Oeuvres completes de Suger recueillies, annotées et publiées d'après le s manuscrits pour la Société de l'Histoire de France par A. Lecoy de La Marche

발행: 1867년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

166 OEUVRES COMPLETES DE SUGER.

licet comite Ebroicensi Amalaico de Monte Forti, Symone de Nielpha, Ebrardo de Villa Perosa , set aliis quam plurimis, in tentoriis demorantes, singulis

diebus totius hebdomadae cervorum copiam ad Sanctum Dionysium, non levitate, sed pro jure ecclesiae reparando, transferri, et fratribus infirmis et hospitibus in domo hospitali, necnon et militibus per villam, ne deinceps oblivioni traderetur, distribui secimus.

Domino vero Cabrosae praeter antiquum seodum, videlicet advocationem terrae nostrae, et medietatem silvae, de proprio singulis annis centum Solidos damus, tanquam seodato nostro, ne reducat manum ad talliam vel terrae oppressionem. Quos quidem centum solidos in eadem terra pro voluntate nostra absque contradictione recolligere Valemus. Ne igitur laboris nostri fructus ex oblivione in irritum deducatur, illa etiam quae in Belsa, auxiliante Deo, augmentari elaboravimus, Scripto commendare cura

Prima villa beati Dionysii, quae vocatur Guillelvalis , prope Sarclidas , in catalogo Dagoberti regis beato

Dionysio ab eodem rege traditas, iis pie adeo a multis retro temporibus aut semper ita incomposita extiterat, ut nec domus ubi etiam abbas caput reclinaret, nec granchia aliqua, nec quicquam dominicum in tota villa existeret. Viginti quinque modiolos tantum, qui

non excedunt quatuor nostros modios, pro censu terrarum quas colebant, cum modico domorum suarum

censu singulis annis persolvebant. Ad hanc igitur

l. Nostris Vilimretiae t Seme-t-oire . 2. Ηodio Guilleroia, prope Stampas. 3. Melas, in ejus lem civitatis suburbi .

202쪽

licet trium carrucarum in eadem villa Sitam, pro quaa quadraginta annis et ultra guerra maxima agita batur inter Iohannem Stampensem filium Pagani, virum nobilem et strenuum, et quendam alium militem Pigverensem, multo sumptu apud utrumque apposito, ecclesiae comparavimuS, et quod uterque quaerebat ut neuter haberet, nobis eam retinendo et guerim eorum finem imponendo, savore parentum et amicorum, VLdelicet Balduini de Corboilo, et multorum aliorum, carta nobis firmari secimus. In hac itaque nova terra, videlicet tu mρdio villae, loci oblectantes amoenitatem, vividorum sontium et rivorum decurrentium amplectentes affinitatem, curiam honestam muro cingi secimus, domum sortem et defensabilem in curia, granchias, et quaeque necessaria ibidem construi multis expensis essecimus. Et ad superioris Belsae relevandam ariditatem , vivario multitudine piscium copioso sere

in circuitu perlustravimus. Duas carrucas in eadem terra, unam in nova, alteram in antiqua statuimus. Et

quae tam parvi constabat, ut ad quinquaginta vel eo

amplius annonarum modios singulis annis reddere valeat, augmenta imus. Nam et illum priorem censum, quem Parvissimum reddebant, remittentes, i tius terme campit artem , praeter carrucam de feodo

majoris, nobis retinuimus. Qui ex hoc ipso garrulitatem

rusticorum et mutatae consuetudinis molestias omninose sedare spopondit.

1. A deest in M. Cod.

203쪽

168 ELURES COMPLETES DE SI GER. XI. De Moseruilia .

Succedit et alia prope illam beati Dionysii villa,

quae dicitur Monarvilla, villa omnium facta miserrima, quae sub jugo castri Merevillae' conculcata non minusquam Sarracenorum depressione mendicabat; cum ejusdem castri dominus, quotienscumque Vellet, in eadem liospicium cum quibuscumque Vellet raPeret, rusticorum bona pleno ore devoraret, talliam et annonam tempore meSSis Pro consuetudine asportaret, lignaria sua bis aut ter in anno carrucarum Villae dispendio aggregaret, porcorum, agnorum, anSerum, galblinarum, importabiles quasque molestias pro Consu tudine tolleret. Quae cum tanta oppressione per multa tempora in solitudinem fere jam redigeretur, audacter resistere, et molestias hujusmodi ab haereditate sancta constanter exterminare elegimus. Cumque eum in causam traheremus, et ipse sibi jure haereditario patris et avi atque atavi consuetudines illas excusaret, ad hoc, auxilio Dei, et hominum atque amicorum nostrorum consilio, res processit, quod Hugo castri dominus sa-vore conjugis et finiorum, assensu domini regis Ludo- . vici, a quo se habere dicebat, beato Dionysio in per-Petuum omnes omnino consuetudines, injustitiam Suam recognoscendo, relaxavit, remi Sit, manu Propria jurejurando abjuraxit, sicut plenius in calta domini regis Ludovici invenitur. Nos autem, ad ejus hominium ecclesiae nostriae retinendum, duos Stampenses modios

204쪽

SUR sON ADMI STRAΤION ABBATI ALE. 169annonae, unum frumenti et alterum avenae, in curia nostra per manum monachi aut servientis nostri concessimus. Quo quidem praedicta villa eruta tormento, cum prius Vix nobis valeret decem aut quindecim libras, centum Stampenses modios annonae per singulos annos, qui saepius centum libras valent secundum preeium annonae, per manus ministrorum reddere nobis

Possessionem nihilominus quae dicitur Rubridum , depressione angariarum castri Puteoli omnino destitutam, emendare elaborantes, cum quadam die Hugo dominus Puteoli post ruinam castri etiam nos super hoc convenisset, ut incultam terram, depressione castri in solitudinem redactam, sub medietate lucri ego et ipse excoleremus, licet hoc quidam compendiosum

approbarent, recusavimus; et quod cum eo noluimus, per nos efficere ad commodum ecclesiae elaboravimus. Nec eum admittere socium in restitutione terrae sustinuimus, quem destructorem more antecesSorum suorum gravissime persenseramus. Easdem enim consuetudines quas de Monarvilia enumeravimus, videlicet talliam et annonam porcorum, OVium, agnorum, au serum, gallinarum, pullorum, lignorum, ab eadem terra more antecesSorum Suorum abripuerat, et ex

hoc ipso tam nobis quam sibi infructuose jacentem omnino inutilem reddiderat. Nos igitur, miseriae terne et durnno ecclesiae nostrie condeScendentes, in eadem sterili terra curtem aedificavimus, turrimque Super portam ad repellendos raptores ereximus; tres Carrucas ibidem posuimus; villam quae Villana dicitur res-

205쪽

170OLORES COMPLETES DE SUGER. tituimus; incomposita terrae composuimus, usque admeam meliorando, ut cum vix consueverit viginti libras singulis annis, postea nobis' centum libras, saepius vero centum et viginti reddidit . Nos vero, sanctis

Martyribus pro tantis beneficiis jure devoti, de eodem

Ductu laboris nostri aedificationi ecclesiae eorum singulis annis quater viginti libras, usque ad operis expletionem , carta et sigillo assignavimus. Removimus etiam ab eadem terra quandam consuetudinem malam vice comitis Stam pensis, quae palagium Vocatur. . XII. De Tauriaco '.

Guriacus igitur, famosa beati Dionysii villa, caput

quidem aliarum, et propria ac specialis sedes beati Dionysii, peregrinis et meritoribus, seu quibuscum- quo viatoribus alimenta cibariorum in media Strata, lassis etiam quietem quiete ministrans, intolerabilibus dominorum praelati castri Puteoli angariis usque adeo miserabiliter premebatur, ut, cum illuc temporibus antecessoris nostri bonae memoriae Adae abbatis, ut praepositus terrae Providerem, satis adhuc juvenis accessissem, jam colonis pene destituta langueret, rapacitati Puteolensium, data esca populis AEthiopum', omnino pateret. Nec enim ipsa domus propria beati Dionysii seipsam aliquando tuebatur; quin ipse dominus per satellites suos eam frangeret, quaeclunque

206쪽

SUR SON ADMINISTRATION ABBΑΤΙΑLΕ. 171 reperta sacrilego spiritu asportaret, adjacentes villas frequentibus hospiciis confunderet, annonam et talliam sibi primum, deinde dapisero suo, deinde pra,

posito Suo, rusticorum vectigalibus ad castrum deserri cogeret. Vix qui aderant Sub tam nefandae oppressionis mole vivebant. Cum ergo sere per hiennium ibidem demorando, his et aliis malis, et humanae compassionis dolorinus, et ecclesiae nostrae dispendio desa-tigarer, nec nos Solum, verum etiam omnes ecci

clesiae quae in partibus illis terram habentes seque Premebantur, conVenimus, et ut jugum importabile et tyrannidem nequissimi castri evitare Possemus, diligenti deliberati e contulimus. Hinc emersit quod labore nostro venerabilis episcopus Carnotensis Ivo pro Parte sua, capitulum Beatae Mariae pro sua, abbas Sancti Petri pro sua, ecclesia Sancti Joli annis de Val-leta pro sua, episcopus Aurelianis pro sua, ecclesia Sancti Aniani pro sua, abbas Sancti Benedicti pro sua,

archiepiscopus Senonis pro sua, et nos pro nostra gloriosum regem adivimus Ludovicum, ecclesiarum depopulationem, pauperum et orphanorum deplorationem, ecclesiarum eleemosJDis anteceSsorum suorum et suis exhaeredationem lacrimabiliter exposuimus. Qui, ut erat vir nobilissimae industriae, plenus pietate, ecclesiarum illustris defensor, auxiliari spopondit ; et quod ecclesias et occlesiarum bona deinceps destrui a prictito nequam nullo modo pateretur

jurejurando firmavit. Quod quidem egregio factum, quo labore, quibus expensis, quam graviter expletum suerit, in gestis praelati regis enucleatius invenitur .

I. In Vita Ludovici Grossi, supra edita, capp. XVIII-XX.

207쪽

1 2 CLUVRES COMPLETES DE SUGER. Destructo siquidem radicitus pro merito suae iniquitatis Puteolo castro , terra Sanctorum, tam nostra quam aliae, pristinam adeptae libertatem, quae hello aruerant, pace floruerunt : Sterilitate reposita, foecum ditatem cultae reddiderunt. Cum autem post decessum antecessoris nostri bonae memoriae Adae abbatis ad hujus sanctae amministrationis sedem tam immeritus quam absens assumptus essem, Pristinae virtutis et laboris non immemor, quia diutius in illa demoratus fueram praepositura, devotius ad hanc amplificandam accessi. In curte, quam palo et vimine firmaram, castrum bene muratum erexi, turris propugnaculum

principali portae supererigi seci; domos aptas et propugnabiles constitui; libertatem villae, immo totius

terrae, intemeralam conservavi. Unde mihi aliquando contigit quod, cum Aurelianum cum militari mimupost dominum regem sestinarem, et praepositum Puteoli priora mala reciprocantem reperissem, turpiter captum tenui, et ad Sanctum Dionysium vinctum cum dedecore transmisi. Verum, quia ecclesiarum bona industria praelatorum PCe CODCrescere et confoveri debent, culturas nostras, quas ibidem habebamus dominicas, retentis earumdem decimis, colonis qui ibidem inhabitarent censuales secimus, quarum Censum, ne oblivioni tradatur, Scripto mandari praecepimus. Et ut quanti constet nostro labore incrementum possessionis hujus aestimetur, de praepositura, quae non plus quam viginti libras valere solebat, quater viginti libras singulis annis habemus. Caeterarum Veroconsuetudinum cotidianus usus multo melioratus rerum incrementum lacillime disserere poterit. Antiquam vero ejusdem terne advocationem, ad Firmi

208쪽

sUR sON ADMINISTRATION ABBΛTIALE. 373 talem Baldhilni antiquitus pertingentem, qua terra ipsa immaniter longaevitate temporum premebatur, cum nulla alia refellendi succederet via, contigit advocationem illam ad quandam puellam, filiam filiae Ada Pigverensis, haereditario jure pertingere. Quo cognito,

amicorum nostrorum consilio, multo sumptu eam provoluntate nostra nuptui tradere quaesivimus. Ad sedandas ergo terrae illius inquietudines, nolentes more solito indigenarum molestiis eam affligi, cuidam domestico nostro juveni puellam cum advocationibus dari secimus; centum libras denariorum laeati Dionysii tam matrimonio quam patri et matri puellae, saVore domini regis Ludovici, de cujus seodo advocatio constabat, tali pacto contulimus, ut pro pecunia ista et alia, videlicet triginta librarum, quas dominus rex inde babilit, tam ipsi quam successores eorum nobis

et successoribus nostris hominium, et servitium, et justiciam, ubi eos submoneremus, exe Hierentur. Quod si ad hoc deficerent, totum advocationis se dum, ac Si proprium nostrum esset, eorum Et Parentum ipsorum concessione, ac domini regis favore, d nec nobis satisfacerent in plenitudine, retinere liceret. MOS vero quos ex fisco proprio emimus, ad sa-ciendas stationes singulis annis per duos menses in eodem castro Tauriaco, subter intitulare curavimus.

XIII. De Polonis Villa . Similiter et Polonis Villam, quam habebat Gau-Dedus' Russus a cognato suo Berardo de Emenvilla, ut

209쪽

1 4 CEUVRES COMPLETES DE SUGER. a nobis idem Berardus tanquam homo noster in feodo haberet, Conduximus. XIV. De ins) et Vendro Eare. Aliam etiam possessionem, quae dicitur ins et 'endrovillare, cum aliis pertinentibus rillis, a Gale-ranno de Bretoilo et uxore eius Iuditha et strenuo

viro filio ejus Ebrardo, qui in expeditione Hierosol3mitana occubuit, multo sumptu sere Centum quinquaginta marcarum argenti comparatam, sive restitutam,

dicebatur quippe quod beati Dionysii antiquo tem

pore ex dono Huberti de Sancto Galarico extiterat , eleemosynae beati Dionysii contulimus; sperantes de Dei misericordia, quod ea pauperibus attributa eleemosyna divinae retributionis beneficium nobis ab omnipotenti Deo misericorditer impetrabit. Dixit enim quod sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Et ut in sempiternum necessitatibus pauperum firmius deserviat, praecepto regis Ludovici , quod in archivis publicis repositum continetur, firmari fecimus. XV. De Bema . Sane inter alias una de melioribus beati Dionysii possessionibus in pago Guastinensi Aetna dinoscitur, quae etiam spatiosa sere quatuor leugarum spatio, Du- menti et vini opulentia sero, quorumcumque fruc-

210쪽

SUR SON ADMINISTRATION ABBATIALE. 175 tuum mirabiliter capax, si non vexetur a servientibus domini regis, seu nostris, omnibus bonis exuberat. Quae, per incuriam procuratorum raro inculta habitatore, ad tantam declinaverat inopiam, ut, cum ad cameram calciamentorum ecclesiae hujus pertineret, nullo modo ea persolvere Valeret. Inde erat quod, cum in manu abbatis pro desectu debiti remaneret, Singulis armis servientibus ejusdem terrae pro triginta libris totaliter eam locabat. Quam cum dissipatam et pene in solitudinem redactam in novitate praelationis nostrae reperissemus, Chaerissimo domino nostro regi Francorum Liidovico, cujus nobilitati tam devote quam fideliter deservire satagebamus, tantum ecclesiae detrimentum exposuimus. Qui etiam in hac terra intolerabiles et pene consumptivas consuetudines habebat, videlicet tres in anno procurationes, unam de collecta rusticorum, sufficientem tam sibi quam suis amministrantibus , duas de propriis redditibus Sancti Dionysii, qua calamitate terra Penitus consumehatur. Qui, ut erat eximiae liberalitatis, ecclesiae tantum detrimentum et pauperum angarias mi Seratus, amoris et servicii nostri benivolus, procurationem illam de dominicatura ecclesiae et nobis in perpetuum relaxavit. Illam. Vero, quae fiebat de collecta rusticorum,

octo librarum debito singulis annis sub priaecepto regiae majestatis firmavit. Cuius exhilarati beneficio,

usurpatas et alienatas tam a majore quam ab aliis ter-

1. Proeuxinorum cod. ms. - Habitatorum edit. Chon. , sed male. 2. Collata, mendose, ed. Chesn. 3. MVeientiam cod. mS. 4. Amministrantium cod. mS.

SEARCH

MENU NAVIGATION