Oeuvres completes de Suger recueillies, annotées et publiées d'après le s manuscrits pour la Société de l'Histoire de France par A. Lecoy de La Marche

발행: 1867년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

136 in UVRES COMPLETES DE SUGER. regina et siliis ei occurrens, nobilem et diademate saepius coronatum verticem tanquam ad sepulchrum

Petri inclinans, pedibus eius Procumbit, catholicum assectum et devoti servilii essectum ei et Ecclesiae prinmittit. Cujus exemplo et rex Angliae Henricus ei Carn tum occurretis, devotissime pedibus rids prostratus,

volivam sul suorumque in terra sua SuSceptionem, et

obedietitiae filii alis promittit plenitudinem. Visitando

ita lue gallicanam, sicut reS exigebat, Ecclesiam, ad partes se transfert Lotharingorum. Cui cum imperator Lotharius' civitate Leodii, cum magno archiepiscoporum et episcoporum et theutonici regni optimatum collegio, celeberrime occurrisset, in platea ante episcopalem ecclesiam humillime seipsum stratorem osserens, pedes per medium Sanctae processionis ad eum stinat, alia manu virgam ad defendendum, alia semnum albi equi accipietis, tanquam dominum deducebat. Descendente vero tota statione, eum suppodiando deportans, celsitudinem paternitatis eius notis et ignotis clarificavit. Pace itaque imperii et Ecclesiae confoederata, instantem sancti Paschae diem apud nos in ecclesia beati Dionysii tanquam speciali silia assectat celebrare. Nos autem ob timorem Dei et Ecclesiae, matris et filiae, gratanter pridie Coenae Domini suscipientes, celeberrimam Deo et hominibus proserentes processionem, adventum

eius odis exultationis colla lantes' amplexati sumus. Crema ergo Domitii apud nos more romano et Sum

. Ita edd. Chesn. et Benedici. - herius codd. Omnes acedit. Germ.

2. Sie 12710 ac 6265. - uectantes alii codd. et edd.

172쪽

vIR DE LOIIIS LE GROS. 37ptuoso donativo, quod presbJterium nominatur, cele-hraui, venerandam Domini crucifixionem venerando Prosequius, Sanctissimie Resurrectionis vigilias lionore debito pernoctavit. Summo mane vero extrinseca Via ad ecclesiam Martyrum in strata, cum multo collate-ralium collegio, quasi secreto commeavit, ibique more romano SeipSOS PTaeparatalos, multo et mirabili or-Datu circumdantes, capiti ejus Digium, ornamentum imperiale, instar galeae circulo aureo circinatum, imponunt, albo et palliato equo insidentem educunt; ipsi etiam palliati equos albis operturis Variatos equitantes, odas personando festive geminati procedunt .

Barones vero ecclesiae Dostrae seodati et castellani nobiles, stratores humillimi, pedites eum equitantem laeno deducebant. Quidam etiam praevii ' copiosam monetam, ut turbam impedientem removerent, jactitabant. via autem regia et salicibus et fixis stipitibus preciosis palliis rutilabat. Cum autem' et militiae cunei et populi multi concursus ei honoratissime occurreret, nec etiam ipsa Judaeorum Parisiensium excaecata defuit Synagoga, quae legis litteram, rotulam scilicet velatam offerens, ab ore ejus hanc misericordiae et pietatis obtinet supplicationem : α Auserat Deus omDipotens ve-α lamen a cordibus vestris. v Perveniens vero ad Sanctorum basilicam, coronis aureis rutilantem, argetitiet plus centies auri preciosarum gemmarum et margaritarum splendore fulgurantem, divina divine colebrians, agni veri paschalis victimas sacratissimas DOhis

. Venerande 6265. - 2. Praecedunt 12710.3. Pedes 543, 51 2b, 32710. - Alitis mites. 4. Pristi, mendose, 12710. - 5. Atilem deest in cod. 6265.

173쪽

138 EI RES COMPLETES DE SU R. cooperando immolavit. Finita vem missa, erectis iii claustro palliis strato mensis, materialem agnum tanquam litoris accubitati sumunt, caetera Dobilis

mensae fercula consueto more suscipiunt. Sed et sequente die eandem ab ecclesia sancti Remigii ad principalem reciprocant Processionem. Transactis itaque tribus post Pascha diebus, cum gratiarum actione et auxilii et consilii promissione Parisium transmeavit. Exinde Galliarum ecclesias visitando, et de earum copia inopiae suae desectum supplendo, Cum Per terram aliquantisper deambulasset, Compendii demorari elegit. Interea contigit singulare et ulterius inauditum Fraiaciae regni infortunium. Regis enim Ludovici si-lius, floridus et amoenus puer, Philippus, bonorum

Spes, timorque malorum, cum quadam die per civitatis Parisiensis suburbium equitaret, obvio porco diabolico offensus equus gravissime cecidit, sessoremque suum nobilissimum puerum silice Consternatum, mole ponderis sui conculcatum, contrivit. Quo dolore civitas et quicumque audierunt consternati ea siquidem die exercitum ad expeditionem asciverat , Vociferabantur, flebant et eiulabant, tenerrimum recolligontra Puerum pene extinCtum, in proximam domum re- Portant. Nocte vero instante, proh dolori spiritum exhalavit. Quantus autem et quam mirabilis dolor et luctus Patrem et matrem et regni optimates assecerit, nec ipse Homerus elicere ' suffiiceret. Eo autem in ce-

. In Proximam edd. Chesn. et Benedici. - Proximam codd. ac edit. Germ. 2. Dicere edd. - Elicere laudati codd.

174쪽

VIE DE LOVIS LE GROS. 39clesia beati Dionysii, in sepultura regum et sinistra aliaris sanctae Τrinitatis parte, multorum conventu episcoporum et regni optimatum, more regio humato, pater sapiens post lugubres querimonias, post miserabiles vitae superstitis imprecationes, religiosorum et

sapientium consilio, consolari admisit. Qui ergo intimi eius et lamiliares eramus, sormidantes ob jugem debilitati corporis molestiam ejus subitum desectum, consuluimus ei quatinus fidium Ludovicum, pulcherrimum Puerum, regio diademate coronatum, Sacri liquoris unctione regem secum ad refellendum aemulorum tumultum constitueret. Qui consiliis nostris

adquiescens, Remis cum conjuge et silio et remi proceribus devenit, ubi, in pleno et celeberrimo quod

dominus papa Inuocentius Convocaverat concilio, sacri olei unctione et coronae regni deportatione in regem sublimatum, felicem providit regno SuccessOrem. Unde multis quasi quodam praesagio videbatur ejus debere amplificari potentia, qui tot et tantorum

et tam diversorum archiepiscoPOrum, epi S Porum, Francorum, Theutonicorum, Aquitanorum, Anglorum, Hispanorum suscepit henedictionem copiosam. Cumque pater, vivi gaudio defuncti dolorem allevians,

Parisium rediret, dominus papa, soluto' concilio, Autissio loro elegit domorari. opportunitatem vero repa triandi nanciscens de impora toris Ludovici' comitatu quia eum in manu sorti Romam perducere et Petrum Leonis deponere spoponderat , illuc cum eo devenit.

l. Intimi et familiares 6265. - Intimi familiares 12710.2. Defuncti Eolorem alleolaras desunt in cod. 12710.3. Solito, I erperam, id. cod. - 4. Guarii legendum.

175쪽

i Vente, non Potuit. Sed cum Petrus Leonis de medio abiisset, lince Ecclesiae, post longam fluctuationem, post diutinos et pene consumptivos languores, Dei auxilio restituta, dominus papa felici successu sanctissimam cathedram vitae et officii merito nobilitavit.

Jamjamque dominus rex Ludoviciis, et corporeae gravitatis mole ol laborum continuato sudore aliquantisper fractus, ut humanae Complexionis mos PSt, Cor

pore non animo deficiebat , cum tamen si quid regiae

majestati importunum per universum regnum emergeret, inultum nullo modo praeterire sustineret. Τantae

s. Reliquam huius operis partem lectiones septima, Octava et nona, in annivei sario regis Llidovici Grossi dicendae, complectuntur. At septima his verbis incipit, solio interealari eodieis 543 inscriptis : α Gloriosus igitur et famosus rex Francorum Ludovi-α cus, regis magnifici Philippi filius, altus puerulus, antiqua r α guui Κaroli magni et aliorum excellentiorum hoc ipsum testa-α nientis imperialibus testili rantium consuetudine, apud sanctum α Dyonisium tanta et quasi nativa dulcedine ipsis sanctis marty-α ribus suisque adhaesit, usque adeo ut innatam a puero eoruma ecclesiae amicitiam toto tempore vitae suae multa liberalitate eta honorificentia eontinuaret, et in fine, summe post Deum Spe s Pan S, ah eis seipsum et corpore et anima, ut si fieri posset ibi-α dem monachus emcertitur, devotissime deliberando contraderet. Qui post tricenariam gloriosi regni Francorum administrati O-α nem. illustrem ecclesiarum defensionem, continuam pauperum α et Orphanorum tuitionem, ut humanae complexionis mos est, α corporeae gravitatis mole et laborum continuato sudore aliquan-α lisper fractus, corpore non animo deficiebat . . Deinde, ut ipse Vitae textus. De hisce lectionibus quaere supra, in Introitu tione, et apud Marten. A l. GIL, t. IV, Praef., P. XXXVI l. 2. Majestatis, mendose, ed. Benedict.

176쪽

VlE. DE LOLIIS LE GROSI 41 enim scicilliae et industriae Sexagenarius' erat, ut, si impinguati corporis molestia jugis non resisteret, Omnem universaliter hostem superando contereret. Unde

saepe intimis ingemiscendo querebatur: α Heu, in- a quit, miserae conditioni, quae scire et posse insimula aut vix aut nunquam admittiti Si enim juvenis scisa Sem, aut modo senex possem , efficacissime regna a multa Perdomassem. n F a tamen corporis debilitatus' gravitate, etiam lecto rigidissimus, usque adeo et regi Angliae comiti lite Theobaldo et omnibus resistebat, ut quicumque eum viderent et praeclara Opera audirent, animi nobilitatem praedicarent, corporis

debilitatem deplangerent. Ea etiam molestatus angaria, cum contra Theobaldum comitem, laeso crure et vix deportato, Bonam Vallem , P ter claustra monachorum quae defendebat, igne concremare secisset,

sed et alia vice cum Castellum Renardi, de feodo comitis Τheobaldi, per homines etiam absons destruxis-Set, ea quam extremam secit expeditionem, nobilissimo exercitu castrum Sancti Brictionis super fluvium Ligerim, ob sui rapacitatem et mercatorum depraedationem, et incendio dissolvit, et turrim et dominum ad deditionem coegit. Qua re rasus expeditione,

apud castellum novum Montis Treherii ' gravi di arrias. Quinquagenarius, errore amanuensis, cod. 12710.2. Hic veteris gallici proverbii antiquissimum forte agnoscendum est vestigium.

3. Debilitati 12730.4. Bonam-Vrilem edd. Chesn. et Benedici. - Ben aliis 143, 2710. - M--Vallis b925. - Bonae-Vallis monasterium 6265. - nec altis edit. Germ. Nunc vulgo Bonnmal. 5. Ita codices omnes et editiones - Montis-mherii, gallice

177쪽

142 OEUVRES COMPLETES DE SUGER. ventris profluvio, sicut aliquando Consueverat, graviter coepit anxiari. Qui, ut erat in consiliis providus, sibi ipsi consulens et miseratus animae Supe, Deo placens, frequentatae consessionis et orationum sibi devotione providebat; hoc unum toto animi assectu praeoptans, apud SanctOS martyres protectores suos Dionysium sociosque ejus se quomodocumque deseret, et ante sacratissima eorum Corpora regni et coronae depositione, coronam pro Corona, pro regalibus insignibus et imperialibus ornamentis humilem boati Benedicti habitum commutando, monasticum ordinem profiteri. Videant qui monasticae paupertati derogant, quomodo non solum archiepiscopi, sed et ipsi reges, transitoriae vitam aeternam Praeserentes, ad singularem monastici ordinis tutelam securissime confugiunt.

XXXII. Cum autem de die in diem gravi di arria

turbaretur motu , tantis et tam molestis medicorum potionibus, diversorum et amarissimorum pulverum susceptionibus ad restringendum in stabatur, ut nec otiam ipsi incolumes et virtuosi sustinere praevalerent. Qui inter has et hujusmodi molestias, innata dulcedine, benevolus omnibus ita blandiebatur, omnes admittebat, omnes demulcebat, ac si nihil molestiae pateretur'. Asperrimo itaque profluvii motu et longo macerati corporis desectu, dedignatus viliter aut inopinate mori, con Vocat religiosos viros, episcopos et

Mont Hermia, vel Montereau, legendum autumant, in suo Indice

geographico, Benedicunt.

. Sic codd. Omnes et edit. Benedici. - Dareia turbaretur, m tus tantis. ... edd. Germ. et Cliesu.

2. Hic incipit Octava lectio in anniversario regis dicenda, ut patet ex nota cod. 543 margine inscripta. Dissiliaco by Cooste

178쪽

VIE DE LOVIS LE GROS. 143 abbates, et multos Ecclesiae sacerdotes; quaerit, rejecto pudore omni, ob reverentiam Divinitatis et sanctorum Angelorum, coram devotissime confiteri et securissimo Dominici corporis et sanguinis viatico exitum suum muniri. Cumque idipsum praeparare festinant, rex ipse inopinate se levans et Praeparans, VestituS Cameram, cunctis admirantibus, Obviam corpori desii Christi exit, devotissimus assistit. Ubi, videntibus cunctis tam cloricis quam laicis, regem exuenS regnum deponit, peccando regnum administrasse confitetur, silium suum Ludovicum annulo investit, ecclesi MnDei, pauperes et Orphanos tueri, jus suum unicuique custodire, nemin m in curia Sua CciperP, si non pru'sentialiter ibidem delinquat, fide obligat. Ubi etiam

nurum et argentum ot vasa concupiscibilia et pallia et palliatas culcitras, et omne mobile iluod possidebat et quo ei sorviebatur, ecclesiis et I auperibus et egenis pro amore Dei distribuens, nec chlamidi hus nec regiis indumentis usque ad camisiam pepercit. Capellam autem suam pretiosam, textum pretiosissimum auro et gemmis, thuribulum aureum quadraginta unciarum, candelabra centum sexaginta auri unciarum, Calicem auro et pretiosissimis gemmis carissimum,

cappas de pallio pretiosas decem, pretiosissimum jacynthum atavae regis Ruthenorum filiae, quod de sua in manu nostra reddens, ut coronae spineae Domini

infigeretur praecepit, sanctis Martyribus per nos destinavit, et si quocumque modo subsequi posset, devo-

1. Ita codd. Omnes ae edit. Benedici. - Aliaraue edit. Gerna. - Annae edit. Chesn. 2. Quori, pro quem, Omnes codices et editiones.

179쪽

EUM RES COMPLETES DE SUGER. tissime spopondit. His igitur exon Tatiis et Dei misericordia perfusus, humillime flexis genibus ante sacralissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi qui enim mox missam celebraverant, illuc picum processione devole attulerant , in hanc Oris et cordis verse et catholicae consessionis Vocem, non tanquam illiteratus, sed tanquam litteratissimus thoologus erum I it: α Ego peccator Ludovicus confiteor unuma et verum Deum Patrem et Filium et Spiritum san-α Ctum, unam ex hac sancta Τrinitate perSonam, Via delicet unigenitum et consul,stantialem et Coaele

α num Dei Patris Filium, de sacratissima Vimine

a Maria incarnatum, Passum, mortuum et Sepultum, a tertia die resurrexisse, coelos ascendisse, ad dexl α ram Dei Patris consedere, vivos et mortuos extremo

u et magno judicio iudicare. Hanc autem sacrati re simi corporis eius Eucharistiam illud idem cre-u dimus corpus quod assumptum est de Virgine, quodu discipulis suis ad confoederandum et uniendum et a in se commanendum contradidit. Hunc sacratissi-α mum sanguinem, illum eundem qui de latere ejus et in cruce pendetitis defluxit, et firmissime credimusa et ore et corde confitemur, hocque securissimo a viatico decessum nostrum muniri, et contra om-α Dem aeriam potestatem certissima protectione

et defendi praeoptamus. M Cum autem cunctis admirantibus, facta primum peccatorum consessione, devotissime corpori et sanguini Jesu Christi communicasset, tanquam illico convalescere incipiens, ad cameram rediit, omniqite sarcularis superbiae reiecta Pompa,

180쪽

vlE DE LOVIS LE GROS. 141 sola linea culcitra decubuit. Cumque eum de tanto tantillum, et de tam alto tam humilem, humano more me deflere conspicaretur : κ Noli, in luit, ca-α rissime amice, super me deflere, quin potius exul -κ tando gaudere, quod Dei misericordia praestitit me

u in ejus occursum, sicut Vides, PraeparaSSE. n

Cum' autem paulatim ad incolumitatem respiraret ,

quo Potuit vehiculo, prope Milidunum ad fluvium

Sequanae, Occurrentibus et concurrentibus per viam ei obviam et Deo personam ejus commendantibus, a castellis et vicis, et relictis aratris, devotissimis populis quibus pacem conservaverat, descendit: sicque ob ranorem sanctorum Martyrum quos Visitare et grates reddere desiderabat, deveniens citissime, Deo donante, eques ad eos pervenit. Qui a fratrihus et pene tota patria tanquam piissimus ecclesiae pater et et nobilis defensor solemniter et devotissime SusceP-tus, sanctissimis Martyribus humillime prostratus, votivas pro impensis beneficiis et devolas gratiarum actiones lachrymando persolvit, et ut deinceps ei provideant humillime interpellavit. Cumque castrum Bestisiacum' pervenisset, celeriter subseculi sunt eum nuncii Guillelmi ducis Aquitaniae, denunciantes eundem ducem ad sanctum Jacobum peregre profectum in via demigrasse, sed antequam iter aggrederetur, et etiam in itinere moriens, fidiam nohilissimam puellam nomine Alienor desponsandam, totamque terram suam eidem retinendam et deli herasse et dimisisse.

2. VIIIP Detio in cod. 543 margine. Quae lectio inde ad sinem libri protenditur. - 3. Respirasset 12710.4. Nunc Bethur Oise . - 5. Aanor 543 et 12 40.

. 10

SEARCH

MENU NAVIGATION