Oeuvres completes de Suger recueillies, annotées et publiées d'après le s manuscrits pour la Société de l'Histoire de France par A. Lecoy de La Marche

발행: 1867년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

196 CEUVRES COMPLETES DE SUGER. aliarum gemmarum et unionum copiam ad Persectionem tam sancti ornamenti apposuimus. De auro vero obrtio, circiter quater viginti marcas nos posuisse, si bene recordor, meminimus. Pedem Veroquatuor EVangelistis comptum, et columnam cui sancta insidet imago, subtilissimo opere smallitam, et Salvatoris historiam cum antiquae legis allegoriarum testimoniis designatis, et capitello superiore mortem Domini cum suis imaginibus ammirante, per plures aurifabros Lotharingos, quandoque quinque, quandoque Septem, vix duobus annis persectam habere potuimus. Tanti igitur et tam sancti instrumenti ornatum altius honorare et exaltare misericordia Salvatoris nostri accelerans, domnum papam Eugenium ad celebrandum sanctum PasCha, sicut mos est Romanis pontificibus in Galliis demorantibus, ob honorem sancti apostolatus beati Dionysii, quod etiam de Calixto et Innocentio illius praedecessoribus vidimus, ad nos adduxit: qui eundem

crucifixum ea die solenniter consecravit. De titulo erae crucis Domini, quae' omnem et universalem

excedit margaritam, de capella sua portionem in eo assignavit; publice coram omnibus, quicumque inde aliquid raperent, quicumque ausu temerario in eum manum inferrent, mucrone beati Petri et gladio Spiritus sancti anathematigavit. Nos autem idem anathema inserius in cruce intitulari secimus. XXXIII. Principale igitur beati Dionysii altare, cui tantum anterior tabula a Karolo Calvo imperatore tertio speciosa et preciosa hahebatur, quia eidem ad monasticum propositum oblati suimus, ornatum iris. Qui, mendose, edit. chran. Diuitiroo by Cooste

232쪽

sUR SON ADMINISTRATION ABBATIALE. 97 acceleravimus, et utrique lateri aureas apponendo tabulas, quartam etiam preciosiorem, ut totum circum- quaque altare appareret aureum, attollendo circumcingi secimus. Collateralibus quidem candelabra viginti marcarum auri regis Ludovici Philippi, ne

quacumque Occasione raperentur, ibidem deponentes, jacinctos, smaragdines, quascumque gemmas preci Osas apposuimus, et apponendas diligenter quaeritare decreVimus. Quorum quidem versus hi sunt. In dextro

laterct :Ηas arae tabulas posuit sugerius abhas, Praeter eam quam rex Κarolus ante dedit. Indignos venia lac dignos, Virgo Maria. Regis et abbatis mala mundet fons pietatis.

In sinistro latere :Si quis praeclaram spoliaverit impius aram,

.E lue damnatus pereat Iudae sociatus.

Ulteriorem vero tabulam, miro opere Sumptuque prosuSo, cluoniam harbari et profusiores nostrati hus erant artificos, tam forma quam materia mirabili, anu- iso opere, ut a quibusdam dici possit u materiam superabat opus, s extulimus. Multa de acquisitis, plura de quibus ecclesiae ornamentis, quae perdere timebamus, videlicet pede decurtatum calicem aureum, et quaedam alia ibidem consigi secimus. Et quoniam tacita visus cognitione materiei diversitas, auri, gemmarum, unionum, absque descriptione sa-cile non cognoscitur, opus quod solis patet litteratis, quod allegoriarum iocundarum jubare resplendet, apicibus litterarum mandari secimus. Versus etiam

233쪽

198MUvRES COMPLETES DE SEGER. idipsum loquentes, ut enucleatius intelligantur, apposuimus :

Voee sonans magna Christo plebs et amat : Osanna luuae datur in coena tulit omnes hostia vera Ferre crucem properat qui cunctos in cruce salvat.

Hoc quod Abram pro prole litat, Christi caro signat. Melchisedech libat quod Abram super hoste triumphat.

Botrum vecte serunt qui Christum cum cruce quaerunt.

Haec igitur tam nova quam antiqua ornamentorum discrimina ex ipsa matris ecclesiae assectione crebro considerantes, dum illam ammirabilem sancti Eligit

cum minoribus crucem, dum incomparabile ortia mentum, quod Vulgo crista Vocatur, aureae arae superponi contueremur, corde tenus suspirando : Omnis, inquam, lapis preciosus operimentum tuum, sardius, topagius, jaspis, cri solitus, onix et berillus, saphirus,

carbunculus et smaragdus. De quorum numero, Priditer solum carbunculum, nullum deesse, imo copiosissime abundare, gemmarum proprietatem Cognoscentibus cum summa ammiratione claret. Unde, Cum ex

dilectionse decoris domus Dei aliquando multicolor gemmarum speciositas ah ex intrinsecis me curis devocaret, sanctarum etiam diversitatem virtutum, de materialibus ad immaterialia transferendo, honesta meditatio insistere persuaderet, videor videre me quasi sub aliqua extranea orbis terrarum Plaga, quae nec tota sit in terrarum Dece, nec tota in coeli puritate demorari, ab hac etiam inseriori ad illam superiorem anagogico more Deo donantct posse transferri. Conferre consuevi cum Hierosol3mitanis, et gratantissime addiscere, quibus Constantinopolitanae patuerant gara: Diuiti reo by Cooste

234쪽

sΓR SON ADMINISTB ATION ABBATIALE. 399 et Sanctae Sopitiae ornamenta, utrum ad Comparationem illorum haec aliquid valere deberent. Qui cum haec majora laterentur, visum est nobis quod timore

Francorum ammiranda quae antea audieramus caute

reposita essent; ne Stultorum aliquorum impetuosa rapacitate, Graecorum et I atinorum ascita lamiliaritas in seditionem et hellorum scandala subito moveretur. Astucia enim praecipue Graecorum est. Unde fieri potuit ut majora sint quae hic sub tuto reposita apparent, quam ea quae non tuto propter scandala ibidem relicta apparuerunt. Αmmiranda siquidem et sero incroedibilia a viris veridicis quampluribus, et ab episcopo

Laudunensi Hugone, in celebratione missae, de Sanctae Sophiae ornamentorum praerogativa, necnon et aliarum ecclesiarum audieramus. Quae si ita sunt, imo quia eorum testimonio ita esse credimus, tam iii aestimabilia quam incomparabilia multorii in judicio e

ponerentur. Abundet unusquisque in suo sensu, mihi sateor hoc potissimum Placuisse, ut quaecumque Cariora, quaecumque Carissima, sacrosantae Eucharistiae amministrationi super omnia deservire debeant. Si libatoria aurea, si statae aureae, et si mortariola aurea ad collectam sanguinis hircorum aut vitulorum aut

vaccae russae, ore Dei aut prophetae jussu, deserviebant; quanto magis ad susceptionem sanguinis Iesu Christi

vasa aurea, lapides preciosi, quaeque inter omnes creaturas carissima, continuo famulatu, plena devotione exponi debent. Certe nec nos nec nostra his deservire suffici inus. Si de sanctorum Cherubim et Seraphim substantia nova creatione nostra mutaretur, insuffii- Cientem tamen et indignum tantae et tam inestabili hostiae exhiberet famulatum. Tantam tamen propi- Duili reo by Cooste

235쪽

200 PE IUBES COMPLETES DE SUGER.ciationem pro peccatis nostris habemus. Opponunt etiam qui derogant, debere sumcere huic amministrationi mentem sanctam, animum purum, intentionem fidelem. Et nos quidem haec interesse praecipue, Proprie, specialiter approbamus. In exterioribus etiam

sacrorum Vasorum Ornamentis, nulli omnino aeque ut

sancti sacrificii servitio, in omni puritate interiori, in omni nobilitate exteriori, debere famulari profitemur.

In omnibus enim universaliter decentissime nos oportet deservire Redemptori nostro, qui in omnibus univem saliter absque exceptione aliqua nobis providere non recusavit; qui naturae suae nostram sub uno et amnii tabili individuo univit, qui nos in parte dexterae Supelocans, re tun suum Veraciter possidere promisit, Dominus noster clui vivit et regnat per omnia secula

seculorum.

Altare etiam quod testimonio antiquorum sanctum nominatur altare bic enim consuexit dicere gloriosus rex Ludovicus Philippi ab insantia sua, dum hic nutriretur, se a senioribus loci didicisse , quia cum vetustate, tum desectu fidelis custodiae, tum etiam Propter frequentem motionem quae fit nobilissimi

apparatus occasione, qui diversi diversis, excellentes excellentioribus sestis apponuntur, minus honeste comptum apparebat, ob reverentiam sanctarum reliquiarum renovare excepimus. Sacratus siquidem lapis porphireticus qui superest arae, non minus qualitativo colore quam quantilativa magnitudine satis' aptus, concaVO ligno auro operto, ipsa vetustate interpolata admodum disrupto, cingebatur. Cuius concavi sacela

. Desere, mendose, Chesn. ed. - 2. Salus, male. Cod. ms.

236쪽

compositione in anteriori parte locatum brachium sancti Jacobi apostoli, idipsum litteris interius attestantibus, pervia candidissimi cristalli apertione credebatur. Nec minus in dextera parte uniformiter litterarum apparitione, brachium prothomartyris Stephani recondi, in sinistra vero aeque sancti Vincentii levi et martyris brachium titulus interius perorabat. Nos

igitur tantarum et tam sanctarum reliquiarum prote tione muniri appetentes, eas videre, eas deosculari, si Deo displicere non timerem, gratantissime multo temporum processu rapiebar. Assumens igitur ex devotione audaciam, et auliquitati honorem veritatis cor Servans, modum et diem detegendi ipsas sanctas

reliquias elegimus, sacratissima videlicet die martyris

beatorum martyrum dominorum nostrorum, Octavo

scilicet idus Octobris. Aderant siquidem diversarum provinciarum archiepiscopi et episcopi, qui gratantissime, quasi ex debito apostolatus Galliarum, ad

tantae solemnitatis celebrationem pia vota deserre accesserant: archiepiscopi scilicet Lugdunensis, Remensis, Turonensis et Rothomagensis; episcopi vero Suessionensis, Bel vacensis, Silvanectensis, Meldensis, Redonensis, Aletensis et Venetensis; abbatum etiam et monachorum, sive clericorum, atque optimatum

conVentus ; sed et populi promiscui sexus turba innumerabilis. Decantata igitur, eadem solemnitatis die, Tertia, cum jam in conspectu omnium assistentium celeberrima tantae diei ordinaretur processio, lania certae' rei veritatis siducia, solo patrum testimonio et titulo reserti, ac si jam omnia vidissemus, Rrchiepi-

4 Vincenti cod. ms. - 2. Certe edit. Cliesn.

237쪽

20E OEUvRES COMPLOES DE SEGER. scol Os et episcopOS, abbates et autenticas assistentes personas ad esserendam aram ascivimus; quod eam aperire, quod sanctissimarum reliquiarum thesaurum

videre vellemus, exposuimus. Dicebant ergo quidam ex familiaribus nostris, consulte quidem, quod et pedisonae et ecclesiae famae tutius suisset, si secreto utrumila esset ut litterae loquebantur videretur. Quibus ilico, fidei servore excitus, responsum reddidi, magis mihi placere, si ita est ut legitur, ab omnibus contuentibus scire, quἔun, Si Secreto inspexi Ssem, Omnes non contuentes dubitare. Deserentes igitur in medium praefatam aram, ascitis auri labris qui locellos illos, quibus sanctissima brachia continebantur, ubi superis sedebant cristallini lapides, titulos eorum Osferentes diligentor aperirent, sicut sperabamus, omnia Plenarie, Deo annuente, Videntibus cunctis, invenimus. Causam etiam repositionis reliquiarum in eisdem

locellis invenimus, videlicet quod Karolus imperator tertius, qui eidem altari subjacet gloriose sepultus, ad tuitionem animae et corporis, de theca imperiali eas sibi assumi et penes se reponi imperiali edicto assignaverit. Argumentum etiam, anuli sui depressione signatum, quod valde omnibus placuit, ibidem reperimus. Nec enim sine causa ante sanctum illud altare septem lampades in Vasis argenteis, quae nos quidem dissoluta resecimus , incessanter tam die quam nocte in sempiternum ardere Constituisset, nisi maximam spem et corporis et animae in sanotarum reliquiarum repositione credidisset. Sumptibus enim illarum et anniversarii .sui, et suorum resectioni, possessionem

238쪽

SUR SON ADMINISTRAΤION ABBATIALE. 203 suam quae dicitur Ruoilum, cum appendiciis, sigillis aureis confirmavit. Hinc est etiam quod in solemnitatibus diversis sere sexaginta, magni et honesti cerei sex, quales alibi in ecclesia aut raro aut nunquam RPPO-nuntur, circa idem altare accenduntur. Hinc est etiam quod quotiens altare beati Dionysii, totiens et idem altare nobili apparatu adornatur. Crucem etiam mirabilem quantitatis suae, qvie superi posita est inter altare et tumulum ejusdem Karoli, in cujus ' medio sama retinuit confixum nobilissimum monil antlidis reginae, uxoris Dagoberti regis ecclesiae tandatoris, aliud vero in frontem sancti Di nysii stamen huic minori nullum aequipollere periti simi artifices testantur , erigi secimus, maxime obreverentiam sanctissimae bolae ferreae, quae, in carcere Glaucini sacratissimo collo beati Dionysii innexa, cultum et venerationem tam a nobis ituam ab Omnibus promeruit. Ea etiam parte, abbas venerabilis Corbeiae honae memoriae Robertus, hujus sanctae ecclesiae professus et ab infantia nutritus, quem eidem CocteienSi monasterio abbatem praeesse Deo donante exhibuimus, tabu- Iam argenteam optime deauratam, pro recognitione professionis suae et multorum ecclesiae beneficiorum gratiarum actione, seri fecit. XXXIV. Chorum etiam fratrum , quo Valde graVR-bantur qui assidue ecclesiae insistebant servitio, frigiditate marmoris et cupri aliquantisper infirmum, in

hanc quae nunc apparet formam, laboribus eorum compatientes, mutavimuS, et propter conVentus augmentationem, Deo auxiliante, augmentare olabora

239쪽

204 LEUvRES COMPLETER DE SUGER. Pulpitum etiam antiquum, quod ammirabile inhu- Iarum eburnearum subtilissima nostrisque temporibus inreparabili' sculptura, et antiquarum historiarum descriptione humanam aestimationem excedebat, recollectis tabulis quae in arcarum et sub arcarum repositione diutius foedabantur, refici, dextraque parte restitutis animalibus cupreis, ne tanta tamque mirabilis deperiret materia, ad proserendam Superius sancti Evangelii lectionem, erigi secimus. In novitate siquidem sessionis nostrae, impedimentum quoddam, quo

medium ecclesiae muro tenebroso secabatur, ne speciositas ecclesiae magnitudinis talibus suscaretur repagulis, de medio sustolli seceramus. Nec minus nobilem gloriosi regis Dagoherti cathedram, in qua, ut perhibere solet antiquitas, reges Francorum, Suscepto regni imperio, ad suscipienda optimatum suorum hominia Primum sedere consueverant, tum pro tanti excellentia ossicii, tum etiam pro operis ipsius precio, antiquatam et disruptam refici

fecimuS. Aquilam vero in medio chori ammirantium tactu frequenti dedeauratam reaurari Cimus. Vitrearum etiam novarum Praeclaram varietatem,

ab ea prima quae incipit a Stirps Iesse in capite ecclesiae, usque ad eam quae superest principali portae in

introitu ecclesiae, tam superius quam inserius, magistrorum multorum de diversis nationibus manu exquisita, depingi secimus. Una quarum de materialibus ad immaterialia excitans, Paulum a Stolum molam ver

s. Sie eod. ms. et editio Chesnii, ut infra amminiantium. 2. It, eod. nas. et Chesn. ed.

240쪽

Tollis agendo molam de sursum, Paule, sarinam. Mosaicae legis intima nota facis. Fit de tot granis verus sine sursure panis, Perpetuusque cibus noster et angelicus.

Item in eadem vitrea, ubi aufertur velamen de facie IIoysi:

Quod Moyses velat, Christi doctrina revelat. Denudant legem qui spoliant Moysen. In eadem vitrea, super arcam foederis :Foederis ex area Christi eruce sistitur ara; Foedere majori vult ibi vita mori.

Item in eadem, ubi solvunt librum leo et agnus :Qui Deus est magnus, librum Leo solvit et Agnus. Agnus sive Leo sit caro juncta Deo.

ln alia vitrea, ubi filia Pharaonis invenit Moysen tu fiscella :

Est in fiscella Moyses puer ille, puella Regia, mente pia quem fovet Melesia.

In eadem vitrea, ubi Morsi Dominus api aruit in igne rubi:

Sicut conspicitur rubus lite ardere, nec ardet, Sie divo plenus hoc ardet ab igne, nec ardet. l. a et, mendose, M. chran.

SEARCH

MENU NAVIGATION