장음표시 사용
281쪽
PAUL Us Io VIUI NOUO COMENIIS EPI SCOPUS NUCERINUS IO. BAPTISTAEC AsT ALIO, APUD CAROLUM CAESAREM CASTRORUM MAGISTRO
S. P. D. IRCvΜSΡECT ANTI mihi cui aiam si os Abi ta ct reia telis Ferae nasi Pisi aer, , in pullieum modeuntes commentarem,tolus ante omnes occurristi. vi Egnus eorum patrocinio viderere. Opus enim visci, probpicis multorum obtrectationi expositum, aduersus sivi dos maligne pleraque interpretantes, luculenti mo india ter issensim, Nec qui iam hia esuperest e tot ducibin; i te ipsi emsiliarum omnium rerumque gessarum, locutietior atque umidis tessis essepset; suum ab ineunte aetate in eius praessanti mi ducis contubern perpetuaque amicitia clarus, quod ala equitum'aeesses,omnisus belgis oe singulis prope expessitionibus interfueris; scilicet u mirificae eius vi tis si aulus melis aemulator euaderes; unde tibi' Da oe issignes titulim decor aprobatae vinum is ornamenta adterennem laudem obuenerunt; quae mori velter se tusecisse,inussi mi sesaris iud cis ea erum Magi Her essectus ,perAmita late Vermania, partis nouis insignibus cumulusi. Nebes itaque Mestremum issensionis munus memoriae tanti viri,a quo tot documenta exacta Ai plinae te assidio . steris. Quia erum aliud Pistor manes usu nobilius o cium expostulant, quamis elingloriae obtrectatores siforte existant, ea ei conssantia refutentur, qua vivum o meriti triumphi laude forentem coluissi es Liquet enim apud omnes quum in manibus tuis expiraret .suprema voce ngiligi lius delegasse, quam utra visib totius Naualae amus decus tuerere; hoc idem quoque a te exigis Ussoria
ostiamna aequatis virtutibus eo coniuge dignissima, uae a te omni tem refudisse cuba nuper aeternae lucti auia x his terra tenebras ad Veros euolauit. Neque tu propterea huius o c, operam remiseras, quod ea ibriam contemnere Chri yi na etate videretur; quum eam me vementem a mutare fotius quam seme
qui modo cum multis nesyris lachrymis immatura morte ereptus, uti se cary Ρ truelem , ω' tantarum opum Imper, e militaris successirem decuit, verae laudis erat cupidi mus, quum excelli ingem cunctas bessi σpacis actiones ad decus re
uocaret. Sedurunque nostrum ex maerore a properati eius olitus a ue lu
gentes, mirifice consilini potiar, his i V3 filius summas i adolescens, ab illustri inlle dignus see bene austicato Psidet cognomento, qui dudum es , cau
282쪽
ax PAVLI IOUII DE VITA se ad Fhil pum VPaniae Regem Asinatum, nauigauit; Nihil enim meo plus
optauerim, suam ut te militarium . ciuilium morum lectissimo formatore risu mis stra, idquod facilesteramus cum farris, tum patrui absolutae virtutis θ' cimen referat. Quantum vero aJ me attinet, ita huius ingenui laboris famam improbes dii tes destitiam, ut meorum recte integre, Acriptorum conscientia fetus , m invita, Grys mortem
eos omnino contemnendos tutem; 'aeclara enim v
ritassigra calumniae nebulas facile emicat; σqui e integra bonos mortuos colit, vi uos conciliat. Vale.
283쪽
I Quid est Victoria Columna in praecipuis honestissimae uitae tuae uotis, quod ad summam felicitatem, uel Dii maxime pro illi, uel mortales lon3e gratisiimi, cunnaate tribuere possint; id unum esse arbitror, ut Piscarii uiri tui memoria fidelibus nec ineptis literarum monumentis ad posteros transinitiatur; ut quae tua est uirilis atque eximia pie tas non inanibus lachrymis, sed aeternis honoribus inulit, die admirabilique uirtuti illius inuictissimi ducis debita prae , a persoluantur; habeatque interim posteritas tuo maxime munere, ad solidae ueraeque laudis exemplum, quod domi militiaeque feliciter imitetur,& discat; ut ne uaquam ambitioso rerum inanium titulo,uerum factis illustrib. non adumbratae , sed certissimae gloriae fructus quaeratur. Nam sicuti sepulchra marmorea, &arneas equestres statuas, quae ad summum liberalitatis & pietatis nomen magnifice paras,co-didisse, nimis operosum uidetur, & nequaquam pro merita laude diutumum quando ea ignauis etiam & imbellibus contigerui; ita haec ad ueram perpetuo uicturi hominis e giem scripta & expressa diligenter, uti extra temporis uel hominum iniuriam possita, omnem prorsus uel maxime sumptuosorum operum nobilitatem antecedent. Id nos si non felici ut speramus alacri certe fideli'. labore praestare sumus adnixi,quum eorum hominum,qui simul & egregie possient,&uehementer uellen in hoc dissicili munere oporam collocare,magna penuria este censeretur.Scripsimus lisc ea fide qua
284쪽
uniuersam horum temporum historiam condidimus, admi ratione ingenii Sc uirtutis tute ducti; cui sicuti in hoc fune sto faeculo, cum priuato tum publico literatorum nomine plurimum debemus; ita Piscario ulla in re peculiari benesiario nos obligatos esse dissitemur; Quanquam ille nos bello Ec pace non iniucunda saepe familiaritate coniunctos habu rit , uti nunc haereditario quodam iure, in amicitia Alfonsi Vinii patruelis Imperatoris optimi, laetissime floremus. Probauere nonnulli erudito iudicio insignes, ut haec dum aetate integra, ac in hac praeclara Romana luce praecellen tium hominum censura frueremur,uelpraecipiti iudicii libertate, in publicum aederentur, scilicet ut cum aliqua pudoris labe existimationi seruirem meae, quum integritatis & dili sentiae famam cunctis eloquentiae laudibus anteponam, idq. unum tanquam in historia praecipuum, magnopere spectem, ut inconcussa scriptis fides adstruatur; haec enim fortasse me mortuo ab imperitis uel inuidis, ueluti certisiimo teste sublato, improbe refelli posset. Itaque si haec eo animo quo scripta sunt, accipies; iam tota ingenui laboris merces uel sperata impudenter, uel benigne debita, cumulate referetur. Quum enim uirili ingenio usque eo excellas, ut praeter solutae orationis laudem, poeticis etiam numeris cum praecellentibus uatibus contendas, gratiaque Regum
dc Fortuns amplitudine plurimum prςstes, si de his recte uel potius indulgenter quod '
maxime cupio iudicaueris;etiam sola uel mediocris laudis commendatione , cuncta per-
285쪽
I praeclaras corporis atque animi virtutes cum perpetua rerum gestarum se licitate conferamus,proculdubio Ferdinandus Piscarius non
aequales modo suos bellica laude, sed superiores etiam duces anteibit. Nam si eos qui manus cum ipso contulerunt , enumerare veli
mus , liquido constabit ferme omnes aut cae sos & captos ab eo , aut insigni acceptat clade suisse profligatos. Porro si quis eorum famam excusserit,qui secum in Caesarianis partibus arma tractarint, aduersam profecto Fortu nam aliquando subiisse reperiet; Quum ipse ominbus bellissemper inuictus nullam ab iniquo Marte iniuriam acceperit , nisi quum ad Rhauennam primis statim stipendiis dux priste & miles . cruenta illa acie dimicauit,tum enim Fortuna quae mox benigno' vultu se conuertit, visa est omne id totum quod fuerat satalis odii reliquum,egregia fide consumpsisse. Ortus est Ferdinaudiis ex familia musa in ulteriore Hispania prope Toletum vetusta potius quam illustri l sed
cui Rodoricus proauus magnam claritatem attulerit a laenim ingenio excelso, & vi ingenti corporis. quum iuuenis adhuc prouocautem Lusitanum equitem spectante utroque exercitu, singulari certamine confecisset, tantum sibi studium si omnibus militum ordini bus, tantam q. apud Regem beniuolentiani ill b clarissimo facto comparauit. ut non multo post Magister Equitum sit effectus, qui honos militiae summus unis antiquae nobilitatis Regulis demandari erat solitus. Ex hoc Rodorico natus est Indicus, qui auspicia Alsons Regis Aragonum secutus. in Italiam venit, praelioque nauali ad Pon tias cum ipso Rege eadem in nauia Liguribus captus est. 1s ex armigeris pueris intimus erat Alsonso ob indolem ab omni i virtutum concursu gratissimam. Nec multo post quum Philippus Vicecomes praeclara ingentis animi liberalitate, Alsonsum libertate donauisset, magnisque auctum muneribus ad recuperandum Neapolitanum Regnum dimisisset, ab Rege impetrauit, ut Indicus apud se
Mediolani relinqueretur; nanque is adolescens eruditis moribus &suauitate oris Philippi animum ita oblectabat & ceperat, ut inter carissimos emineret. Mortuo autem Philippo ad Aragonios rediit, optimarum literarum & disciplinae militaris ornamentis vehementer.excultus, unde mox cunctis, & Regi in primis carus, uxorem promeruit longe omnium nobilissimam atq. ditistimam ex antiqua Aquinatum Regulorum familia e qua DiuumThomam natum esse
constat, inter Curistianos pro fellares pietate ac sacrarum literarum
286쪽
scientia praecellentem. Huius uxoris praesenti dote, ac demum insgni multorum oppidorum haereditate Indicus sortunas suas opportunae stabiliuit, praefectura etiam aerarii & totius censurae ratio num regiarum, atque item perampla domo in qua septemvirale iu. dicium exercetur, a Ferdinando Rege liberaliter honestatus . Vixit multos annos in perpetuo quodam Regalis vitae splendore,& ob id in summa semper familiaritate Ferdinandi Regis, qui in utraque belli Andegavensis Fortuna sortem eius fidelemque operam sue rat expertus. Ultima verb stipendia tuti pium decuit in in publiea Christianorum causa aduersusTurcas iam senex apud Hydruntem exoluit, Alsonso secundo militiae comes datus. Nec multo post consectum bellum Neapoli moritur, tres ante alios relinquens impuberes filios maternae pariter substantiae & paternae virtutis haere des , Alsonsum scilicet, Rodoricum ct Indicum. At sensus natu maximus ab Aterno Apuliae oppido amneque fatali casu Magni Ssortiae elaro, quod hodie Piscaria dicitur Marchionis Piscarii co gnomen adeptus, huius Ferdinandi pater fuit, vir omnibus Fortunae naturaeque muneribus insgnis. Etenim cum Ferdinando tu niore 1 teneris annis educatus, corpus atque animum armorum
di literarum studiis pariter exercendo excolendoque facile Neapolitanorum procerum praestantissimus euaserat. In hoc s quidem iuuene omnia summa inerant, scilicet supra vividum atque habile corporis robur, incredibilis animi vigor. literae, prudentia, discistina; quibus fretus in administratione Gallici belli quod in Acinia via gestum est facileTri uultio ct Petiliano eximiis ducibus aequibatur. Neapoli verb quum Galli Ategria duce ab arce in portum
erupissent, disiectisque munitionibus cuncta caedibus atque terro -' re compleuissent, unus ante omnes Alsensus incredibili virtute pedestri protectus scuto, repressa suorum fuga, per interiores scalas in molem euolauit: contemptoque omni tormentorum periculo. Gallos ita repulit, ut multis caesis aut ex suga in subiectum mare praecipitatis . Pharique turre subinde recepta,Populus Neapolit nus eum illo die Seruatorem patriae appellarit. Uerum non multo
post per hunc modum cunctis in locis Ferdinando strenue ope iaram nauantem & summo omnium studio ad militarem gloriam prouectum immitis Fortuna deseruit. Dum enim circumuallatis in arce Gallis cum seruo natione Mauro incendendae classis consilium agitaret, ct ex condicto pretium perfidiae deferens noctu ad summum hortoru parietem scala peruenisset, perfidia serui adacta .r guttur lunata sagitta crudeliter est interfectus. Nunquὶm abvlla Dominum memoria aut Rex ullus amicum & propinquum,aut ullus exercitus ducem,aut ulla ciuitas ciuem suum morte sublatum
vel grauiore moestitia, vel uberioribus lachrymis honestauit. Ea dem
287쪽
rERDIN. DAVALI PISCARII LIB. I. 1grdem quoque Fortunam tulit Rodoricus frater uir impigerctfra ternae uirtutis aemulus, qui secundo bello Gallico, quum pedestribus copiis praeesset, apud Insulam Arpinatis agri uicum, Sci petio caput ictus interiit . Neque eadem uis fati plus iusto Da-ualis proceribus infensa, Indico diu pepercit, iam bellica laude insigni S iuuenum omnium longe pulcherrimo . Is post exactum Regno Federicum Aragonium, quum de finibus Lucaniae Galli
atque Hispani inter se decertarent, perosius Gallorum nomen uti Dausae familiae funestum, Hispanis adhaeserat, Aenariaeque in sulae praesectus cum Gallis terra marique contenderat; ad extre muni Salerni arce cum singulari Magni Consilui commen dati
ne sortiter expugnata, dum ad id bellum properat, qubd ad Ly
rim amnem Hispanus uictor confecit, pestifera febre paucis die bus absumptus est; eo acerbiore omnium dolore, quod illustremfamiliam summae spei, summaeque laudis Duciffus orbatam uidebant; Quorum nemo ad Trigesimum aetatis annum incredibili Fatorum iniuria peruenisset . Moriens Indicus Alfonsum filium , quem hodie omni bellica laude florentem Caesarianis in castris Imperatorem videmus, in cunis reliquit. Caeterum ab
Alsonsequi Punica servilique perfidia cecidit, hic ipse Ferdina
dus paterno cognomine Piscarius admodum puer est relictus, rui intermortuum familiae nomen, maximis rebus gestis uti moxicemus in ad nunquam interituram Daualorum memoriam egregie reparauit. Natus est Neapoli Ferdinandus matre Cardoiania apud Siculos illustri, quae quatuor insignium bello Ducum
soror fuit. Infans quum primum materno utero aeditus in luceml rodibat, ex tenui membrana uestem amplissimam secum extu iat: ueluti militare quoddam paludamentum ex paterno mater innoque semine haud obscuro iure haereditatis tantae indoli desti natum . Habuit in genes circa cassi uerticem Sydus Martis di recto cursu sua in sede constitutum, & quo felicius uictoriae pararentur, salutaribus Iouis radiis delini tum; unde Pontanus supra eloquentiae laudem, etiam Syderalis scientiae peritissimus , in specto themate uictorias & laetissimos Triumphos puero sit pol . licitus; Itidem etiam monens ut faciem aduersus uulnera diligenistissime prirmuniret, quasi ex ferro Mars alioqui benignus, honesto ori deformitatem, uti postea euenit, manifeste minaretur.
Puer ut primum ingredi firmiter & loqui distincte coepit adeo multus di assiduus fuit in ludis di simulachris rerum bellicarum,
288쪽
ut iam nequaquam obscura eius inustatae uirtutis indicia praeberentur. Puerili etenim cupiditate parua currulia tormenta e
fingendo & grauiter concionando , praeferendoque uexilla se iaquentibus pueris, & multiplices pugnas committendo , cuncta munia Imperatoris implere uidebatur, obsecrante saepe Muse
philo praeceptore, ut ingenium ab his inanibus ludis ad literarum Latinaru studia reuocaret; sed ille quum esset literis studendum. historiis potius & fabulosis carminibus uernacula di praesertim Hispanica lingua conscriptis oblectabatur, quibus heroum di sortis
simorum equitum admiranda facinora celebrantur . Erigebat enim animum ad gloriam anhelantem in spem consequendae lauadis; Agebat autem Sextumdecimum aetatis annum, quum Ferdinandus Rex Hispaniarum Neapolim uenit, ut Magnum Cona saluum assectati Regni suspicionibus obnoxium, in Hispaniam secum adueheret. Eius aduentus summo studio Neapolitanorum est celebratus, ct in primis matronae omnes quae forma st dignitate caeteras anteibant, in amplissimo conuiuio Regiis oculis ostentatae. Ministrabat foeminis ornatissima iuuentus, quae mox rem tis mensis choreas duxit; Quo in ludo Piscarius ante alios, ta ta arte, tantaque numerosi incessus grauitate, omnes saltationis
modos adimpleuit, ut Rex ipse prudentia & iudicio maxime insignis, quum oculos in unum Piscarium coniecisset, palam diceret ad proximos proceres digito Piscarium indicans. Ille adolescens ex gellu certaque oris indole supra hos omnes, magnus quidam Imperator esse uidetur; & si me opinio nequaquam fallit omnium euadet longe praestantissimus . Hoc de ne tanti Regis iudicium nequaquam elatis auribus accepit, praefatus Regem qui se ad Iescentem immatura laude honestare uoluisset, grauissimum pondus teneris humeris imposuisse; quando sibi magnopere bello &lace foret desudandum, s promereri eam laudem uellet quam sit Rex iusto propensior adeo benigne obuenturam esse praedic ret. At Piscarius Rege in Hispaniam reuerso in paterna oppida concessit, quae sunt partim in Frentanis & Samnio, partim in Campania & Picentinis: ubi auditis Populorum controuersis,ac inspectis Quaestorum, & Praetorum rationibus summa aequitate & moderatione singulas rerum dissicultates solertissime dissoluit. Quibus actionibus apud omnes qui in ditione eius erant singularem grauitatis, & munificetiae laudem est consecutus. Nec multo post Regio apparatu nuptias cu Uictoria Columna celebrauinea enim uixdum
289쪽
ir ERDIN. DAVALI PISCARII LIB. I. 18 uixdum trima Ferdinandi iunioris Aragonii Regis auspiciis, ipsi Pi ascario aetate serme pari fuerat delponsata; quum Fabritius Victoriae pater, uigente Gallico bello ad Aragomas partes transuisset, initar aque cum Alfonso Daualo amicitiae in gratiam Regis etiam vinculum affinitatis addendum esse censuisset. Quali tum Piscario in cunis adhuc vagienti; quando unicus aetatis suae fauentibus astris suturus esset Imperator, eam uxorem Fortuna desponderet, quae fatale Uictoriae nomen, uti dotale munus, in mariti domum ferret, ct ipsa una omanium pietate, forma, literis, nobilitateque lectissima, uiro inuictitasimo rara quadam mutuae sortis felicitate iungeretur. Nec multum
inde Piscarius quum aliquandiu frustra suscipitari liberis operam de adisset, ad nobile illud Gallici belli classicum excitatur; incredibili namque armorum cupiditate semper incensus, mitii magis quam bellum quo virtus enitescere posset, exoptabat. Erat tum Iulii Pontificis dignitas maximis Gallorum iniuriis deformata. S pene conuulsa radi iacitus: Eam Ferdinandus Hispaniae Rex, uti pium I vere catholicum decebat, tuendam amplificandamque sitsceperat; disruptoque demufoedere Cameracensi, Henricus Britanniae Rex & Helvetii bellica virtute metuendi in partes trahebantur. Nam cunctis ferme totius Eu ropae principibus Gallorum vires secundis successibus in immensum adauctae, formidini esse coeperant, ceu Ludovicus Rex Gallus immoderata cupiditate, Italiae imperium assectaret, utpote qui opulens sit-mo Mediolanensium Imperio in potestatem reaacto, subactis Liguis xibus , Uenetis ingenti praelio superatis, nihil demu sacrosancti Pon tificis maiestate permotus, dum Alfonsum Atestinum Pontificis beneficiarium pertinacius defenderet, Bononiam Pontificiae ditionis occupasset, & Benti lis veteribus tyrannis possidendam tradidisset. Igitur quum Bononiam armis repetere statuissent, Nauarrus vir sine ulla familiae commendatione propter singularem belli peritiam , summos militiae honores promeritus, legiones ex Africa transuexit & Iulius Pontifex exercitum magna celeritate reparauit. Certatim quo
me Neapolitani Reguli sese militaribus equis, S speciosis armorum
insignibus exornarunt. Ante alios vero Piscarius sagula,cristas, equorumque tegumenta Phrygiis & acu pictis operibus, ex auro S purpura ad lingesarem elegantiam maxime sumptuosa parauerat. Is quan quam sere imberbis propter mirificam indolem & patris patruorumque memoria totius leuis armaturae equitum, praefectura dignus omnia iudicio existimatus est . Nam Fabritius Columna socer &duoauunculi e gente Cardonia Ioannes Auellinus& Antonius Padultus, quorum in exercitu singularis erat authoritas, esterre iuuenem, &perpetuis durissimi eius muneris laboribus implicare cupiebant; Quando ad parandum nomen Ducis strenui, prompti,vigilantis,nulla
290쪽
certior aut rectior via famae cupidis ostenditur, quam leuem armatu ram cum imperio ductasse, quoniam per eam cuncta aspera di tumultituaria conficiantur, & nocturnis atque diurnis expeditionibus ducto a res exerceantur. Laetus hoc honore Piscarius vexillu praetulit,in quo scutum Laconicum erat depictum, cum titulo seuerae matris Sparta ianae , tironi filio, aut cum hoc, aut in hoc redire iubentis; quas ide animi decretum exprimeret, quo testaretur se domum nisi victorem non esse rediturum. Neque hominum opinionem fefellit, nam ubi conaiunctis exercitibus Pontificii ac Hispani Duces ad oppugnandam Bo
noniam peruenerunt,& magna vi tormentorum effossis etiam cuni culis moenia quaterentur,Piscarius totum id munus quod leuis arma iaturae equitibus imponitur, adeo diligenter obibat,ut in stationibus at que vigiliis & in quotidianis frumentariis expeditionibus, unum eius vexillum conspiceretur , quod turmarum praefecti peculiaria signa alias explicare soliti ad praeclaram honoris concessionem obserua iabant. Caeterum Gasto Eois seius admirandae virtutis adolescens Ima perator repressis semel apud Comum atque iterum ad Mediolanum Helvetiis,quos Iulius in auxilium euocarat, incredibili celeritate Bononiam cum expeditis Gallorum copiis aduolauit, solutaque obsidione & Hispanis metu cedere coactis, in Uenetos vim omnem ac impetum conuertit. Nec multo post Fortuna feruidi iuuenis ausibus in temperanter aspirante, auxilia Veneta in Ueronensi ex itinere prosti ogantur. Brixia per arcem capitur, caesbque praesidio,&ciuibus insigni clade assectis, summa Gallorum & Germanorum crudelitate diri apitur. Uertuntur inde Gallorum signa trans Padum ct recta per via Aemiliam ad Rhauennae moenia deserunmr. Ibi Foisseium conatu ingenti sed valde funesto moenia quatientem, Fortuna destituit, quae te Auis & infida lubrico vestigio illuc usque subsecuta, eum ad fatalis pu gnae locum pertrahere videbatur. Commisso igitur illo ex omnibus quae in Italia a multis annis acciderint, praelio valde memorabili, Pi scarius nulla in parte vel praefecti vel equitis officio defuit. Sed afflictis di pene perditis rebus, eo urgente Fortuna perductus est, unde aut mature iuga saluti esset consilendum, quorundam etiam insigniuDucum exemplo qui pugna se non sensim explicabant; aut svi dignumerat Dauata familia) inter armatos & plane victores hostes, omnino concidendum. Nauarrus enim insana quadam elati animi obstinatione inductus,non modo totum pene Gallicum equitatum, sed ipsas e Germanorum cohortes absque ullo impedimento, amnem e permiserat; veluti certissimam atque plenissimam ea die de hoste victoriam concepisset, confisus scilicet peditum virtuti, quos depressiore in loco pronis corporibus humi stratos , ut praeteruolantes pilas euitarent, magis ac magis continebat, Frustra re-il , clamante