Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

261쪽

a aadi:

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. III. 16t deserrentur, & ad se optimo iure maternae haereditatis pertinerent. Itaque uno ante alios Ioanne Manuele qui diu in Belgis legationem obiuerat, Philippi ingenium deprauante, res eo deducta est, ut Gener in conspectum nequa'uam familiariter socero se daret: amboque ex equis ad paruum spatium prodeuntes hic Gallico, ille Hispanico sermone, ct paucis admodum verbis, nec mutuo quidem intellectis, sese salutarent, colloquio propere ab ipso Manuele dirempto: ne Rex iuuenis rerum imperitus, callidissimi senis artibus caperetur. Nee mora squod vix credi par est Proceres Regulique sere omnes, Ferdinandum nullo pudore deseruerunt.quisque enim in spes suas pronus &expeditus commodo seruiendu, ct orientem Solem potius quam occidentem adorandum esse dictitabat. Unus omnium Federicus Toleta nus Albae Regulus in vetere suo studio constantissime permansit, nec ullis omnino pollicitationibus permoveri, adducique potuit,quin summa fide praecellentique obsequio excolendum sibi Regem susciperet. At Ferdinandus uti profunda prudentia hominem decuit, eius turbulentae tempestatis procellam artificio dissimulationis vitandam ratus, graui opportunoque consilio excedere Hispania & Neapolim nauigare constituit: ne scilicet alienati generi dicta factaque oculis ac auribus exciperet: quae statim ubi maiestatis nomen offendissent, tanquam de nusse tolerata in contumeliam verterentur,postquam ab ipso tot proceres noui Regis madia secuti aut odio,aut vanitate iudicii defecissent.Igitur Federico Albano viro summae grauitatis atque prudentiae, quod paulo antb integerrimae fidei praedarum specimen dedisset,in tutela Regni constituto, ductaque secum Regina,cum viginti triremibus e Barchinone soluit. Aderat ei nauigationis comes, honoris causa adscitus antiquae nobilitatis Bernardus Roscius Deniae Regulus. Sed illustres honestique citerioris Hispaniae equites regium comitatum exornabat. Paucis autem diebus quum Gallici, Ligusticique maris littora legendo, Delphini portum tenuisset, certum de Philippi generi morte nuncium accepit. Id quanquam intimos sensus non o incuro aut leui gaudio perfundere poste videretur,nihil tamen indignit ea necessitudine quae filiae dolorem,tot q. nepotum orbitatem respiceret, ingrauissimo Rege expressit, atque ita abiectis ornamentis, sed nequaquam pullata Praetoria Neapolim initio hiemis est peruetum. Arterat paulo ante circiter idus Septembres luridus cometes, in ea cassi plaga quae vertitur ad Corum ventum: ita ut Belgis imminere diceretur. Philippum enim nondum expleto vigesimoquinto aetatis anno, Belθico more epulantem, impo tunisq. exercitationibus deditum,diuerso sub caelo atrox inuasit mombus , & eripuit, quum praeter reliquam sobolem septennem fere filium reliquisset nomine Carolum, quem hodie Imperatorem virtute animist felicitate rerum gestarum Augusti cognomine dignissimum veneramur. At Consaluus ubi Regem Mileni promontorium superasse,aduen

262쪽

161 PAVLI IOVII DE VITAtareque nunciatum est, obuia bireme prosectus, in Regiam triremem prorepsit,tanta quidem ex animi conscientia frontis hilaritate, ut eum nihil unquam de optima Regis erga se voluntate dubitasse appareret.

nonnulli enim ex invidorum numero paulo ante dixerant, eum nequa-

uam esse commissurum,ut conscensa Regia trireme incerta: Regis Lei se crederet, quum ille sinulator & dissimulator eximius decreta animi ad occasonem depromenda egregie tegere didicisset. Nec vllum ei maius omnino periculum qu im in trireme imminere dicerent, quum terra tantis stipato satellitibus nihil omnino quod vim asserte posset, rei timendum. Rex itaque ligneo ponte ad molem constructo

exornatoque solenni caerimonia a Neapolitanis susceptus,multa in adulationem parata, uti noui Regis aduentus appetebat, singulari modostia renuit:celebrauitque Generi exequias atratus, ut mox ad legatos

Principian Regniq. proceres Regio cultu prodiret,& iuxta eum Coi saluus in honore semper & conlpicuo quidem loco spectaretur. Eo enim praecipuo teste monstratoreque virtutis & fidei, quisque vel infimi ordinis miles & ciuis produci ad Regem agnoscique magnopere cupiebat,quado ipse nemini deesset.nihil enim ei erat iocundius quam officio benigne praestito quamplurimorum voluntates promereri,idq. eo splendidius & ad gratiam parandam cumulatius fiebat, quod saepiusime non rogatus, quos conspexisset pudore cunctabundos, vel aegre quicquam sperantes, ultro nominatim appellaret, commendatosque mirifice ad osculandam Regis dextram producere consuesset, usque adeo ut accepti demum beneficii gratia, unum Concaluum respiceret, quo auspice mora omnis in Rege nequaqua expedite munifico citissime tolleretur. Rex enim ab aequitate atque iusticia famam quaerebat, Ille vero anhelabat ad gloriam ingenti virtute partam: quae diu stare,

manareque ad posteros non facile posset, nisi praealtis grati & liberalis

animi radicibus niteretur. Quamobrem Rex aequo animo secum reis Putans,quale quantumque Regnum Consilui virtute captum atque defensum tibi obuenisset, cile tolerabat, ut non frustra quicquam Coim saluus peteret:quanquam Regni recenti bello attriti facultates, tot concessis immunitatibus & praemiis enervari S pene conuelli prouideret. Nolebat enim existimari omnium ingratissimus, nam ea quae admisis set Consaluus, aut de assectatione Regni cogitasset, in arcano erant: Num eius merita ex tot victoriis toto orbi notissima, in ipsa hominum

fama spectarentur. Eluserat & per eos dies Quaellorum S invidorum diligentiam, sibi admodum grauem,& Regio nomini parum decoram:

nam quum ad Quaestorum mensam tanquam ad tribunal vocaretur,ut sumptuum bellicorum & vectigalium rationes in aduersariis codicitibus aerarii & fisci annotatas agnosceret, quoniam expens acceptique summae inter se comparata magno excerui dispares, supputationi mi-Din e congruissent: tam seuere quam lepide responderat, te priuatas tybulas

263쪽

MAGNI CONsΑLVI CORDUB. LIB. III. besas publicis fideliores continuo prolaturum: quibus multo plus impendisse,qulim accepisse praeclare ostenderet: testareturq. se id totum quod ex iusta ratione si peresset, tanquam iure debitum ab aerario Regio,vel si pertinaci lite opus foret omnino repetiturum. Protulit autem sequenti die libellum grauissimo titulo, ita ut quaestoribus silentium,

pudorem Regi cunctis vero qui non essent impudentes multum risum exprimeret. Ante omnia Deo maximo, Diuis Deabusq. omnibus adparandam victoriam propitiandis, erogata scilicet in egentes, cuculi tos,piosque sacerdotes,& sacratas virgines,qui perpetuis sapplicationibus vacarent, aureorum nummum Ducenta milia supra septingentos& triginta sex, & Regales argenteos nouem, expensa ad Indicis caput apposuit. Secundo autem loco subiecit, sexcenta milia, supra quadringentos & nonaginta quatuor secreta manu speculatoribus data, quorum beneficio exploratis hostium consiliis, multas victorias in deni q. liberam tanti Regni possessionem esset consecutus. Intellexit argutiam Ferdinandus, infamique negocio flentium imposuit. Quis enim o culta manu expensae pecuniae numerum, requisitis nominibus , nisi ni

xime ingratus,& plane 1brdidus, a tanto Imperatore postula et Praeterita squidem omnia Consaluo condonare, & quae ille dedisset laquam Optimo collata iudicio,rata habere statuerat, atq. item obliuisci totius suspicionis de assectato Regno,quae , delatoribus iniecta videretur, ut eum benigne admodum, sed callide magnis inuitatum pollicitationibus secum in Hispaniam abduceret: constitutoque nouo Praeside, toto noui Regni fructu atque integra posseisione potiretur, postquam Philippi generi dissentientis aemulatione liberatus, ad eadem totius Hispaniae Regna, mature sibi redeundum esse iudicaret. Itaque constitutis rebus, & Andegavensium partium regulis, qui consectae pacis beneficio

carcere educti fuerant, restitutis oppidis quae bello amitissent:ac his omnibus in gratiam receptis: Ribacursioq. praeside constituto quintum post mensem ex quo Neapolim venerat cum Regina classem conscendit Consaluum ea spe inductum secum aduehens, ut quum in Hispania peruenissent,Compo stellani ordinis equitum Magister crearetur. Is est honos primus ἁ Rege cum summa potentia coniunctus, utriuSq. enim Hispaniae nobilitas fere omnis, honestata equestri dignitate, dilataque peramplis perpetuisque redditibus, uni Magistro paret. Signantur autem equites bello paceque purpurea cruce, quae ante pectus militaris spathae capulum exprimit.ld insigne religiolo ritu suspicitur, in honoreque est: nec nisi praeclaro merito a Magistro aut Rege impetratur, scilicet ut militibus pro Christi nomine aduersus MauroS operam nauantibus sacrati redditus praemia persoluant. Caeterum Magistri nomen authoritatemque ab aliquot annis Ferdinandus & Isabella Hispaniae Reges, indulgente Romano Pontifice sustulerunt: quod tanti ordinis Magistri, Regio nomini potentia atque opibus aequarentur: ob idque for

264쪽

midabiles evasissent,uti superioribus annis Atuaro Lunae accidisset qui immodicae potentiae suae superbiaeq. reus Maiestatis factus, capite poe

nas dederat. atque ita euenit,ut quum tantus honos nemine suffecto ponitus vacaret, summae dignitatis prouentus omnis, S libera creando

rum equitum facultas Regis arbitrio seruaretur: sicuti & reliqua duo eiusdem opulentiae magisteria: Colatranae scilicet, & Alchantarae ordi num , usurpatione perlimili pauid ante concesserant. Erat igitur is ho nos 1 ponte praesertim oblatus omnium qui concedi possent amplissimus: Sicut eum facile Consaluus anteferret tot urbibus atque oppidis quibus Neapoli potiretur. Fuerat enim donatus a Ferdinando iuniore Aragonio Terra noua in Brutiis:a Federico autem Rege ad Garga num montem Uestinorum urbe, quae a Sancto Angelo nomen ducit. Postremo ab ipso Hispaniae Rege Ferdinando Suella Aurunca perno bili Campaniae urbe, quibus opulentiora quoque oppida quatuordecim praeter minora castella& vicos accessissent. Sed vir peracutus &grauis, vix adduci poterat, ut plane crederet tenacissimum Regem quicquam secum de ea re liberaliter esse concessurum: quanquam prolixae pollicitationi etiam Regia manu syngrapham adiecisset: Scilicet ut honestius atq. validius nequaquam ex animo Neapoli decedentem ad nauigandum pelliceret. Uerum Consaluus non statim discedentem Regem est consecutus, volebat enim humaniore ossicio amicos ciuesque omnes, illustresque praecipue Reminas familiarissime complecti satisfaceretque item dignitati suae, reditoribus omnibus per preconem ad quaestoris mensam citatis: ut nemo vel ex opificum,cupedinariorumque infimo ordine relinqueretur, qui se vel obolo fraudatum queri posset, eandem quo'ue ut lidem mercatoribus praestarent, milites ducesque suos fuerat obtestatus, multis benigne pecunia praebens

dissoluendo debito, coemendisque rerum omnium ornamentis: ut instructissimi cultissimique in patriam redirent. Delegerat enim sibi comitatum ex vario genere insignium virorum, si numerum eorum cultumque respiceres, Regio superiorem . nam dum Neapoli Rex fuit, perpetuis conuiuiis atque largitionibus tantos sumptus fecerat , ut astrictae frugi Regis disciplinae famam obrueret, quum numerosi simulatu, cultuque domus & splendore lauticiae, Magni cognomen

praecellenti virtute partum, omnino tuendum arbitraretur. Tantum porro sui desiderium cunctis ordinibus relinquebat, ut conscensuro innumerabiles matronae ad portum sese essunderent: nec sne is chrymis soluenti demum coram, felicem nauigationem, maturumque reditum precarentur . Nec multo post Ferdinandus consequente Consaluo Genuam peruenit. donatusque est duabus aquariis pelvibus aureis & copioso recentique nautico commeatu . Et quanquam Sauonam ire properaret : prius tamen Sanctum Cratera spectare tractareque voluit. Id vas in sacrario templi maximi r

ligiosissime

265쪽

MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. III. 16stigiosissime custoditur. refertque immens pretii Smaragdum hexagonam escariae patinae modo cauatam. partum id fuit antiquitus ex Syriaca victoria: & ad publicum ciuitatis decus Diuo Laurentio con secratum. Venerat Ludovicus Galliae Rex Sauonam, ut Ferdinan dum, Reginamque sororis suae filiam inuiseret, paulo enim ante Ge. nuenses pulsa nobilitate rebellantes, armiς subegerat, ut erepta liber eate validam arcem ad pharum ceruicibus eorum imponeret. In eo congressu nihil Consaluo clarius atque spectatius fuit: quum coenam tes Reges eum praecellenti eximiae victutis merito tertium conuiuam adhibuissent: usque adeo laudante admiranteque Ludovico virum graui proceri corporis gestu, excelsoque ore, antiqui Herois decus pra ferentem, ut iure optimo postquam tanta staturae atque animi dignitate praestaret, Magni cognomento, quod ex rebus gestis retulisset, vere dignum esse fateretur. Caeterum eo colloquio constat ambos Reges multum de Uenetorum cupiditate inter se conquestos, statuisse ea armis repetere, quae sibi adempta, aut nequaquam sponte concessa viderentur: nec deerat Iulii Pontificis Legatus Antonius Palla uicinus Ligur, qui in id consilium per se inflammatis Regibus opportunas faces admoueret. Iulius enim aequo animo ferre non poterat

Ariminum Fauentiamque urbes Potiti liciae ditionis per interregnum et, Venetis occupatas, quum Gallus Cremonam, Bergo mum, & Cr mam, Brixiamque Mediolanensi Imperio detractas, Hispanus porro Apulorum S Salentinorum urbes , Veneto parere vehementer i dignaretur . Diremptum autem est colloquium circiter Calendas Iulias. abeunteque ad Alpes Ludovico , ut in Galliam rediret, Femdinandus secundissima nauigatione Barchinonem peruenit . Tum vero utriusque Hispaniae Reguli certatim ad mare descendere, Rogem modicis itineribus progredientem ex ipere, ei maturum & f licem reditum gratulari, notareque eius oculos irati aut pacati animi indices. At ille praealta dissimulatione offensionum omnium se penitus oblitum ostendere, singulos hilariter complosti, certissimamque apud omnes clementis animi speciem praeserre: idque tanta a te , ut multos se ad poenam reseruari arbitrantes, suspicione & m tu liberaret, eoque certius atque sincerius, quod occurrenti Antonio Cueuae illustri genere orto, & si aulae mores respiceres, viro pro sus eleganti, facete in eum iocatus dixerat, Et tu quo De Antoni ad Columnas me dereliquisti Is enim ante alios ad Philippum adul elone praepropera se contulerat . ad quod ille ad promerendam v niam repente disertus, Ita est inquit, Rex domine, nec inficior. Quis

enim iuuenem xxiiii. natum annos firmissima membrorum compa

e&roseo vividi oris colore florentem, triduo moriturum credidi Leti Tum vero iocunde arridens tanquam responso libero delect

266쪽

166 PAVLI IOVII DE VITA

tus Rex subdidit, non te salsum utique, si non aequo leuiorem ciuem intempestiui colit euentus sesellisset, s clementem legitimumque Regem diu vivere, & feliciter regnare posse putauisses. Ea verba per

urbane prolata exceptaque a circumfusis cum voluptate, ct mox re 2 citata aliis, apud omnes pudorem & metum facile dissoluerunt. Reeenim in utraque Fortuna semper grauis, temperatoque ingemo fle .ctere & moderari siuorum animos assuetus,lenissime cunctis pepercit: Sicut Ioannem Manuelem quem maxime atrocem inimicum Hierat expertus, Manrico Hagereo Regula condonaret. Caeterum ferme

omnes a Rege statim ad Consalutam salutandum ferebantur. Is est quanto post Regem molesta febricula retardante Ualentiam appule iarat: exceptusque fuerat ab uniuersa Ciuitate lingulari cum plausu:qua omnis aetatis 1 exusque ordines spectandi istudio ad mare sese emi dii asent. Seraphinus autem Centellia olivae Comes Valentinorum equi tum Princeps, eius hospes. tanto ornatu, tantaque omnis lauticiae inagnificentia suscepisset, ut Rex, ipse neque apparatius neque luculentatius excipi potuerit: mitterenturque ad classem tot insignes equi, mulaeque phaleratae, ut nemo ser. cx tanta militum turba, pedibus vr ubem intraret. Paucis diebus ad quietem datis , quibus se ex nausea totoque nauigationis incommodo comitatus omnis sese reficere at oue exornare posset, ad urbem Burgos quo Rex peruenerat conteii Edit: tanta quidem Dequentia , ut nequaquam unum iter omnibus pa teret. innumerabilis enim multitudo excrcitui pene parem spectan tibus speciem praebebat: tot scilicet veteranis ab Italia deportatis,totaque clientibus ac amicis qui officii causa undique ad contingendam victricem dextram confluebant. Ita ut neque hospitia tective, neque commeatus vel ante prouisias, tot agminibus sufficerent. Mirabantur autem Incolae noui splendidique cultus, cocsenea saga, sericas interi res vestes, capitum porro integumenta aureo emblemate & variis cristis exornata, fortiumque Centurionum ceruices aureis torquibus thonestatas. Praeterea mire proceros & acres equos grauibus seenis a protectis ferro ephippiis Italorum & Gallorum more instructos. Quibus de rebus fiebat,ut quorundam oculos livore occupatos ossenderet . mereretur autem multum plausum ct veram laudem a popua laribus, qua eum non Magni modo, sed Maximi cognomento dignum carmine aedito decantabant. Propterea Gironem Oronium Regulum ad ea omnia stupentem uti erat vir acuto & hac in re diuino iudicio praeditus, dixiste ferunt sbi Consaluum ingenti onerariae naui pem smilem videri, quae praealto mari indigeat ut aequora sulcet : aliter necesse si, ut humilibus in vadis haereat. quasi diceret, tanti moli serendae Hispaniam Ferdinando regnante minime sectinara. Nec multo post usu euenit, ut Consaluus non modo haereret in cursu, sed -

uissimis

267쪽

MAGNI CONSALUI CORDVR LIB. III. 16 uissimis inuidiae fluctibus allisus scopulis pene merseretur. 'Aduentanti Burgos Rex ipse honoris causa obuiam egressus, quum antecedentes milites vario luculentoque habitu excultos miraretur, ipse que Consaluus omnium postremus,ad appetendam Regis dextram ex modico interuallo sequens accederet., his Rex inquit longam

militum seriem digito ostendens in ut video Consalue, quod debe bas optima fide persoluisti, quum toties bello te praeeuntem secutisnt: nunc demum parta pace commutato utique ordine, Ut te ante

cedant aequissimo iure concedis. Perurbane quidem nec obscure eum laudans, quod ante suorum aciem Dux intrepidus prima pugnat pericula saepissime subiisset. At Consaluus aliquot dies frequentandae aulae di priuatis officiis impartitus, quum a Rege ιπt Cominpostellanus equitum magister crearetur, frustra per multox dare expectasset, idque tanquam ex fide & syngrapha promissum instantius flagitaret, senescente sensim gratia a Rege pro amplissimo munere grauissimum odium retulit. Is enim verba dare,& i nanes morae caulas nectere solitus ita se ab ea liberalitate auersum ostedebat, ut Consaluus apud amicorum praecipuo .contumeliae dolore aegri tudinemque animi generose detegeret: & se deceptum traductum iaque vehementissime quereretur: apud unum praecipue Bernardi

num Velascum sis erat totius Hispaniae equitum Magister qui eo quod Regi assideat, Comestabilis hodie vocatur, in urbeque Buragos authoritate atque opibus potens, & Consaluo ex hisdem factionis studiis iureque hospitii amicissimus, tanta ob id libertate inter se consilia communicabant , ct mutua fide intimisque sens bus iunge iabantur, usque adeo ut Consaluus fide accepta dataque Heluiram fi liam Velalco despcideret, is enim uxorem paulo ante amiserat quae erat filia Regis ex damnato coitu suscepta, refrixeratque obiter generi amor erga socerum, quod Uelascus clientis & familiaris sui capitali supplicio damnati vita a Rege socero impetrare nequiuisset. Eam autem connubii sponsonem aegerrime Rex tulit, Heluiram enim nepoti suo qui erat Caesareae Augustae Antistitis filius uxorem destinabat, ut Consalui opes substantiaque omnis haereditate certinsima in Regiam domum conferrentur. Ob id quoque Regina Germana subaustero oculo Uelascum compellans, dixerat, an tu qui noes insulsus & degener non dedecori fore existimas, si tibi cu filia Cosalui nuptias omnino faciendas putes, quum Regis filiam in matrimonio dudum habueris 3 Ad id vero Uelascus quum se praeclarum in ea re exemplum quod sequeretur habere respondisset, ut eius suscepti consilii minime dispuderet. non obscure Reginae animum pupugit, quae nequaquam Regis filia, magni tamen Regis coniugium

268쪽

168 PAVLI IOVII DE VITA

meruisse videretur. Ex eo mordaci sermone Regem cum Regina usque adeo offensum serunt, ut Consaluus qui dignitatis & praeacellentiae causa , prodeuntem in publicum Reginam subiecta ad

lacertum dextra subleuare, equitantemque lateri adhaerens comprehensis mulae habenis , deducere erat solitus , praeoccupanter ederico Toletano Albano Regulo ab eo officio & munere penitus arceretur i & Uelascus Regiae affinitatis gratiam praegra uante odio proculdubio totam amitteret: Nec multo post vii erat turbido liberioreque ingenio , a nimiisque opibus suspectusci inuisus, properante Fato moreretur. Paulo etiam ante secus ac volebat Ferdinandus Francisci Xymenis Archiepiscopi Toletani patrocinium susceperant. Is opinione religionis ex humi h cucullato pannosoque , ut pote qui ligneis socculis calciatus nodoso fune cingeretur, ad opulentissimum totius Hispaniae face dotium Isabellar Reginae studio peruenerat: Ita ut tantas opes ex arbitrio ad Christianae pietatis disciplinam dispentaret , inuidente quidem Rege, deposeenteque, ut id sacerdotium cum eius fi Iio Caesareae Augustae antistite permutaret. Quam rem tanquλm impotenter a Rege tentatam ac infamem, Velaucus & Confatuus deprecante iniuriam Xymene , vehementer improbarant, quod ea permutatio summae iniquitatis Isabellae Reginae Iudicium syncerae innixum pietati ossensura videretur . Ipseque Xymenes r busto constantique ingenio diceret, s paululum urgeretur, sese satim abdicata mitra cum lituo pastorali ad veterem cucullam esse rediturum . Eo enim Regis consilia tendebant, ut filio summae diuitiae pararentur: ipseque ubi necesse foret in bellicos sumptus sacris prouentibus uteretur, sicuti de tribus sacrati ordinis Calatranae, Alcantataeque & Comeostellae equitum Magi steriis Regiae personae contributis effecisset. Itaque Rex negociisum culti magna inuidia inchoatum statim omisit, aliquanto iratior factus Uelasco& Consaluo, qui rem impediissent, quam Xymeni, qui pro fila dignitate ae amplitudine contendisset . Sub id quoque tempus Fortuna, quae ubi oborta inuidiae ianuam pandit. impendentis mali causas accumulat, grauiore offensone Consil- Dum perculit. Petrus enim Alfons fiatris filius e Corduba Burgos venerat, utrum primum ab Italia redeuntem patruum inuise Tet. Hic quum eum animo aegro reperisset,quoniam ab Rege promissi honoris fides minime praestaretur, uti erat ingenio libero &ad perserendam contumeliam insolenti, indignatus ingratum Regem Cordubam se recepit, ubi perpetua quadam authoritate ab

auo patreque tradita Princeps Ciuitatis vel invito Rege colebatur

269쪽

MAGNI CONs ALVI CORDVII. LIB. IIL 169tur. Erat Petrus ab eo insigni Cordubensium studio, ab eaque it

lustri potentia Regi grauis & inuisus , usque adeo, Vt eum Corindubae regnare nollet, mitteretque ad senatum Cordubensem, Luia cerum Inquisitorem, id est officialis nomen, qui praelata virga, li aictoris Regii & fascium supremae potestatis ac Imperii nomen reia fert . Hunc qui violet, Maiestatis reus efficitur. Hic senatui de nunciabat non placere Regi, ut Petrus in urbe Corduba diutius e set . Sed iret ad paterna oppida, sicuti reliqui Cordubeae genatis Reguli , ct multo quidem ipsorum commodo facere consue uissent . Ea res ab amicis senatoribus ad Petrum desertur : con tinuoque superbum eius ingenium vehementer exagitat . nec mo ra, praecipiti ira concitus Lucerum a satelli tibiis suis comprehendi iubet : impositumque equo, di vinctum Mondelliam ' ducendum equitibus suis tradit. Id erat oppidum b auo Petro validis moenibus cinctum , auctumque arce munitissima, quae marmoreis ornamentis erat insignis, ac omnium inter Bethicas longe pulcher rima . Tantum vero admissumifacinus Ferdinandus grauissi Ame ferens , quod suae dignitatis intererat, armis vindicandum statuit, postquam Petrus non obscurae rebellionis nomine dam ianatus , lege publica censeretur . Sed parantem arma Regen Consaluus & Uelascus deprecando , ea condition exorarunt,

vi iuuenem feruidiore ingenio in id scelus prolapsum supplicem se ad pedes perducturos pollicerentur . Nec multo post Pe

trus patrui atque Uelasci aut horitate perductus ad Regiam venit . Sed eum Rex veniam petentem non admist , ita ut eum relegaret extra aulam ad decem miliaria , neque ei fas esset longius abesse, quam ut itinere unius diei , acciri reuertique posset. Addidit quoque grauiore decreto, ut Mondellia funditus eue teretur : ut aequata solo , apud turbulentos Proceres Regiae seueritatis testis foret. Nec Consaluus vel maximis precibus impetrare potuit , quin paternae virtutis monumentum tantis sumptibus aedificatum, quod esset ipsius natale solum , ct totius Bethi iacae maxime decorum & celebre , deleretur. Quanquam Galliae Regis legatos molliendo Regi deprecatores adhibuisset , qui

aequum esse censebant, ut qui centum urbes infinitaque oppida pro Rege cepisset, is mutuo munere, paternum Oppidum impetraret. Sed Rex obstinate mansit in decreto,ea tamen moderatione, Ut pro Mondellia totius Bethicae concursu intra paucos dies ianditus euersa, Loxam urbem Consaluo possidendam domo daret, scilicet ut iniuriae atrocitas eo munere leniretur . Ea urbs Granata

decem milibus passuum distat, peramoena in valle posta, quae prae-

Aa iiii

270쪽

PAVLI IOVII DE VITA

altis montibus includitur. Addidit quoque Rex tanto muneri benignioris animi spem, qubd Loxa adhaeredes esset peruentura,sConsaluus Compostellanae syngraptiae renunciaret. Verum ad id generoso dicterio respondit, se adeo insulsium videri nolle, vi de iure Regiae promissionis temere decederet, quum iustissimae quere Iae titulum praeferre: D m iniqua compensatione accepta creditum diffiteri mallet .eminebat siqui)em in sermone eius resposisque praesertim grauitas excellens, urbana iocunditate condita, quum improuisus S peracutus lepor in eludendo perstringendoque eruditi salis acrimonia referret. Sed Hispanicae elocutionis argutias ex amphibologia facile nascentes, Latinae linguae simplicitas non assequitur. Quo fit ut multa maxime festiua Scommata omittere cogamur, quae quum in experrectis salsiisjmae gentis ingeniis risum ac admirationem excitare possint, translata demum tanquam exuta dignitate, uti languida vel obtusa Latinis auribus non arrident. Haec tamen minime praetermittenda videntur, ut illud Garciae Pa redio sortissimo equiti, quum ad Lyrim Gallis per pontem transire conantibus pilae undique nostilium tormentorum cum strage equorum & hominu peruolare ut, ct Consaluus imperterrito animo hortabundus in discrimine versaretur, accurrenti, soliciteque monen ti, ut e periculoso loco se subduceret: Non ne tu inquit) vir improbus S ineptus hodie mecum es Paredi Z quum in omni vitae discrimine nullus unquam tς metus occupet, Vt ego pauorem admittam importunc suadere contendis. Quum oppidum Montilia tutdiximus iussu Regis dirueretur, frustra deprecantibus Gallorii le- fatis, ut ei oppido parceret, qubd esset Magni Consalui natale so um, qui ad ducentas Urbes, ct septingenta, oppida Hispaniae Regnis aciiecisset, nunciareturque homines ad Opus coactos ex agrestibus incolis supra centum in subruti S repente procidentis muri ruina oppressos,miserabiliter interiisse: Hinc praeclare liquet Cosaluus inquit, quam fortiter viva ct incolumis Montilia sese defensura fuerit, quando damnata planeque mortua,tot editis cotra se molaentium funeribus situm decui pertin cissime tuetur. Eo die quo Galli in Formiano litore longa variaque pugna victi intra portam Caietae compulsi sunt,quum Cerbellio e citeriore Hispania nobilis eques

ad navanda opera serius quam oporteret se expedisset,consectoqueia praelio, partaque victoria armatus in nauicula concitatis remis ad victores socios appropinquaret,& multis c litore spectatibus qui sinaesset qui thoracatus aduetaret Didacus Mendoctus sciscitaretur, re-

Iznte ad eu Consaluus, respodens inquit: An adeo tibi hebes est ocus ut Sanctu Hermu no agnoscas i Sancti enim Hermi sydus Chri

stiani

SEARCH

MENU NAVIGATION