Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

201쪽

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. L 1 ,

diro toti Italiae foedere coniurarant. iis conditionibus ut Ludovico Regi Mediolanum, Venetis Cremona cederet, Caesari vero Borgia Pontificis filio qui Candiano fratre immaniter intersecto sacri se pilei honore abdicarat, in Galliaque Cariotam Alabretam Cantabriae Reagis filiam, uxorem duxerat, auxilia praeberentur quibus Flaminiae. Aemiliaeque & Umbriae urbes trucidata aut eiecta omni antiquorum Principum stirpe inuaderet , regnum vero Neapolitanum Reges ipsi Ferdinandus & Ludovicus inter se partirentur: tanta autem calliditate Ferdinandi nomen in scedere suppressum est, ut Fodericus a nemine in ipso summi periculi metu, maiorem opem quam li Ferdinando consanguineo, vetereque suo defensore certius expectaret. Hac

atroci Principum conspiratione Ssortia circumuentus quum , Maxi miliano Caesare perse pecunia semper indigente, di tum ab Helvetiis Rhetisque arma in ferentibus laceisito frustra opem expectaret ad Baiaretem Turcarum Imperatorem legatos misit qui docerent in unum id consilium ea coniuratione parari arma, ut postqvlim ex sententia

consectae in Italia res essent, communia arma terra marique in Grae iaciam trans serrentur. Intellexit occasionem atque periculi momentum Barbarus, extemploque mare Ionium magnis classibus compleuit. Schenderbassamque Illyrici praefectum qui omni belli clade ue netos fines popularetur ad intimum usque sinum Euganei litoris cum

expedito equitatu, ita ut Venetae urbis turres conspiceret, penetrare

iusςit. Sed adeo grauiter Gallica arma ab Alpibus in Ssortiam inc buerunt, prementibus etiam a tergo Venetis, ut misere desertus ab omnibus & plane proditusὶsuis, amisso Mediolano in Germaniam essu gere sit coactus, idque paucis ante diebus quam Turcae obiecta praealta Flumina Liquentiam, Natisonem & Tisauentum Anaxumq. tranantes acerbissima calamitate,nillil tale timentibus agricolis illata. in Taruis num agrum peruenirent. Aliud quoque Venetus detrimentum cum summo dedecore ad Protum inter Sporades insulas ad Peloponnesi oram accepit, quod Gri manus classe validior cum Othonianica classe congressurus, aliquot triremes nauesque ingentes duas incendio absumptas, explorataeque demum victoriae occasionem turpiter amisisset. Sed non toto vertente anno quum Ludovicus Ssortia

Helvetiis auxiliis & Burgundionum equitatu instructus, Mediolanum tui sis Gallis recepisset oppugnata etiam captaque Nouaria, is demum elli exitus fuit, vi ab Helvetiis summa perfidia Gallorum duci Tr

mulio proderetur, Ascanium quoque fratrem eius cardinalem, Veneti in Placentinum agrum fugientem ceperunt, Gallisque deposcentibus tradiderunt. Baiaetetes vero per Isthmum cum ingentibus co piis Peloponnesum infressus Medaonem expugnauit. Iuncum quod

Nestoris pylus olim fuit, & Crictum ultra Acritem hodie Galli caput appellatum, ronemque in potestatem redegit,quum paulo ante

202쪽

MAGNI CONIA I VI CORDVB. LIB. I. iquiem habitura videbatur, praesertim amissa Methone quae tutissimam sationem nauigantibus in Syriam antea praebuisset. Igitur omnibus quae ad oppugnationem opuS erant undique comparatis, Consaluus priusquam eo traiiceret, Legatos ad Turcas, Pucium Trierarchum& Soli sum insignem peditum praesectum transi sit, qui docerent opulentissimi Regis Hispaniae veteranas copias longa exercitatas militia, quae ipsorum sectae Mauros deuicissent, auxilio , enetis aduenisse; propterea si insulam arcemque dederent, incolumes abituros omnes, sin Hispanornm vim experiri,& tormentorum ictus expectare vel ialent, nullum postea veniae salutive locum inuenturos. Ad ea Gis da res natione Epirota praesidii praefectus alacri vultu;gratias inquit vobis agimus viri Christiani, quod nobis aut vivis, aut egregie deiunctis eximiam c*nstantiae gloriam apud BaiaZetem parituri estis . Nos nullis hominum minis perterremur, quum omnibus media in fronte vitae exitum Fortuna praescripserit. Itaque duci vestro renunciate singulis militibus meis septenos esse arcus S sagittarum septena milia, quibus interitum nostrum egregie ulciscemur, si fato aut virtuti vestrae succumbemus. His dictis arcum validum cum pharetra inaurata. muneri Consaluo serendum dedit colloquiumque diremit. At Consaluus atque Pisaurius idoneum nacti ventum a Zacyntho ambobus Cephalaeniae portubus inseruntur, expositisque in terram copiis, hinc Veneti, illinc Hispani castra ponunt, & omnem tormentorum apis paratum admouent. Habebat Pisaurius aenea tormenta ingentis magnitudinis, quae Basilisci nomine vocabantur. Horum tanta vis erat, ut pilae serreae octonum pedum murum transverberarent,& quaecunque intus muris adhaerebant, horribili fragore diruerent. Contra Turcae supra quam cuiquam credibile sit, intrepide consistere, foeda

suorum strage non commoueri, munimenta interiore in parte ex congestitia gleba materiaque construere, tormentis incessanter uti, tan tam denique sagittarum vim emittere, ut bis,totis castris tentoria complerentur; eoque res erat atrocior, quod sagittae veneno illitae vel ictu minimo mortem sauciatis militibus asserebant , scuti Seruantio Uelasco summae nobilitatis atque virtutis iuueni accidit; qui prius quam a Venetis medicis certiora ad id remedia peterentur, leui ex plaga celeriter extinctus est. Arx erat saxeo tumulo imposita, propterea aditus in eam per accliuem rupem & ruentium murorum stragem difficilior praebebatur, subibant tamen Hispani impigre . & cruenta omnibus horis contentione praeliabantur. Nec Turcae sibi deerant, mistilem nanque ignem, sagittas , saxa in confertos iaciebant; aliquos scalis subeuntes,demissis uncis serreis quos lupos vocant, ab imo thorace baltheasque correptos, in murum extrahere nitebantur . Quiabus uncis ante alios cum summo vitae discrimine pependit Dida cusCarcias Paredius, qui postea multis bellis eximiae fortitudinis laudem

203쪽

,oo PAVLI IOVII DE VITA adeptus est. Erumpebant per obscuram noctem saepe Turcae quod

tempus tenebrarum beneficio ab omni tormentorum periculo va cuum esse videbatur; tantamque sagittarum multitudinem totis castris

superfundebant, ut saepe Consalui praetorio cum summo cubantis discrimine figerentur. Quibus malis quum nulla prope ratione occurri poliat Consaluus,remedium admodum salubre ingenio fretus excogitauit; opere enim militari munitionem angulari fastigio contra portam oppidi obuersam & lateribus undique septam aedificauit; S in ea ad consipectum portae atque aditus qua Turcis erat erumpendum di spositis collibratisque tormentis communivit; ita ut Turcae prius to mentorum pilis certo prope ictu directis sternerentur, quam ad soli tum sagittandi spatium peruenirent; ea res Barbarorum audaciam fregit, nanque Pignerius vir fortis, cui tuendae munitionis cura fuerat de mandata, intentis semper ad id excubiis, bis eos de more erumpentes

adeo feliciter excepit, Vt repentina pilarum procella non exiguus eo rum numerus fuerit interfectus. Exaduerso Turcae cuniculum perfecerunt, per quem noctu erumperent ,& ad Consilui tabernaculum deferrentur, sed ipse Diis praeclare tanti viri salutem tuentibus

tantum discrimen somnio monitus vitavit: Ita contrario essecto cuniculo , ut cum nece teterrima Barbarorum coniecto in illum incenso

que sulphureo puluere obuiam iretur . Interim commeatus penuria Hispanos haud mediocriter afflixerat, partim quorundam mercato rum incuria & tarditate ad alendam tantam militum & nautarum multitudinem , auare commeatus expedientium ; partim nauigandi disii cultate, nam hiberni dies erant &mare saeuis aquilonibus agitatum quotidianas ex Corcyra & Zacyntho subuectiones retardabat, usque adeo ut plerique incognitis herbis atque seu ticibus vesci cogerentur.

unde tormina viscerum incurrerent, recondita tamen erat utrisque in

castris & classibus aliqua frumenti copia; Itaque paruas trusatiles molas, quae in una quaque trireme nexorum remigum manibus volue

rentur Concaluus instituit, & quum cribra deessent linthea ad excer nendos furfures, vela rara scortorum capitibus detraxit, surnosque subitaneos & clibanos paruos in litore ad percoquendos panes extruxit . quum reliqui cacabis contusum triticum quanquam ventribus inimicum cum larido percoquerent. Quibus rebus non modo leuata est fames, sed utraque castra noua spe victoriae sunt completa. Nam per eos dies Petrus Nauarrus, qui postea ad summum Imperii militaris honorem euectus est, mirabilium operum inuentor muri partem excinderat, sussossis in subiecta arci rupe cuniculis, atque his tormentario puluere ad excitandam flammam repletis; qua repentini ignis violentia, obstrusis scilicet undique spiraculis cu acta celeri momento rumpebantur. Iamque voces indignantium militum audire

erat, quod in expugnatione ignobilis oppidi aduersus inermes sigit

tarios

204쪽

MAGNI CONI ALVI CORDUB. LIB. L 1oitarios tot dies absumpsissent. Itaque Consaluus singulari ardore militum fretus, communicatis cum Pisaurio consiliis , qui alteram oppidi partem oppugnandam susceperat, uniuersas simul vires admouere cc nst tuit, magnis in concione propositis praemiis iis, qui primi in oppidum perrupissent. Ergo omnibus rebus ad supremum eius oppugnationis certamen diligenter ac industrie comparatis, tuba signum

proponitur, cuncta uno tempore maiora minoraque tormenta emit tuntur, tanto fragore edito, ut tota insula subito veluti quodam terra motu concussa penitus mergi & fluctibus absorberi crederetur . Non muri, non erectae intus munitiones, non Barbarorum constantia, Hispanorum cohortes morantur, certatim inseruntur signa, caeduntur

in vestigio stationis fortissimi Turcae,oppidumaue extemplo capitur. Octuaginta circiter Turcae vivi in potestatem deuenerunt, ex his maxime qui superiorum dierum vulneribus debilitati primas partes de fendendi muri sibi desumere nequiuerant. Caeteri omnes circiter trecenti in summa mortis contentione propugnantes cum Praefecto Gisdare ceciderunt. Ita ut qui modo Turcarum arma, ct rude militiae genus despiciebant, illorum vim, si cum magnis eorum copiis certandum foret,maxime timendam esse iudicarent. Cephalaenia capta Consaluus multis de causis in Siciliam sibi omnino reὸeundum existimauit, quanquam Veneti de expugnanda Leucade deliberarent; nanque Regiis ex literis paulo ante didicerat Gallorum duces qui Medio Iani essent pluribus conductis Helvetiorum cohortibus, & valida classe Genuae comparata ad prima veris signa terra marique Federico Regi bellum illaturos. Itaq. tantas quantas maxime debuit Pisaurius di scedenti Veneti senatus nomine gratias egit, in praemiumque nauatae operae dono dedit vasa ex auro argentoque caelata , coccineos item laneos pannos . Mericos purpureos, & plures ex his auro intertextos, Equos vero Thraicios decem, & auri argentiq. signati circiter decem milia aureorum nummum quae fere omnia exercitui in uniuersum Regia liberalitate S sigillatim militum amicorumque sortissimis diuisit; quum vix quatuor ingentes scyphos ad exornandum in pace abacum ulim testes virtutis suae & Venetae munificentiae retinendos cen et, quum eximia animi magnitudine lauream de capta Cephalae nia labore partam omnibus illis muneribus anteferret. Sed Fortuna

praedulce illud praeclarae laudis decus, domestici luctus amaritie peria sedit . Sub id enim tempus Alsensus frater familiae princeps & sum mae aut horitatis dux ad Syluam Uermegiam a Mauris est intersectus, quum ea gens certa pacis conditione post Granatense bellum in Turdulorum montibus relicta, quod ab Antistite Toletano Christiana sacra suscipere cogeretur, correptis armis rebellasset. Itaque Alson sis adoriri eos & bello persequi iussus, quum audacius pugnando progrederetur, & ingruente iam nocte Mauri ex insidiis undique in eum

205쪽

consurgerent, confosso equo cecidit, Nec Gironius Uroniae comes eius expeditionis collega circumuento opem ferre ausus est, licet &Petrus Alson si filius iuxta patrem grauissimis vulneribus acceptis in eodem periculo versaretur. Sed Franciscus Aluarus , Corduba idem sortissimus & fidissimus cliens , summotis magna vi Barbaris transfi xa coxa iacentem erexit, equoque impositum egregia cum laude seruauit. Sed ut eo unde discessimus reuertamur, postquam Consaluum classe non modo incolumi sed victrici Messanam applicuit se nuncia tum est, legationes ei undique ex omnibus Siciliae urbibus, cum donis victoriam gratulatum venerunt; Uerum eius reditus Federico Regi longe gratissimus fuit, quod imminentis Gallici belli cura anxius,

omnem reliquam spem in Hispanis Consiluique virtute ex vetereamicitia collocasset. Veneti enim S Florentini in societate Gallorum erant, Pontifex Alexander aduersus Federi cum cum Gallo coniura rat. Quibus de causis Federicus legatos ad eum saepius in Siciliam misit, ac simul frequentibus literis edocebat, quanti terra marique Gallorum apparatus ad inuadendam Siciliam fierent, s ipsi tantae moli instantis belli impar destitutusque ab omnibus antiquis sociis Neapoli Regnoque excedere cogeretur. Consaluus qui Ferdinandum Ludovicumque Reges, occulte animos consociasse, Neapolitanum que Regnum inter se ex aequo diuisise cognouerat, Federicum spe auxiliorum aliquandiu sustentauit, quanquam id quidem inuitus faceret; namque ingenuis anteactae vitae moribus, atque ipso is quo maxime erat laudatus in inuiolato synceri animi candore penitus indignum arbitrabariir , optimum Regem de se bene meritum, mutuisque beneficiis sibi in amore coniunctissimum fallacibus promissis traducere, ut ille mox deceptus atque elusus, natura seu is, ac superioris belli clade exacerbatis hostibus proderetur. Sed Ferdinandi Regis iussis erat seruiendum, ne dum priuato decori studeret. Regii suo iidem fallere videretur, cuius animum quibusdam offensionibus alienatum, Federicus aduersu in se concitasset. Agitasse enim cum Ludovico de

pace perpetuaque Concordia serebatur . quam annua pecunia certisque tributis redimere contendebat. Eam rem perinique tulisse visus est Ferdinandus , quum id Regnum inimicae gentis tributarium feri nollet, quod eius patruus Alfonsus maior, singulari virtute belloque difficili ac saepe ancipiti victoria quaesiuisset, quodque ipse paulo ante Plispaniae Siciliae'. opibus aduersus eosdem Gallos defenderat L Nec multo post quum Galli duces magnis instructi copiis ' Cisalpina Gallia in Campaniam delati, per inducias capta Capua crudeliterque direpta Aragonias copias deleui sient. Federicus desperatis rebus cum uxore & liberis in I sciam Aenariae Insulae arcem confugit, iratusque Hispano Regi, quo nefaria simulatione se proditum querebatur, cum Namurtio atque Obegnino Gallorum ducibus tradita arce Nea

206쪽

MAGNI CONI ALVI CORDUB. LIB. I. ros politana transegit, ut sibi tuto licem in Galliam nauigare, experiri que Ludovici Regis clementiam, quem supplex esset aditurus .m Per hunc modum Federici rebus veluti repentino turbine prostratis, Consaluus uti antea constitutum ex occulto foedere fuerat,e Messana Rha gium transgressus, breui omnes Brutior umi urbes in potestatem redegit. His enim legibus Reges foedus inter se percusserant, vi in diuisione Regni tota Campania di Samnium, Populique Marsorum ci Peli gnorum, cum ipsa Neapoli Gallorum ditionis essent; Brutius autem ager S Lucania, Apuliaque omnis, cum Salentinis ad Hispanos pertinerent. Ante alia autem Confatuus generoso praestantique iudicio priusquam Federico Regi arma in serret, legatum Neapolim ad eum

misit cum mandatis, ut urbes atque oppida in Vestinis ad Garganum montem, qui b. superiore bello ob egregie nauatam operam ab eo donatus fuerat, per solennes tabulas resignaret, ne qui hostis ex iustii Ferdinandi Regis sui futurus erat, tanquam abolita veteris accepti beneficii memoria,ingratus videretur. Sed Eedericus verecundiam vi magnitudinem animi in Consaluo miratus, se agnoscere vel in lio ne virtutem respondit, proinde nequaquὶm poenitere veteris suae erga eum liberalitatis, atque ita renouata donatione cum amplissimis

codicillis legatum remisit, congestis utique miris laudibus in Con saluum , qui se Regio Imperio coactum arma inferre, liberali testificatione ingrati animi notam diluisiet. Post id factum Sanseuerinae familiae Regulis, Bernardinoque praesertim Besenniano,oppida ditionemque restituit, quos triennio ante Federicus veluti sbi infensos & Galalicis rebus pertinacissime studentes expulerat. Putabat enim Con saluus ea liberalitate voluntates eorum esse redimendas, ut aliquando

Andegavensium partium obliuiscerentur. Quibus Brutios prope omnes superiore bello sena ner fauisse perspexerat. Columnios quoque Romanos proceres altiore consilio sibi adsciuit, ac eos multo cum honore humanitate que singulis alarum Praefecturis honestauit. Fabritius enim quum Capuae captus fuisset, e Gallorum manibus pecunia se redemerat. Prosper vero Federi cum saeua iam iniquae Fortunae tempestate iactatum reliquerat, sirpe eius consilium euentu

calamitosum & infelix non obscure detestatus, quum ille Hispani Regis odio & vana spe Gallicae benignitatis inductus, ad Ludovicum supplex atque miserabilis in Galliam nauigaret . Erat S in Sicilia Ioannes Columna Cardinalis Prosperi frater, qui, quum Alexander Ponti sex Ursinos proceres in clientelam recepisset, liberalique stipendio conductos, Caesaris filii imilitiae adscripssset, ct Columnios urbe atque oppidis paternis eiecit ut , & ipse urbe pro su serat . Enimuero Consaluus, uti erat summa ingenii altitudine. summoque ingenio praeditus iam non obscura diuinatione pro uidebat Gallos cum natura praeserui dos , tum ex victoriis nullo

207쪽

negocio partis insolentes & immodicos nequaquam statutis imperii finib. contentos fore,& propterea exarsurii aliquando bellum.quo in decus suum pulsis hostib. nobilissimum Regnum Ferdinando Hispqniae Regi eiusq. posteris vendicaret. Ad eas res quas & spe & magnitudine

animi spectabat praemoliendas, plurimum pertinere arbitrabatur, C lumnios summae nobilitatis spectataeq. virtutis militares viros, sibi Hispani q. Regis nomini quam primu adiungere; Quos non modo Pontifici Galloria socio ipsi'. maxime Gallis infensos este, verum secum veteres Italicos milites Aragonio'. omnes & magnu affinium clientium l. suorum numeria in partes tracturos intelligebat. Federicus Regno &Italia excedens Ferdinandum fili uadolescentem natu maximia quem ineptae Calabriae ducem vocabant, Tarenti reliquerat, ut urbem totius Regni munitissimam atq. opportunissimam praesidio tueretur . Cum Ferdinado erant Ioannes Geuarra Poletianus Regulus,& Leonardus

Aletius de Rhodia militia vir bellica virtute insignis. Masredonia quoq. ad Garganu montem ubi vetus Sipontus fuit, Federici praesdio tenebatur; reliquae urbes arce'. in Gallorii aut Hispanorum potestatem cocesserant.Itaq.Consaluus coactis in unu copiis & acceptis a Namurtio qui Gallis omni b. praeerat, Vasconu sagittariorum cohortib. duab. &totidem equitii alis, ad Tarentum castra posuit. Eo quo l. venere Prosper ac Fabritius bellum q. geri coeptum; Nam Aragonii plerunq.erumpebant,& in subiectis urbi campis equestrib. praeliis admisto pedite cuHisipanis contendebant. Sed Consaluus quu urbem vi ac tormentis expugnare se posse desperaret, premendam acri obsidione, ac fame domandam iudicauit. Nam tametsi munitiones in Castelli altitudinem

contra portam erexerat,indeq. tormentis oppugnaret, tamen erat locinatura,vt Aragonii egregie sese defendentes, tormentis contra propugnacula collocatis,ea vi hostili minime terrerentur . Est eius urbis admirabilis situs, ut pote quae undiq. mari abluitur; Absciderat enim eam a cotinenti Alsensus iunior, cui Straboni cognomentu fuit, quum Turcae Hidrunte capta inter alias Salentinoru urbes Tarento propter summam eius portus opportunitatem imminerent, urbs l. nunc eo loco est constituta, quo antiquitus Tarentina arx amplissima fuit, tam longa quam inani Annibalis obsidione nobilitata, ubi vero vetus Tarentum fuit, nunc ingentes sunt ruinae,passimque admiranda deletae urbis vestigia apparent. Igitur Tarentum urbs noua est, totaque in eam insulam traducta, ct circumfluo mari cincta,duob. ligneis ponti b. ab ortu& occasu tantum aditur. In capitib. interioribus eorum pontium duae sunt egregii operis arces aedificatae, quae ab utraque continenti inter

currentibus duobus Euripis, difficilem habent oppugnationem. Ab aperto autem mari nequaquὶm adigi possunt naues, nam id urbis latus perpetuis scopulis a natura permunitum est. His difficultatibus deterritus Conses uus , exquinta operum ratione aggeres fossasque

iustae

208쪽

MAGNI CONSALVI CORDVB. 'Li B. I. ros iustae magnitudinis sub urbe ad tormenti iactum circumduxit, duosque , pontibus egressus, adiectis castellis E cespite. tormentisque imia positis praesepst , atque ibi hiemare constituit. Hispanorum autem

classes & Siculorum ab aperto mari cuncta late obtinebant, ambos'. aditus eius Insulae quae portum efficit perpetuis costodiis obseruabant, ne per eos aut exitus aut ingressus in portum & ad urbem vilis nauigiis praeberetur. Fuit ea obsidio omnium quae in Italia auditae sint

maxime diuturna , sed quieta admodum S segnis. Nam Aragonii sicuti urbem per se ex agri proximi fertilitate commoditateque, facillimae nauigationis rerum omnium copia abundantem importato etiam

ac aduectitio commeatu referserant, ita quietos hostes lacessere S periclitari vires quae admodum erant exiguae, summae temeritatis esse censebant. Dum Tarentum obsideret Consaluus , dabat operam ut in omnibus cum bellicis tum priuatis rerum actionibus , aliquo semia

per illustri virtutum exemplo ab Italis, ipsisque praecipue Gallis admirabilis haberetur. Inter alias quae ei non minus a natura quam ab arte eximiae dotes inerant, liberalitate qua maxime militum animi capiuntur, admodum insgnis fuit. Nemo enim eo aut exquistius aut op portunius , aut denique hilarius unquam erga suos non modo, sed &hostes ipsos, magnificentiae splendorem exercuit. Peruenerat a Lem3 Insula tum sorte ad proxima Calabriae litora saeuissimis eiectus tempostatibus Philippus Ravastentus Belga, Gallicae classis praefectu lauibus partim naufragio amissis, partim vi ventorum dissipatis : ipsa vero Praetoria naui adeo quassata, ut quum violenter ad Cytheram inselam scopulis illisa, magnis rimarum hiatibus aquam undique admiscset, ipse seminudus cum nobilioribus euaserit. Ad eum itaque Consaluus cum nausea confectum, tum recentis periculi imagine, reique male gestae dolore consternatum, omnique castrensi & domestico exutum apparatu , continuo dona misi, quae & praesenti rerum fortunae maxime congruebant, S si multitudinem pretiumque spectares in Regiam liberalitatem superare videbantur. In his praeter omnis generis commeatus vim ingentem,suere sericae vestes pretiosis sibellinarsi ceruariorumq. luporum pellib. sussultae. Itemque lecti Serici, stragulae talretes, & vasa argentea in mensarum usum,nobile'. aliquot equi phaerati, tantu'. earum reru numerus suit,ut ad eius quo l. comites ferbonanes,ea liberalitas perueniret: quib. munerib. adeo sibi Gallorum animos obligauit,ut tantum virum cum omni laude, tum eo ipso quod

regebat Regno,dignum praedicarent. Aderant cum Ravastento pleriq. Callicae nobilitatis iuuenes & ante alios Ioanes Stuardus Albaniae Regulus in Scotia Regiae stirpis adolescens, quem postea inclyti nominis ducem in Italia vidimus . Iamque ipse Ravastentus minus iniquo animo fortunae acerbitatem ferebat, quum nulla in re se Consiluo parem esse fateretur . Paulo enim ante aemulatione gloriae ductus

209쪽

Verum ei Fortuna,quae ipsiam in arduis rebus nunquam destituit. alienato prope exercitu S nullum ex Hispania Siciliaque aurum expectanti, opportuno praesentique numine adfulsit. Siquidem ex mercimoniis ad modii pretiosiis Ligusticae nauis, quae Asiam petens forte in Tarentinum Sinum venerat, repente ditatus est, quum eam nihil tale expectantem, atque , triremibus Liscani Hispani circunauentam, iure quodam quod ferrum ad Turcas deferret per Pucium Trierarchum

in praedam vertisset, earum mercium pretium centum milium aureorum nummum superasse ferebatur. Coactus nimirum est co utra naturam suam Consaluus impotenter agere, non quidem auaritia inductus, sed extrema impulsus necessitate: ut scilicet milites in officio contineret; quorum virtuti confisus maxima quaeque atque ardua felici ter se confecturum sperabat; si eorum ingenia aliquot iam de causis deprauata, vehementerque incitata exoluto stipendio pacarentur. Solebat ille dicere quum humana iura violaret, Imperatori a qua vel iniqua ratione omnino esse vincendum, ut parta demum victoria de trimenta illata miseris cumulata liberalitate sarcirentur. Iam aliquot menses in ea lenta obsidione consumpserat,quum multis sensim coniecturis factus est certior Gallos haud quaquam ea Regni diuisione contentos, occulte hostilia moliri, literisque transmissis solicitare Geuarram Ferdinandi Aragonii adolet centis nutricium, & Leonardum praesidii praesectum, ut Gallis potius quam Hispano Regi, qui ipsius patrem Regem prodidi isset,Tarentum dederent. Auxerat quoque suspicionem Ategria Gallorum ducum longe promptissimus, qui pauibante per speciem religionis postularat, ut sibi aditus pateret ad Sancti

Cataldi templum,cuiuS numen tanquam tutelare a Tarentinis religiose colitur, scilicet ut votum pro salute susceptum oblatis donariis praesens exolueret. Per idem quoque tempus Galli Mansredoniae Praesectum ut ipsis potius quam Hispanis arcem urbemque dederet, magnis pollicitationibus inuit arant. Sed Concaluus Gallorum conatus in praeoccupanda Mansiredonia, miris artibus superauit, & cum Geuarra egit ac Leonardo qui natura Gallis insensi erant, ut ad deditionem maturandam, adolescentem a qui S propositis conditionibus hortarentur. Iam ipse admirabili stupendaque ratione Annibalis Porni exemplo circiter viginti nauigia plaustris imposita ab aperto pelago in internum atque conclusum mare transuexerat. Est id latum miliaria cir citer quatuor instar ingentis stagni, in circuitu vero decem & octo milia panuum amplectitur, semperq. vel se uis incidentibus tempestatib. tranquillam & tutam nauib. stationem copiosissimamque piscationem praebet. Ab ea parte Tarenta minime munitu erat, sed domus populariti frontib inter se coniunctae pro muro erant, nihil unquam hostile ab ea parte expectantibus Tarent mis. Nauibus itaq. ingenti militum plausu, multisque tympanorum & tubarum cautibus in porsum deductis

210쪽

PAVLI IOVII DE VITA

& toto mari vagantibus, magnus Aragoniis terror illatus est, Qu an quam ea res specie ipsa quam usu & facultate oppugnationis terribilior erat. Nec musto post veluti desperatis rebus Leonardus atque Geu arra Ferdinando adolescenti persuasere ut se incolumem melioribus Fortunae casibus seruare vellet. Quia si consenescere obsessa in urbe perseueraret, certa ei vitae pericula instarent; in senses enim ipsi

imminere longe maximos Reges, caeteros vero Principes eorum esse

foederatos, a quibus auxilia opperiri & opinione stultum i exitu miserum videretur. Tarentinos porro adeo cumulatis diuturnae ob sdionis taediis S incommodis a filictos esse, ut iam acerbiora quaeque exo-htent, modo obsidione belloque liberati tot aerumnis atque laboribus finem inueniant, Si urbem arcemque dederet, a Consaluo facile ina petraturum,ut sibi in quas velit terras cum Regia seppellectile & do mestico comitatu libere proficisci liceat. Igitur Ferdinandus his adductus consilis Geuarram emittit, induciae sex dierum statuuntur, commeantibusque in urbem Aloiso Errera & Petro Paceo Consilui Praefectis , de Tarenti deditione transigitur: Cuius quidem praeproperae deditionis Leonardus & Geuarra Tarentinorumque primores inuidia deflagrarunt. At Ferdinandus summo cum honore. singularique humanitate a Consaluo susceptus, quum ex conditionibus Re gno excedere & paterna sequi consilia maturaret, e Butunto oppido non multo postTarentum retrahitur,frustra querens & gemens quod a sui; fallacissime inductus S sub fide Regia nefarie proditus custodiae traderetur. Nec multis inde mensibus squod vehementer moerorem eius auxit in Hispaniam deuectus est, ubi in libera honestaque custodia paternae simul Fortunae & iniquae suae sortis casum aequo animo ferre condisceret. Uerebatur enim Consaluus,ne adolescens Federici patris consilio innixus ad Gallos trans ret, Aragoniorumque animos in spem recuperandi Regni erigere ct ab Hispanis curaret auertere. Iubenti enim Regi & ab se minus honesta postulanti Con saluus vel cum laude suae dignitatis parendum iudicabat; Quod tametsi sacramento adactus quae promiserat non praestaret, id totum tamen ad imperantis Regis arbitrium reserretur; Qui uti absens, ignarusq. earum rerum ex Iureconsultorum responsis nulla Concalui sponsone obligari posse censeretur. Interea oborta est contentio de fini bus regionum inter Gallos.& Hisipanos togatorum primo hominum S Iureconsultorum, moxque insolentia di libidine militari ad cruen tam altercationem deducta, quum utrinque 1 Consaluo atque Na murtio publica monumenta descriptarumque regionum ranulae ex Geographorum atque annalium fide ad iudicii coniecturam proserrentur ; Quando iam li multis saeculis immutante vetustate urbium dc

regionum antiqua nomina perierint, aut perperam translata corruptaque se barbaris vocibus, tenebras scribentibus legentibusque ossundunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION