Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

MAGNI CONSALUI CORDUB. LIB. III. alitonius Basteius, ct pro Italis Theodorus Triuultius. Ii non niuitis disputationibus re extracta, transegerunt,ut Galli tradita Caieta,quae publicae munitionis essent, tormenta,& commeatus in arce relinquerent, ipsi terra marique,uti luberet in Galliam proficiscerentur,ea conditi ne,ut equites suis vecti equis abirent,pedites vero, nihil armorum praeter gladios & exarmatas nastas serrent,& captiui utrinque dimitterentur. Sed ii Consaluo impetrari non potuit,ut Neapolitani Proceres qui bello capti in custodia erant confectae pacis beneficium sentirent. Oue

ino enim Palicia & Formante Tornonioque S reliquis bona fide liratis, Andreas Matthaeus Aquauiua,indignus ea calamitate,& Honoratus, ac Alfonsus Saseuerint teterrino in carcere qui appellatur Fossa miliaria ad imam turrem nouae arcis seruati s uni. Gallorum autem

fars multo maxima classem conscendit, reliqui pedibus Romam pro ecti usque adeo durae hyemis fixumam & cunctas Fortunae acerbita tes senserunt,ut hospitales Acrae domus quae in Urbe miseris gentium

omnium patent, aegroruni & inopum multitudine complerentur multitique ignobiles circa stabula senatorum seigore rigentes interirent: Quanquam Iulius Pontifex insigni cura pietateque oblatos & conquia sitos, conuestiri alique,& demum nauigiis imponi iuberet. Duces quo que parem sere ab infensa Fortuna contumelia tulerunt. Salassus en uri inter nauigandum concepta ex dolore rei male gestae tabifica febre Genuae decessit, magnificeque funeratus est. Sandricurius autem superbi animi poenam veritus, adeo Vitam contempsit, ut quum circa alpes ex morbo decubui flat, ultro in fata festinasse diceretur. Corculus vero Bestiuusq. Cadomius maiore inuidia deflagrantes,ita gradu puls ignominiaque notati sunt, vi 2 capitali supplicio non procul abfuerint. Basastius autem,quum ei alae equitum praesectura Rex ademisset quaquamea Gmerio fratri traderetur, adeo grauiter id tulit, ut exundante atrabile ad insaniam verteretur: frustraque deposcens ut sibi dicturo camsam Regiae aures paterent,nec aditum impetrans, inter delyria defice- .ret.Caeteriim Consaluus & siimmae prudentiae & moderationis eximiae laudem ex ea pactione consecutus est, utpote qui vel in multa spe op lentioris victoriae militum suorum sanguine abuti noluerit ratus omnino parcendum esse deditis, qui virtutis & clementiae suae testes Consilui nomen in Prouinciis celebrarent, tantam vero,ut inuiolati benigne que habiti dimitterentur, curam diligentiamque adhibuit, ut quum Helvetio praetereunti Hispanus miles torquem rapaci manu detrahere conaretur,re cognita Hispanum vel in mare fugientem persecutus adacto equo suaque manu grauissime vulneraret.Consaluus Caietapotitus Ludovico Errerae propinquo suo,arcis urbisque custodia ita attribuit. ut in eius locum Tarenti Petrus Nicosia staccederet: Livianum vero Petrumque Pacaeum in Apuliam misit,ut Arsio bellum inserrent. Is valido firmatas praescio Venusiam, Atellam, et Altam a tuebatur. Db

252쪽

is, PAVLI IOVII DE VITA, dicum Arellianum, Meifice obsederat, expugnatisque aliquot oppidis

expectabat earum rerum euentum,quae k Mantuano Salassoque ad Ca sinum & ad Lyrim traducto bello gerebantur: ut copiis adauctis, excitisque ad rebellandum Andegauentibus,bellum priore grauius in Apulia renouaret. Sed virtute Liviani intra paucos menses Arsus multis affectus detrimentis quanquam Caietanae pactioni S conditiones abnue tet eo deductus est, ut desperatis auxiliis urbes tradere, Regnoq.exceadere cogeretur. Pari quoque usus diligentia Pacatus, quicquid Gallorum aut Andegavensium nomini fauentiu supererat, ex Salentino agro

expulit. Indicus quoque Dauatus,qui cum Constantia sorore sui diximus ab Issa classem Gallorum repulerat, Salernitana arce admotis tormentis est potitus. Sed non diu ea re bene gesta laetari potuit, quum intra paucos dies pestilenti correptus febre, in ipso iuuentae flore deacesserit, relicto infante filio Alsonso Uastio, quo nemo Ducum aetatis sitae aut sermae dignitate, aut magnitudine liberalis animi, aut denique bellica virtute superior euasit. At Consaluus ubi ex Caieta ad paratum meritumq. triumphum Neapolim est reuersus, longo uti credi par est militiae labore in grauissimum incidit morbum,usque adeo a vehementi impetu periculosum, ut nisi supplicationes per omnia delubra li sanactissimis sacerdotibus sacratisque virginibus, rite susceptis votis factae,

matura opem attulissent,humanae facultatis remedia ad salutem omniuno sera crederentur. Ubi vero receptis viribus incolumis ex Capuana arce ubi decubuerat prodiit, ut in nouam arcem tanquam salubriorem

digrederetur,vix salutantium S gratulatium turbae per septem dies dispensata humanitate satisfecit. Venerabantur enim eum omnis Nobilitas ct populus uniuersus, quum quisque pro ingenio sicuti studium ferebat, aut excelsae staturae & probi oris decus, aut imperatoriam grauit tem, urbana conditam comitate laudarent, alii porro iusticiam admirabili seueritatis & clementiae temperamento praecellentem suspicorent:Omnes vero liberalitatem non modo potentiae, sed superbiae Regiae aequandam mirarentur. Ducibus enim urbes & oppida dono dederat,equitum verb praefectis & centurionibus,domos,villas, fundos, a ciumq. praefecturas diui ierat, ct quum militi commune donatiuum d disset, singulos item qui spectatae virtutis nomine insignes euasissent, annuis praemiis fuerat prosecutus, tanta quidem in recensendis meritis memoria,tantoque in dispensandis muneribus iudicio, ut aestimatione rectissima, neminem vel gregarium militem praeteriisse, neminemque nisi larga manu donasse vel inuidi testarentur. Didaco ante alios Men-

docto Miletum, Liuiano Sancti Marci urbem in Brutiis, & Nauarro Olliuetum in Praecutinis, Ioanni Cardonio Ugonis defuncti germano fratri Auellinum in Samnio, praeterea Andradae, Camaiali, Alberado, Emanueli'. ac Antonio Leuae & Andreae Capuae Termulano inlignia Oppida tribuerat, quum duo Columnii Prosper atq. Fabritius receptis

253쪽

MAGNI CONs ALVI CORDUB. LIB. III. his oppidis quae Gallico bello amiserat,amplissima praemia retulissent.

In eo .n. homine exquisitis virtutib.exaggerato, ita iudiciu ratioq. vigebant, ut mirii esset: quit ei vel mediocres Latinae literae deessent,quod ea tempestate in Hispania proceri b. ad arma nat is .damnaretur. Earum tamen laude celebres v' .adeo admirabatur,ut ab his no inepte perennem gloriam assectaret, prosequereturq. peramplis munerib. Poetas.

rui ipsius res gestas Heroico carmine celebrandas suscepissent. In his iere Catalitius & Carmelita Matuanus sacrati viri, qui quu alacri animo sed subagresti Musia aliquot pocmata delicatis ingeniis insulsa, publicarent, Petrum Grauinam Neapoli summae dignitatis uatem perpulerunt, ut nobiliora, ideoq. digna tanto Heroe carmina factitaret. Potanus.n .paulo ante, ipse Caietam oppugnante valde senex e vita decesserat, quit Actius Syncerus eiectit Regno Federi cum Rege in Galli insecutus, ob idque dolore Aragoniae domus funditus eueris,di odio in externos factus amarior,aliquanto codendae Satyrae quam pangendis Heroicis aptior haberetur. Excelso nanq. ingenio quantii decoris adno interitura laudem scriptores benigne conciliati asser re possent, facile intelligebat. Eam vero ob id certius atque liquidius assequebatur, quod in vita eius nihil absurdu aut impium quod Imperatoriae virtutis aciem hebetaret,ab austero vel maligno censore notari posset;nulla v. unqu)m Neapoli matronaru pudicitiae ex vero macula inspersit, an quam lumina comitate apud claristinias foeminas saepissimetocaretur. Stultu .n. esse dicebat viro Principi ex parua fugaci l. voluptate sempiternum & praegraue odiu parare, quia nec plane casto Principatus ipse

sine iniuria cuiusquam varia in ea uoluptate instrumeta suppeditaret. Sed in ipse supra reliquaru virtutum admirabile concentu, verae picitatis specimen eminebat. Nihil. n.ei erat antiquius quam in omni bellica ciuili l. actione religionis decus omnib. commodis anteferre,tem litoriam iura tueri, punire impios: & deniq. enixe dare operam, ut mittes suo exemplo reru omnium prouentus atq. victorias ex disciplina Christiana expectandas exi stimarent. Neque enim dubiu videri debet quin eum his morib .arma tractantem Diui, Diu aeq. omnes subleuan-dsi. prouehendum q. susceperint,Nullo quide certiore miraculo quam quod in multis S pene innumerabilib. praeliis atq. periculis versatum,

nemo eum unquam ceperit aut vulnerarit. Sed ne integra reru omnium felicitate potiretur, ineuitabile malum urgentis inuidiae vitare non potuit, quanquam id incredibili magnitudine constantia'. animi superaret Confecto enim bello partaq. pace bilaritatis ac opulentiae plena, multi quii in Hispaniam redirent. famam eius variis calumniis oneratam apud Regem ut mox dicemus) laceranda suscepertit.quanquam

ea omnia quae Conlatuus militibus dedisset, Rex ipse liberaliter appro, baret. diplomatibus scilicet ex formula beneficiarii iuris ab Hispania sicuti Consaluus praescripserat, transiuisis, ut benefici gratique Regis

254쪽

opinionem attestatione celeri tueretur. Sed in arcano aliquid residere credi poterat,quia animii occulte perstringeret,ad largitiones extendendas nequaquam procliue, postquam totius benignitatis pene integra laus ex alieni iudicii decreto praerepta, aut certe deflorata specta

retur, ob id q. Regi pudendu videri posset, ei uni ab omnib haberi gratias. qui clicta pro libidine laquam ex alieno facile prodigus praeoccupato domino vel ignotis donanda censuisset, propterea ferunt Regem

aliquado ad quosdam libellos supplices pro adipiscendis praemiis porrigentes, respondisse. Cur milii ex tanti Regni accessione magnopere laetandia sit, no video; ut maiores 'uam fm solitus sumptus facere possim, quado ille qui Regnti nomini meo quaesuisse videtur,nequaquam mihi sed sibi atq. aliis id pepererit, posto uam insigni virtute parta ab incosulta demu & praecipiti liberalitate dilabuntur. Hisdem fere diebus qui b.Galli bello victi Neapolitani Regni finib. excesserunt, Caesar Borgia cognomento Valentinus Alexandri Pontificis filius, sub fide Cosilui Neapolim venit, pauloq. post custodiae est traditus,ut in Hispaniam scuti paulo antea Ferdinando Aragonio Federici Regis filio ad reatu euenerat triremib. adueheretur. Sed quoniam Magni Consilui decus quod ad fractae fidei fama aliqua ex parte lesum videri potuit, quibusdam omnino defendendu videtur, opera pretiu existimaui pauca transcursim de Borgiae costiis facti'. sicuti ab his qui interfuerunt accepimus, enarrare; quanquam ea diffusius in historiis nostris reserantur. Igitur Caesar ex Vanoctia Romana alioqui proba muliere quam nouimus, genitus, ubi adoleuit, patris amplisisimi senatoris diligentia. ad capiendu ingenii cultu Pisias se cotulit, ubi tum optimarum artium Gymnasium florebat, adeoq. profecit ut flagranti ingenio, praepositis

in utroq. iure quaestioni b. erudite disputaret, qua iuuenis indole laetaiatus pater,ubi demu arridet exortuna Pontificatu est consecutus, satem legit in senatu, natu .n. maiorem Franciscum Candianti Principe

propagadae stirpi ct magnis imperiis amplifica di'. familiae opib.destinabat. Uerum Caesar quod purpurei galeri honos ingenti animo suo,

speq. sua inferior videretur, Candianti seatre quo cum hylariter coenarat,noctu iugulari iussit: ita ut ad obeliscum campi Martii in Tiberim deiiceretur: eumq.biduo quaestum piscatores extraherent. Nec multo post Caesar abdicata purpura,desu naptoque militari sago, Princeps &dux copiaru creatus est: patre quide ex atrocitate tali sceleris vehemeter attonito; Sed postquam Candianus ab inferis excitari no poterat, cuncta indulgentissime concedente. Nec multu inde Ca sir pontifice cum Ludovico Galliae Rege in exitium totius Italiae conspirante,cum, Cariota Alabreta, Ioannis Nauarrae Regis propinqua authore Lu douico Rege sponsalia secit. Ex eo scedere Caesar spes suas enudare, immoderato saeuoq. animo magnae partis Italiae dominatum assectare coepit, usque adeo dira cupiditate, ut in vexillis hunc titulu praeserret, AUT

255쪽

MAGNI CONSALVI CORDVR LIB. III. rues A vT CAEsAR AVT N i HIL, Quasi nihil animo mediocre, sed immoderata & longe maxima cupere videri vellet. Ante omnia proceres Romanos Columnios & Vrsinos tollere costituit: postquam inter eos bellii aliquadiu frustra aluisset,ut utraq. pars mutuo serro cocideretur.

Nam illi post id ciuile bellii. Borgiae artib. intellectis, sese pace facta cociliarant. Columnii nihil sibi fuga exilioq. potius rati , paterna oppida Borgiae reliquerunt, Ursini stipediis alletii ct in fide Tyrani haesitates, ad unu sere omnes teterrimo supplicio necati sunt, Baptista Cardinali in mole Hadriani genti lusi suoru necem praeeunte: quu Uitello cius Tiphernas, & Liberottus Firmanus ad Senogallia, in agro aut e Perusino Paulus Vrsimus, Latini Cardinalis filius,& Franciscus Ursinus Gravinae Princeps eandem necis sorte tulissent. Caietanae quoq. familiae Proceres qui Sermonetam oppidum in Latio iuxta Privernu obtinebant, Iacob. Nicolaus, ct Bernardinus,alio atq. alio modo interfecti,arces &opes Borgiae cocesserunt. Camertes quo' . Reguli antiquae nobilitatis,

Iulius Caesar, Venantius, Annibal &Pyrrhus Principatu exuti strangulatiq. sunt. Astore Manfredu Fauentiae Principem sub fide deditum. necatum q. immaniter Tubris excepit. Catherina Ssortia quae Foroliuii

ct Foro cornelii urbib. Imperabat, expugnata tormetis, capta q. Romataqu1m adTriumphu perducta est. Pandulphus porro Malaletla,Ioannes'. S fortia. & Guido Ubaldus Felirius ipsoru ditionis urbes Arimianu, Pisauru & Urbinii,inuadenti relinquere quam interfici, arrepta fuga maluerunt. Cessit & impotentiTyrano Iacobus Appianus oppiduPopuloniti in Ethruria. Sed dii hac cruenta via in alienos principatus grassaretur, etiam Aragoniis adolescente Biselli principem ac Alsonsi Regis filiii.& quod referre pudeat Lucretiae sororis suae maritum, in atrio Vaticani templi vulneratu, ct quoniam spes esset curari posse, in ipso cubiculo, lectoq. nuptiali sororis mactari iussit. Borgiam quoq. iuniorem Cardinalem, quod Candiano faueret, veneno sustulerat. Ioannem demit Cerbellionem virum domi militiaeq. nobile quod pudorε

in foemina Borgiae domus seuerius custodiret noctu a corna redeunte

crudeliter interfecit. Ab eo quoq. capitali supplicio assectus est, Iacob. Sanctacrucius praeesarae nobilitatis Romanus ciuis, quo nemo ips Caesari amicior & familiarior fuit; nec aliam ob causarn qua quod valida promptissimoru hominu manu ex factione Ursina su bito cogere,& ad omne audendu facinus impellere posset.Caeteris ex lata propagandi imperii dira libidine sitiq.quii venenti ut diximus cu patre bibisset,eiq.demii ex Nepe in urbem reuersio, secus ac ipse credi3erat ex comitiis res euenissent a Iulio Potifice custodiae traditus est. Is.n .ab eoTogatae Galliae arces repetebat, eoq. vehementius,quod Veneti A ri minii & Fauentia tam caeca quam pernitiosa inducti cupiditate,productis , Rhaven na copiis occupassent. Dabat Pontifici verba Caesar ac indies deditione extrahere conabatur, quit se in Gallia togata proripere cogitaret .

256쪽

,16 PAVLI IOVII DE VITA Ibi enim non defutura sbi hominum studia existimabat, ea praesertim spe,qubd utriusque factionis Duces Ioannes Saxatellus & Guido Uainius liberalibus stipendiis & beneficiis praeoccupati,apud eum in honore essent: Ideoque simulatas & inanes ad praelictos literas scriberet. Quamobrem accidit,ut Petrus Ouedius cum his literis , Pontifice Cesennam missus k Didaco Chignone de muro praecipitaretur,eoq. atro ci facto vehementer commotus Pontifex Caesari acerbiora minaretur,

nisi continuo Hispani praesecti repetitas arces dedidissent. Ab hac Pontificis iracundia territi Borgia & Remolinus Cardinales propinqui Caesaris & Borgiae familiae inserti, Neapolim perfugerunt. Verum in id

demum utrinque conuentum est, ut Caesar si dimitteretur, secretiores tesseras dedendis arcibus ad praesectum missurum promitteret. Eius autem rei praestandae conficiendaeque vas fuit Bernardinus Caruales Cardinalis, ea conditione, ut interim Caesar in arce Ostiens sibi custo. diendus traderetur, donec promisti fidem impleret. Interim duo Ca dinales qui erant Neapoli, id expetente Caesarea Consaluo impetr runt, ut Caesari fiab fide Neapolim venire,atque inde proficisci ex arbutrio liceret. Id Consaluus summae dignitatis viris nequaquam grauate tribuit, diplomaque manu sua subnotatum, peculiataque obsgnatum gemma, Ostia transmittit. Nec diu post quum Didacus Chignones &Consaluus Mirasontes conspectis tesseris Cesennae & Forolivit arces Pontificiis Praesidiis dedidissent, Caesar a Caruatale Cardinale statim dimissus, conducta repente nauicula, Neapolim per enit, laetus admodum,quod praeter spem antiqui hostis manus esiligi sie videretur.Tum vero Neapoli cum Cardinalibus di veteribus amicis suis Hispanis Ducibus novandarum rerum consilia agitare coepit, nequaquam enim antia

mo se demiserat, quin antiquae spei totus inniteretur, & centuriones militesque sibi notos & ignotos undique conquireret, nauigiaque pMraret quibus Pisas adueheretur . Erat enim fama edita in vulgus eum Pisanis auxilio profecturum, qui libertatem suam aduersiis Florentinos iam nonum annum constantissime defendebant, verum in arcano erat a Pisano litore per Lucensium agrum & Calphurnianos saltus transcendere Apenninum , di per Mutinensum fines recta ad Aemiliae urbes penetrare : auctus scilicet copiis studio Alfons Atestini Fe rariae Principis cui Lucretia soror nupserat, sperabat benivolos se veteresque clientes ataturos sibi, ut passim propensissima omnium voluntate reciperetur. Haec ubi eum moliri Iulius didicit, nihil sibi cunctandum ratus, quin caeptis obuiam iret, ad Consaluum perscribere, si

uere admonens, ne hominem cruentum, audacem, maximoque Italiae

malo natum, di saeuam tyrannidem ditionis suae populis importantem, furere S crassari iterum pateretur. Haec eadem quum per legatos Regios qui Romae erat,& per sitos, qui in Hispania Regem sequebatur, cum Ferdinando grauisti me & vehementissime saepius egisset, laterae ii Regiae

257쪽

MAGNI CONSALVI CORDVB. LIB. III. 1s Regiae ab Hispania Consaluo allatae sunt, quibus Caesarem compre

hendere iubebatur, qu bd graui Principum omnium incommodo se . spicio neque res nouas moliri,impiaque arma aduersus Pontificem parare diceretur. atque ita Caesar quum in exornanda classe scribendisque militibus occupatus, uti necesse erat, alloquendi causa saepe in arcem ad Consaluum iret, , Nonio Campeio dum egredi vellet,livmaniter retentus, ct custodiae traditus est, nec quisquam suorum, edito

ingenti suspirio , sortunam incusanti ., frustraque se sub fide proditum luerenti, opem serre potuit. Nec multo post iubente Rege in Hi - aniam a Liscano deuectus est. Sic ut aliquandiu Conciliae, ct demit

ad Medi nam urbem in arce cui Motta nomen est, duos fere annos cu-

stodiretur : ea tamen sorte ut deceptis custodibus, fune demissus, suppeditante equos Pigmentellio Beneuentano Principe ad Ioannem Nauarrae Regem perfugeret. Is tum cum Alarino Regulo qui k fide desecerat, bellum gerebat. In eo armorum motu quum egregiam operam Regi nauaret, conserta ad Mendauiam pugna victor occubuit, eo euentu ut nequaquam agnitus detractis armis nudus relinqueretur. Sed scuti ser eius cadauer equi ceruicibus impositum Pompelonem retulit thaud dubie rapiente fato, ad eam urbem,cuius antiites antea fuerat , neq. enim quisquam sere repertus est, qui, quum se se susceptis semel sacris abdicarit, tranquillum vitae exitum tulisse censeatur. Sed quis Consaluum ut id faceret Regis Imperio coactum non excuset ξ quum& paruisse iubenti Regi, ct aequa postulanti Pontifici necesse fuerit obedin 3 ne scilicet graui scelere Regi parum fidelis,& grauiore piaculo.

erga sacrosanctum Pontificem inimicus ct impius euaderet. In ea repraesertim quae superioris Regii sacramenti fidem respiceret, ac humani demum atque diuini iuris religionem includere censeretur. Uerum ob id quoque honestiore de causa maioreq. ratione a fide data discessisse videri potuit ne Italiam dudum sublatis bellis tranquilla pace fruituram, unius nefarii impotentisque tyranni immanis audacia pertur μbarer: proinde etiam gratum facturus Ursinis pariter atque Columniis de se optime meritis, qui , pestilentissimo homine summas auaritiae Accrudelitatis iniurias retulissent. Sed id pro tuenda Concalui dignitate minime tacuerim, quod a clarissimis ducibus Didaco Mendocio Antonioque Leua me accepisse profiteor, quum enim apud eos amanter inuitatus Bononiae coenarem, quo tempore Carolus Caesar a Clemenis te Pontifice coronatus est, multosque sermones sereremus de virtute Magni Consilui, qui amborum Imperator, S militaris disciplinae magister suerat, praeclare testabantur, neminem eo viro pace belloque meliorem extitisse; Sed ei maximorum ducum exemplo prorsus eum nisse, ut in extremo vitae actu tanquὶm semiexul non plane felix moreretur: quanquam saepissime diceret, se nullius improbe facti poenitentia offensum laetissime ex hac vita suisse migraturum, nis Ferdinando

Z iiii

258쪽

1J PAULULO VII DE VITA .Federici Regis filio S Caesari Borgiae Valentino , fidem suam improvide dedisset, ut ea demum a Rege cum sui nominis sugillatione violaretur . Subiungebat ad haec duo Consaluus se tertii quoque grauioris facti maxime poenitere, quod tamen prodere nollet. Id autem Leva

atque Mendoctus non inani forte coniectura interpretantes esse putabant quod.Regiis pollicitationibus e Neapoli Italiaq. se abduci in Hispaniam permisisset, in qua multi rerum nouarum cupidi, eum in spem noui principatus, maximarumque rerum bello gerendarum retinere conarentur. Sub id tempus quo Borgia Caesar captiuus in Hispaniam est perductus, Isabella Regina, desperata salute decumbebat,enatum enim erat in pudendis ulcus seu a serpigine mortiferum s ita ut tantae victoriae gau)io exhilarari nequiverit. Prosperum tamen Columnam vel occupata supremo morbo humanissime suscepit. Is cum aliquot nauigiis militariter instructus Liscanianae classi cohortante Consaluo se se adiunxerat, ut triremibus praesidio foret, ne Borgia, uti in longa nauigatione accidere pollit, , Gallas vel a praedonib. eriperetur, eum tamen Romana grauitate neq. alloqui neque oculis spectare sustinuit, ne scilicet atrocissimi hostis calamitate laetari videretur. Nec multis inde diebus Regina fato concessit, incredibili cum dolore atque luctura Consilui, nam ab ea tanquM alumnus ac in eius Regia e)uc tus , cuncta quae exoptari possent virtutis & dignitatis incrementa ades, tum fuisse fatebatur, Rege ipso quanquam minus benigno parum'.

iberali nunquam Reginae voluntati reluctari auso. Id vero praeclare tanquam verissimum apparuit, quum Rex elata statim Regina, aures minus aequas, ct supra alieni meriti pondus proclinatas, obtrectationibus praebere coeperit. Non defuere enim qui hominem multo gloriae fulgore invidorum oculos perstringentem, grauissimis calumniis onerarent. Multi enim quanquam Regnum insigni eius virtute quaesitum faterentur: id tamen profusa S plane astuta largitione diuisum . atque distractum ab eo suisse praedicabant: ut praerepta occasione Regiae benignitatis, nisi praescriptis annuisset, Regi demum ingrati illiberalisque animi contumelia constaretur. Ipse porro nihilo secius a suis quos maturae beneficentiae destinasset, tanquam non ab se, sed a Rege praetermissis, beneuoletiam cuRegis inuidia vindicaret. Nec deerant qui dicerent eum victoria superbum, magnisque Regni prouentibus opulentum, delegisse sibi ac amicis atque beniuolis clariora ditioraq. oppida , Regi porro nihil opimum & integrum praeter gestandae coronae decus , di inane noui tituli nomen reliquisse. Verum alii diuersa

incessentes via,omnem eius authoritatem conuellendam susceperunt,

ex Hispanis Ioannes Nuccia Siciliae Praesectus, Ualentius Benauidius, Franciscus Sanctus, qui erat Regis dispensator:sed multo omnium malignius ac atrocius Nonius Campeius. qui ab ea delatione ingratissimi nomen tulit. Hunc enim parum nobili loco eductum praetoriae co

259쪽

MAGNI CONSALVI CORDVR LIB. III. 1uest

horti praesecerat: ac demum ei magno beneficio honoreq. nouae arcis custodiam attribuerat. Ferunt etiam Prosperum Columnam scisti

tante Rege quum de Aragoniorum Regum ingenio disciplinaque, &publicis ac priuatis institutis dissereret, ut pote qui eorum omnium austiciis post Alsonsum primum ab adolescentia mittasset, de Consaluo sermones intulisse, usque adeo aculeatos & graues, ut Regis animum nequaquam vanis iniectis suspicionibus perstringerent, Quandoqui dem ingenue nisi maligne ex vero Consaluum illis omnibus aut boritate, prudentiae, splendore vitae, militum studio,.& populari gratia praestare fateretur, adeo ut nihil iam in eo qui cuncta nutu fastuque Regio iuberet S regeret, praeter titulum deesse videri posset, ad quem si aspirare vellet, tot eius beneficiarii. qui diadema capiti imponerent

minime defuturi crederentur. Haec maiestatem respiciebant: admo nebantque Regem, ut mature caueret, ne omnia indulgendo confimmandoque, ex duce Praesideque. Regni consortem efficeret . Verum

Nonius adiuuante Ioanne Baptista Spinello Neapolitano aliquant cieriminosius in Consaluum inuehebatur ivtpote qui sagacissime sumis stuum & vectigalium omnium rationes excuteret, docuitque eum ni-il aerario, nihil fisco reliqui secisse, ut incondite largiendo, maxime liberalis famam aucuparet. Qua demum ostentatione priuatae opes

tegerentur, illaeque praesertim diuitiae tot spoliorum totq. munerum, cum signati auri, argentique caelati, tum nobilium gemmarum & s ricorum aut eorum, quae essent supra Regii census aestimationem, sedulo congestae. astuteque repositae a nemine viderentur, ne scilicet invidorum curioserumque oculis conspecta. non ab re iam natam inuidiam concitarent. Haec vero singulari malignitate delata, tametsi aut falsa magna ex parte aut minora vero putarentur,eius: tamen animum moderatione & pars monia gaudentem magnopere permovebant: eo quidem altius atque vehementius, quod in Rege non multum pecu nioso, nec unquam in apparatu &conuictu sumptuosa, tanti auri &tantarum rerum non iniqua cupiditas accenderetur, ita tameo,ut eam

facile restingueret summa aequitas, summaque prudeutia, quae in Rege nunqukm praecipiti, nec unquὶm temere ingrato, praeclare vigebant . Multa enim S perampla vel supra modum exaequatae rationis concedenda iudicabat r cum eximiae virtuti. tum naturae liberali, eius

viri, qui tot rebus feliciter gestis Regnum cum magna laude cepisset, maioreque defendisset,& tantum denique bellici decoris & gloriae Hispanico nomini peperiste censeretur. Ea tamen omnia in profundum demissa pectus,tanta dissimulatione conseruabat,ut Concaluo nullam conceptae offensionis speciem praeberet, delatoribusque tantum secreto ageret gratias , palam verri de Consilui actionibus honestissime loqueretur. Caeterum Prosper cum multis nobilibus equis, quos Petrus

Corduba Plegoi oppidi Marchio suopte ingenio liberalis, ipsius Con

260쪽

,co PAVLIlIOVII DE VI,TIA salui patrui, monitu, dono dederat, Neapolim reuersus, nequaquam priorem amicitiae locum reperit. Nonius vero Campeius, quam ab Hispania rediens in Italiam peruenisset,veneno ut sertur a quodam satellite cui grauem antea.iniuriam intulerat sublatus est, merita hercle poena si diuini iudicii uim spectemus, postquam alio turpissimo ingrati animi scelere, in optimum virum , Duc que suum, ac authorem omnis eius dignitatis, venenum effudisset. Interim Consaluo gratia in columi, existimationeque amplificata, Neapoli gubernacula mode firante, Rex Ferdinandus cum Ludovico Galliae Rege pacem fecit . foedusque percussit: multis hercle de causis , quas hoc loco comme morare non est necesse, quum in Historiis nostris accuratissime res rantur . Affinitas quoque superinducta est ut concordia quae ex tantis odiis aegre sperari potuit, validiore vinculo firmaretur. Ferdinandus enim quanquὶm esset in flexu aetatis, Germanam ex sorore Ludovici Regis genitam uxorem duxit. Paternum ei genus praeclarum erat in Aquitania ex domo antiquisiima Fusiorum Comitum: quos Eoisseios Galli corrupta voce appellant. Huius Germanae Reginae frater erat Gasto,qui auunculi indolem praeserens aliquanto post maximis rebus breui curriculo gestis,ad Rhauennam memorabili acie victor interiit. In ea conficienda pace Ludovicus Regno cedens id impetrauit, ut Proceribus Gallicum nomen secutis, quae ante bellum possedissent. urbesct oppida redderetur.In his erant Besennianus & Salernitanus Regulis Traianusque Caracciolus ti Honoratus Caietanus:& ii ante alios, qui carcere educti& libertatem & patrimonia & honores cum caeteris recuperarunt. Verum post celebratas Regales nuptias non desuere praepotentes ulterioris Hispaniae Reguli, qui Philippum Maximiliani Caeseris filium Belgis imperantem ad capessendum Regnum in Hispaniam

euocarent, existimantes sub forentissimo iuuene Rege aliquanto liberius atque licentius ipsorum potentia seu ituros, quam sub austero ct parum liberali,ut aiebant sene Catelano, Citerioris enim Hispaniae Tarraconenses Reges tanquΛm opibus tenues & precario sere in liberis ciuitatibus regnantes, ulteriores Hispani, quorum erant amplissima Regna, aut oderant, aut contemnebant. Nec diu Philippus amicorum suorum studia votaque frustratus, ut sua Regna ex arbitrio

administranda susciperet in Cantabriam Oceano deuectus, peruenit in portum qui vocatur ad Columnas; fortasse quod ibi quoque altera: Herculis columnae,sicuti Gadibus postae fuerint, quum eo extremo litore terrae Hispaniae finis, Oceani fluctib. terminetur. Ferdinandus ut generii exciperet ad Columnas est prosectus: quo fere omnes Reguli conuenerant. Ab his Philippus summos honores suaq. spe augustiores tulit, ita ut ineundi administrandique Regni, inustata cupiditate deflagraret, nec omnino iniquum aut parum honestum arbitraretur, si e

cluso socero Rege,ea Regna perciperet,quae ab omni nobilitate ultro

deferrem

SEARCH

MENU NAVIGATION