장음표시 사용
221쪽
186 OF UVRES COMPLETES DE SUGG. nobis quam a successoribus nostris grates reserantur, et eorum assectus ad hoc ipsum prosequendum et, si necesse Sit, Peri gendum hono exemplo animetur. Nequet enim aut penuria aliqua, aut quodcumque impedimentum cujuscumque potestatis timendum erit, si ob amorem sanctorum Martyrum de suo sibi secure serviatur. Primum igitur quod Deo inspirante hujus ecclesiae incoepimus opus, Propter antiquarum maceriarum' vetustatem et aliquibus in locis minacem diruptionem, ascitis melioribus quos invenire potui de diversis partibus pictoribus, eos aptari et honeste depingi tam auro quam preciosis coloribus devote secimus. Quod, quia etiam in scholis addiscens hoc sacere si unquam possem appetebam, libentius complevi. XXV. De ecclesiae primo augmcnis. Verum, cum jam hoc ipsum multo sumptu compleretur, inspirante divino nutu, propter eam quam Saepe diebus sestis, videlicet in sesto beati Dionysii et in Indicto, et in aliis quamplurimis, et videbamus et sentiebamus importunitatem sexigebat enim loci angustia ut mulieres super capita virorum, tanquata Super pavimentum, ad altare dolore multo et clamoso tumultu currerent ), ad augmentandum et amplificandum nobilρ inanuque divina consecratum monasterium, Virorum sapientum consilio, religiosorum multorum precimus, ne Deo sanctisque Martyribus
displiceret, adjutus, hoc ipsum incipere aggrediebar;
. Non ed. Chesn. - 2. Materiarum edd.
3. Cf., de his tumultibus, libellum sequentem De eonsecratione
222쪽
SUR SON ADMINISTRATION ABBΛΤIALE. 187 tam in capitulo nostro quam in ecclesia divinae supplicans pietati, ut qui initium est et sinis, id est Alpha
et Omega, bouo initio hoDuili finem salvo medio con- copularet, ne Virum sanguinum ab aedificio templi refutaret, qii illoc ipsum toto animo magis quam Coit stantinopolitanas garas obtinere praeoptaret. Accessimus igitur ad priorem valvarum introitum; et deponentes augmentum quoddam, quod a Karolo Magno factum perhibebatur honesta satis occasione sciuia pater suus Pipinus imperator extra in introitu valvarum pro peccatis Patris sui Κaroli Martelli prostratum se sepeliri, non Supinum, secerat), ibidem manum ainposuimuS, et quemadmodum apparet, et in amplificatione corporis ecclesiae, et introitus et valvarum triplicatione, turrium altarum et honeStarum erectione, instanter desudavimus. XXVI. De dedicatione. Oratorium sancti Romani, ad sumulandum Deo sanctisque eius angelis, dedicari a venerabili viro R thomagensi archiepiscopo Hugone et aliis quamplurimis episcopis obtinuimus. Qui locus quam secretalis, quam devotus, cluam habilis divina celebrantibus, qui ibidem Deo deserviunt, ac si jam in parte dum sacrificant eorum in coelis sit habitatio, cognorunt. Eadem etiam dedicationis celebritate, in inferiori testitudine ecclesin, dedicata sunt hinc et inde duo oratoria, ex una parte sancti Hippoliti' sociorumque ejus, ct ex altera sancti Nicolai, a venerabilibus viris Manasse
223쪽
Moldensi opiscopo et Petro Silvane tensi. Quorum trium una et gloriosa processio, cum per Ostium sancti Eustachii egrederetur, ante principales portas transiliens cum ingenti cleri decantantis et populi tripudiantis turba, episcopis preeuntihus et sanctae
insistentibus consecrationi, per singularem atrii portam de antiquo in novum opus transpositam tertio ingrediebantur. Et ad honorem omnipotentis Dei sestivo opere completo, cum in superiore parte elaborare accingeremur, aliquantulum satigatos recreabant; et ne laboris aut penuriae alicujus timore deprime. romur gratantissime sollicitabant.
XXVII. De portis fusilibus et deauratis. Valvas siquidem principales, accitis lasoribus et electis sculptoribus, in quibus passio Salvatoris et resurrectio vel ascensio continetur, multis expensis,
multo sumptu in earum deauratione, ut nobili i orti cui Conveniebat, ereximus. Necnon et alias ita dextera parte Novas, in sinistra vero antiquas sub musivo, quod et novum contra usum hic fieri et in arcu portae imprimi elaboravimus. Τurrim etiam et superiora frontis propugnacula, tam ad ecclesiae decorem quam et utilitatem, si opportunitas exigeret, variari condiximus; litteris etiam cupro deauratis Consecrationis annum intitulari, ne oblivioni traderetur praecepimus hoc modo :
Ad decus ecclesiae, quae tavit et extulit illum, Sugerius studuit ad decus ecclesiae.
. Suggerius cod. n A., ut et alias.
224쪽
Deque tuo tibi participans martyr Dionysi, Orat ut exores fore participem Paradisi. Annus millenus et centenus quadragenus Annus erat Verbi, quando sacrata fuit.
Versus etiam portarum hi sunt:
Portarum quisquis attollere quaeris honorem, Aurum nec Sumptus, operis mirare laborem. Nobile claret Opus, sed opus quod nobile claret Clarificet mentes ut eant per lumina vera Ad verum lumen, ubi Christus ianua vera. Quale sit intus in his determinat aurea porta. Mens hebes ad verum per materialia Siargit, Et demersa prius hac visa luce resurgit.
Suscipe vota tui, iudex districte, Sugeri; Inter oves proprias fac me clementer haberi.
XXVIII. De augmento susterioris Partis. Eodem Vero anno, tam sancto et tam fausto opere exhilarati, ad inchoandam in superiori parte divinae propitiationis cameram, in qua jugis et frequens redemptionis nostrie hostia absque turbarum molestia secreto immolari debeat, acceleravimus. Et quemadmodum in scripto consecrationis ejusdem superioris operis invenitur, Deo cooperante et nos et nostra Prosperante, Cum fratribus et conservis nostris tam Sanctum, tam gloriosum, tam famosum Opus ad honum perduci finem misericorditer obtinere meruimus; tanto Deo sanctisque Martyrihus obnoxii, quanto' nostris temporibus et laboribus tam diu disserendo
1. Cod. ms., ut infra Pluries.
225쪽
190 OECURES COMPLETES DE SUGER. agenda reservavit. Quis enim ego sum, aut quae domus Patris mei, qui tam nobile, tam gratum aedificium vel inchoasse Praesumpserim, Vel PersecisSe speraverim, nisi, divinae misericordiae et sanctorum auxilio Martyrum fretus, totum me eidem operi et mente et corpore
applicuissem' Verum qui dedit velle, dedit et posse :et quia bonum opus fuit in voluntate, ex Dei adjutorio stetit in persectione. Quod quidem gloriosum opus
quantum divina manus in talibus operosa protexerit, certum est Etiam argumentum, quod in tribus annis et tribus mensibus totum illud magnificum opus, et in inferiore cripta et in superiore voltarum sublimitate, tot arcuum et columnarum distinctione variatum, etiam operturae integrum supplementum admiserit. Unde etiam epitaphium prioris consecrationi S, una sola sublata dictione, hujus etiam annalem terminum
Annus millenus et centenus quadragenus Quartus erat Verbi, quando sacrata fuit.
Quibus etiam epitaphii versibus hos adjungi delegimus :Pars nova posterior dum iungitur anteriori, Aesa micat medio clarificata suo. Claret enim claris quod clare concopulatur, Et quod persundit lux nova, elaret opus Nobile, quod constat auctum sub tempore nostro, Qui Sugerus eram, me duce dum fieret.
Promptus igitur urgere Successus meos, cum nihil mallem sub coelo quam prosequi matris ecclesiae honorem, quae puerum materno affectu lactaverat, juve-Dom offendentem sustinuerat, aetate integrum Poten-Diuiti sed by Cooste
226쪽
SUR SON ADMINISTRATIOΝ ΛBBΛΤIALE. 19lter roboraverat, inter Ecclesiae et regni principes solemniter locaverat, ad executionem operis nos ipsos contulimus, et cruces collaterales ecclesiae ad formam prioriS et posterioris operis conjungendi attolli et accumulari decertavimus. XXIX. De continuatione utriusque cris. Quo facto, cum quorumdam persuasione ad turrimanterioris partis prosecutionem studium nostrum con tulissemus, jam in altera parte peracta, divina, sicut credimus, voluntas ad hoc ipsum nos retraxit, ut mediam ecclesiae testiti id inem, quam dicunt navim, innovare et uiri lue innovato Operi consormare et coaequare aggrederemur : reservata lamen quantacumque
portione de parietibus antiquis, quibus SummuS POD-tifex Dominus Jesus Christus testimonio antiquorum
scriptorum manum apposuerat, ut et antiqua' CODSecrationis reverentia, et moderno operi juxta tenorem Coeptum congrua cohaerentia Servaretur. Cuius immutationis summa haec suit, quod, si inteniolate in navi
ecclesiae occasione turrium ageretur, aut temporibus nostris aut Successorum nostrorum, tardius aut nunquam quocumque infortunio, sicut dispositum est, perficeretur. Nulla enim rerum importunitas rerum auctores urgeret, quin novi et aritiqui operis copula longam sustineret expectationem. Sed quia jam inco,ptum est in alarum extensione, aut per nos aut Per tuos Dominus elegerit, ipso auxiliante, perficietur. Praeteritorum enim recordatio futurorum est exhibitio. Qui cnim inter alia majora etiam admirandarum vitrearum OPerarios, materiem Saphirorum locupletem, Dissiligod by Cooste
227쪽
192i UVRES COMPI,ETES DE SUGER. promptissimos sumptus sere septingentarum lilara- ruiti aut eo amplius administraverit, peragendorum
supplementis liberalissimus Dominus deficere non sustinebit. Est etenim initium et finis.
XXX. De ornamentis ecclesiae. Ornamentorum etiam ecclesiae descriptionem, pii hus manus divina administrationis nostrae tempore ecclesiam suam Sponsam vocatam exornavit, De Veritatis
aemula subrepat oblivio et exemplum auferat agendi, in titulare dignum duximus. Dominum nostrum ter beatum Dionysium tam largum, tam benignum et confitemur et praedicamus, ut tot et tanta credamus apud Deum essecisse, tot et tanta impetrasse, ut centupliciter quam socerimus ecclesiae illius profecisse potuiSsemus, si fragilitas humana, si varietas temporum, si mobilitas morum non restitisset. Quae tamen ei, Deo donante, reservavimus, liaec Sunt. XXXI. Des tabula arirea superiori. In tabula illa, quae ante sacratissimum corpus ejus assistit, circiter quadraginta duas marcas auri posuisse nos aeStimamus, gemmarum preciosarum multiplicem copiam, jacinctorum, rubetorum, Saphirorum, Smaragdinum, topagiorum, necnon et opus discriminantium unionum quantam nos reperire nunquam Prael. Quae summam circiter 31 500 librarum hodiernarum efficiunt
2. Observa nullum hic adamantem Occurrere; nec mirum, arte
228쪽
193sUR SON ADMI STRATION ADBΛΤIALE. sumpsimus. Videres reges et principes, multosque viros praecelsos imitatione nostra digitos manuum
suarum exanularct, et anulorum aurum et gemmas, margaritasque preciosas, ob amorem sanctorum Martyrum, eidem tabulae infigi praecipere. Nec minus etiam archiepiscopi et episcopi, ipsos suae desponsationis
anulos ibidem sub tuto reponentes, Deo et Sanctis eius devotissime osserebant. venditorum etiam gemmariorum tanta de diversis regnis et Dationibus ad nos turba confluebat, ut non pluS emere quaereremus quam illi vendere sub amministratione omnium festinarent. Versus etiam ejusdem tabulae hi sunt:
Magne Dionysi, portas aperi Paradisi, Suggeriumque piis protege praesidiis.
Quique noram cameram per nos tibi constituisti, In camera coeli nos facias recipi Et pro praesenti, coeli mensa satiari. Significata magis significante placent.
Quia igitur sacratissima dominorum nostrorum eo
pora in volta superiore quam nobilius potuimus locari oportuit, quadam de collateralibus tabulis sanctissimi
eorum sarcofagi nescimus qua occasione erepta, quimdecim marcas auri reponendo, ulteriorem frontem ejuSdem et operturam superiorem undique inserius et superius deaurari quadraginta serme unciis elaboravimus. ribulis etiam cupreis susilibus et deauratis, atque
politis lapidibus impactis propter interiores lapideas
ollas, necnon et ianuis continuis ad arcendos populorum tumultus, ita tamen ut Venerabiles perionae, sicut decuerit, ipsa sanctorum corporum continentia vasa cum magna devotione et lacrymarum prosusione 3
229쪽
19. in UVRES COMPLETES DE SLGER. videre valoant, circumcingi fecimus. Εorumdem vero sanctorum tumulorum hi sunt versus :Sanctorem cineres ubi coelicus excubat ordo, Plebs rogat et plorat, clerus canit in decachordo, Spiritibus quorum reseruntur vota Piorum ;Cumque placent illis, inala condi nantur eorum. Corpora sanctorum sunt hic in pace sepulta, Qui post se rapiant nos orantes prece multa. Hic locus egregium venientibus extat aSylum; Hic fuga tuta reis, subjacet ultor eis.
XXXII. De Cruci Faeo aurco. Adorandam vivificam crucem, aeternae victoriae Salvatoris nostri vexillum salutiferum, de quo dicit Apostolus : Mihi autem: absit issoriari nisi in cruce Domini mei Iesu Christi', quanto gloriosum non tantum hominibus quantum etiam ipsis angelis, filii hominis signum apparens in extremis in coelo, tanto gloriosius ornatum iri tota mentis devotione si possemus inniteremur, jugiter eam cum apostolo Andraea salutantes : α Salve crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata. nVerum quia sicut Voluimus non potuimus, qUam me lius potuimus voluimus, et perficere Deo donante et boravimus. Hinc est quod precioSarum margaritarum gemmarumque copiam circumquaque per nos et perni iacios DoStros quaerit anteS, quam Preciosiorem in auro et gemmis tanto ornatui materiam invenire potuimus praeparando, artifices peritiores de diversis parti-
. Pauli apost. ad Galatas, vi , 14. - Domini nostri Iesse Christi ed. Chesn. , ut ipse Pauli textus.
230쪽
SUR SON ADMINISTRΛΤΙΟΝ ΑBBATIALE. 195bus convocavimus, qui et diligenter et morose labricando crucem Venerabilem ipsarum ammiratione gemmarum retro attollerent, et ante, videlicet in con- Spectu sacrificantis Sacerdotis, adorandam Domini Salvatoris imaginem in recordatione passionis eius tanquam et adhue patientem in cruce ostentarent.
Eodem sane loco beatus Dionysius quingentis annis et eo amplius, videlicet a tempore Dagoberti usque ad nostra tempora, jacuerat. Unum jocosum, Sed miraculum nobile quod super his ostendit nobis Dominus, sub silentio praeterire nolumus. Cum enim haererem Penuria gemmarum, nec super hoc sufficienter mihi providere valerem raritas enim eas cariores iacit , ecce duorum ordinum trium abbatiarum, videlicet Cistellensis et alterius abbatiae ejusdem ordinis et Fontis Graidi, camerulam nostram ecclesiae inhaerentem intrantes, gemmarum copiam, videlicet jacinctorum, Saphirorum, rubetorum, smaragdinum, topaZiorum, quantam per decennium invenire minime sperabamus, emendam nobis obtulerunt. Qui autem eas hahebant, a comite Τheobaldo sub eleemosyna obtinuerant, quia thesauris avunculi sui regis Henrici defuncti, quas in mirabilibus cuppis toto tempore vitae suae Cong wrat , per manum Stephani fratris sui regis anglici re-GPerat. Nos autem onere quaerendarum gemmarum exonerati, gratias Deo reserentes, quater centum libras, Cum plus satis valerent, pro eis dedimus. Nec eas solum, verum etiam multam et sumptuosam
s. Θ- edit. Gein. , sed mendose. 2. A mndum eod. ω. - ad ornari is edit. Gran. . Nobile miraeulum edd.