullo militum expectato congressu, eumdem Ferrariae Ducatum antiquo ac legitimo S. R. E. dominio, superiori anno M. D. XCVIII. die Ia. Ianuarij restituere, inita conuentione, scriptis mandata, promisit: req.

ipsa eiusdem vigesima nona Mensis die, hoc est, pridie diei sancto Hippolyto consecratae , in qua ipsius Ct

mentis , antea Hippolyti nuncupati, Pontificatus natalis celebratur, libere ac pacifice, non humano tantum , sed expresso diuinae opis piaesidio, restituit, Ferraria gaudio gestiente, tota Vrbe Roma exultante, Dem. ingentes gratias agente, uniuersaq. Italia admirante. Sanctis simus autem D. N. Clemens,etsi ad Ferrariam recuperandam, Alphonso statim mortuo, ipsemet ire decreuerat; ad eam tamen diuinitus recuperatam sese etiam contulit ijs de causis, quas infra suo loco enarrabimus. Ab Vrbe autem Roma idem Sanctissimus D. N. tertiadecima Aprilis die M. D. XCVIII. discessit, Societate sanctissimi Sacramenti cum sacrosancto Viatico unius

diei

58쪽

diei itinere, &breuissimo quidem, pramia, ob rationes, Pag.is &quas in Prima huiusce Commentarij Parte in medium δε attulimus, hunc nodum explicantes . Quare sanctissimus D. N. duodecima eiusdem Mensis die, peculiari :: G D

quodam nomine atque cultu Domino Deo consecratas pituita. ut sacrosanctum Viaticum ante suum discessum unius diei itinere praeire cerneret, in Basilica sancti Petri super Altare sanctorum Apostolorum rem diuinam priuatim faciens, ex sacratissimis Hostijs duabus Unam de 3 faciat: more absumpsit; alteram vero, completa Missa, sacerdotalibus exutus indumentis , moZZetta deinde ac stola in- psi iam Edutus intra vasculum crystallinum, quod custodiam san- :: :ctissimi Sacramenti appellant, repositam, in Arculara reposita. siue Capsula suis manibus maxima cum veneratione co locauit. Clauiculam denique - qua suis item manibus Capsulae Capsulam obseravit, Apostolici Palatij Sacristae, cui san- ςὶ-uisui3ctissimi Sacramenti cura ex ossicio Sacristatus demand tur, assignauit.

Capsula, ut eam plenius describamus, lignea est, lon- C: I*lηgitudine palmorum circiter quattuor; latitudine duo- ' sid i

rum; altitudine autem unius palmi & amplius, holoseri-.menti d co rubri coloris panno, intus sori'. conglutinato, coo- st i P ι' ' perta . Eius operculum habet foris in medio basem quamdam ex aere aurato, intra quam statuiturCrucis a rear

pes auratae cum sacra Christi imagine unius palmi, & eo amplius, eidem Cruci erectae super illam basem affixa. Haec interea Capsula habet intus in fundi medio sericeum ' Hosti sarubri coloris sacculum desuper contrahendum, & funiculis sericeis constringendum, in quo vasculum illud cry- diem mustallinum siue Hostiaria, vel, ut aiunt, Custodia cum sacratissima Hostia a Sacrista ' de septimo in septimum diem, ut iam diximus,mutanda, reconditur & custoditur. Extat etiam super Capsulam opertorium eX tela aurea, opEii, seu potius ex serico& auro contexta in quattuor partes rium.

i' F a diuisum,

59쪽

COMMENTARII

ta diuisum, atque hinc inde pendens, partium vero extri initates lacinijs item sericeis & aureis distinctae & orii tae sunt, necnon Ecclesiae sanctae, summi Pontificis, αβ cietatis Corporis Christi insignibus decoratae. Ad qua

Vmbella tuor Capsulae angulos quattuor virgae ferreari& auratae in sie a palinorum circiter quattuor, columellarum instar, ad tres menti a. & amplius palmos supra Capsulae operculum eminentes, P V:η ς' aptatae cernuntur : super quarum summitatibus umbella,

Lilbitu quam vulgo baldacchinum appellant, ex serico item &auro contexta, sustentatur, hinc inde pendens, lacinijs,& lemniscis seu flocculis tum serice is tum aureis distii

cta & ornata e in cuius vertice ad quattuor angulos t iidem stellulae ex aere inaurato super glandes item a reas & auratas ac satis quidem grandes collocatae, magnam efficiunt vepustatem .' Hunc in modum Arcula Comita- siue Capsula varie ac decenter claborata hastis quibus-xu dam ornatis subleuata ab octo Basilicie sancti Petri Ca-

Petro ad . . in

Porta Auia nonici S super humeros deferebatur.

golicam. Ante sanctissimum Sacramentum ibant Conuentus Confra- Laicorum ad pietatis & religionis opera instituti, quos Constatrias vocant, cum cereis facibus seu funalibus a Rς:ig 0λ dentibus, omniumq. Ordinum Religiosi, deinde Can- Cant0res. tores Basilicae sancti Petri decantantes, Crucifero item Crucifer. cum uniuerso Vrbis Clero subsequente. Post Clerum de-Clerus. ferebatur Capsula sanctissimi Sacramenti cum alia in Cubicula tori umbella ab octo Cubicularijs ex intimis Sanctissimi J P-p D. N. Papae atque praecipuis, quos appellant secretos,de-Cudig lata,Clauarijs seu Clavigeris, & Heluet ijs sanctissimi D. N. machaerophoris & hastiferis hinc inde in ipsius sanctis-siini Sacramenti custodiam & venerati em incedet ibas. Prope sanctissimum Sacramentum sequebatur san- sanctis i. ctissimus D. N. Papa, cereum satis grandem & ardentem Π N. manu gestans, subsequentibus S. R. E. Cardinalibus,& lanal ia item cerea ardentia desereulibus ; hos Praelati

60쪽

multi ac nobiles viri sequebantur, immensa sere & admiranda quidem Populorum frequentia accedente. et Hoc ordine intra & extra Ecclesiam ad scalarum radices usque, in amplissimam sancti Petri aream ducen- Asture etes, itum cst; ubi Asturco siue Achinea, equus videlicet albus, cui non vulgaris. in incessu gradus, sed mollis al- ptio..terno crurum explicatu glomeratio est, pulcherrime pha- Asture teratus, opertorio rubri coloris holo serico ad eius usque nis ope pedes destilente coopertus, & ephippiatus, stragula sci--ti licet, quam sellam passim vocant,rubri coloris hololerica, timimin- tintinnabulo argenteo & inaurato a collo eius penden- b. um te, detinebatur. Quo postquam peruentum est, Arculae seu Capsulae capsula gestatores, eam statim Asturconi imposuerunt, & intra stellae anteriorem ac posteriorem partes, multo plus alijs menti set sellis prominentiores, ad ipsam Capsulam melius reci- lae si per piendam & coagmentandam ita elaboratas, coaptarunt. Sacrista vero ad eamdem Arculam super sella tutius fir- pia ur: humandam & sulciendam, duobus serramentis quae vulgo vites vocantur, vice'. clauium iungi solent ad anterio- deseriptiorem sellae & Capsulae partem adhibitis, & in utramque per soramina sinuosa transigentibus; totidemq. ferramen Ferramentis ad posteriorem eodem modo appossitis; ita Sellam &Capsulam inter se connexas siue coagmentatas ac stabi- eapsulam. Ies reddidit, ut haec ab illa dimoueri haudquaquam possit, nisi serramenta illa extrahantur, aut perfringantur. Hac re statim consecta, Sacrista mulam albam, eius Apostolia

muneri destinatam, actutum conscendit, mantelletio& imoZZetta, ut loquuntur, iuxta Instituti sui colorem in- α' indutus, albumq. baculum, n gri coloris funiculo sericeo, 'para&lemniscato insignitum, curae sibi commis ius siue in- i 'signe p seierentem manu gestans, Portam Angelicam Paculus versus sese contulit, ubi DD. Pranati cum uniuersa Societate sanctissimum Sacramentum, a Constatribus, di a velit.

SEARCH

MENU NAVIGATION