장음표시 사용
421쪽
LLIT Is ad Ticinum Gallorum copiis atque
ipso Francisco tanti modo nominis Rege capto, nemo totius Europae Regum vel Principum s it,qui non summo metu, aut certe grauissimo dolore commoueretur. Nam qui finibus atque periculo proximi erant, non modo opes, tot co
ctis in unum regnis, in immensum auctas, sed ipsam quoque Caesaris fortunam horrebant. Apparebat enim eius exercitum e prouincia per Ligusticas cautes iu ga elapsum, egentem pecunia, Mediolano exclusum, destitutumque ciorum auxiliis, incredibili potius aspirantis Fortuna: munere, quSmvlla consilii ratione, incolumem, ac demum victorem euasisse. Nec iam ullas bello nationes Caesarianis tantam inustatae fortitudinis, tantamque felicis disciplinae opinionem adsecutis in posterum conferen das videri; quum ingenti audacia, patenti campo, procul insidiis, ve teranum ac ornatissimum totius Galliae equitatum tot clarissimis ducibus interfectis & captis, unius horae momento deleverint. Ipsaque Sicambrorum robora caeteris infesta Germanis, ac Heliaetias legiones inuictas antea & frequentibus victoriis nobilitatas, aut in acie trucida rint, aut inulto foedoque interitu perire coegerint . Caeterum Rex ipse in arcem ignobilis oppidi coniectus,ac salutantium turbae frequenter ostentatus omnium animos in sui miserationem conuerterat. For
tun . tum maxime ut impotens & saeua & instabilis accusabatur, quae
florentem belli gloria, aetate atque opibus Regem, E summo amplissiami regni, potentiaeque fastigio, puncto temporis praecipitem dedisset.
Quippe eius ori atque oculis, tanta vis tantusque honos inerat,ad promerendos omnium animos, ut non modo ii quibus neque beneficio neque iniuria fuisset cognitus; sed etiam hostes ac inimici ea calamitate indignum existimarent, militarem enim cum inuicti animi, tum eximii corporis habitum, omnibus regiis atque ciuilibus virtutibus exo narat. Quum pedes sue eques tractando arma, artem ac robur oste dere, aut de optimis artibus ac liberalibus studiis disceptare vellet, omnem in id totius aetatis operam contulisse crederes. Accedebat praealto illustrique ingenio, bellorum rerumque omnium memoria incredibilis ac inexhausta quaedam in his explicandis nitidi sermonis eloquetia, qua primis fere congressibus abdita suorum sensuum liberaliter
expromendo,omnes miro sibi amore deuinciebat. Sed quum per ocia pacis alacri semper comitate, more gentis, ac erudito luxu , iocis munditiisque praestaret, una maxime liberalitate, quae in Principe optimo praecipua uirtus exillit, apud omnes longe clarissimus erat. Iis de
422쪽
causis neque in ea arce,tptaue Gallia Cisalpina recte custodiri,neq. alio
terra mariue tuto traduci posse vHebatur. Nam Veneti in tergo erantiam plane quod a foedere defecissent, pro hostibus habiti, & Alsensus Atestinus Gallorum socius, Pontifexque ipse, & Florentini, qui non
modo auxilia non misisse,sed foedus cum Gallo percussisse, repertis ad Ticinum super ea re tabulis, arguebantur; cuncta cis Padum ad vitia mos Ligurum fines certis praesidiis obtinebant. Milites quoque Caesariani quanquam praeda diuites merita stipendia sagitare, ducibus ni pecuniam expedirent seditiose Vincula ct caedem comminari, alioquestibinde atque alio ad deponendam praedam absque commeatu discedere, eo intolentior atq. ferocior, quod gratuita opera ad retinendam pristinae virtutis dignitatem, se maximam victoriam ingrato Caesari peperisse praedicabant. & in eos saepe de industria Franciscus veluti per lusum aureos nummos dispersere erat solitus, tanta presentis fortunae contemptione, ut Hispani milites applaudendo, petulanter Deos ii cusarent, quod ad subigendum terrarum orbem Franciscus ipsis non imperaret, aut ipsi omnes stib eo soluti Caesaris sacramento, militarent, Adeo ut duces, & ante alios Alarco custodiae praesectus, & largitiones regias cohibere,& familiaritatem militum nonnunquam abrumpere cogeretur. Interea Clemens qui ad tuendam Pontiliciae maiestatis aequitatem moderato quidem, sed periculoso & parum illustri consilio, ab omni contentione abesse & se se inter certantes, pacis seque strum profiteri voluerat, diuersis suorum consultationibus agitabatur. Plerique enim suadebant,ut Gallicarum partium obliuisci vellet,& Carfarianis ducibus quibus cum praeclare atque feliciter bella gerere consueuisset, sensus omnes facultatesque coniungeret. recentes iniurias
haud multa expiari pecunia facile posse,& antiquum subinde foedus renouari,si salutaris ocii quam exitialis belli cupidus esse mallet: & sacrosanctae potestatis iure, longe lateque sibi utendum arbitraretur. Alii degneris abiectique animi ea esse consilia dicere. si pacem male fidam
auro mercaretur, eam propediem Galliae atque Italiae seruitutem esse parituram, nec ideo Regem in tanta calamitate ac rerum desperatione deserendum, quem ipse imprimis, Venetique perniciosa cuncta tione in eas carceris miserias praecipitassent. non ampliore pecunia
opus fore, si Regem inuicti gratissimique animi custodia eripere vel lent, quam ea,qua pax seruili consilio emi posse videatur. Neque meditato facinori dubium proponi euentum, si fortiter rem gerere, cu care Helvetiorum expeditam manum, S subitarias per Italiam cohortes cogere maturarent. Tum enim Pontificem, Rege libertati restituto, de uniuersae pacis nomine communique concordia tempestiue
consilia initurum, imperiisque Italiae legitimis possessoribus adiudic tis, non simulatam ac instabilem sed veram ac diuturnam pacem obstipatis ab Resibus expressurum: ut ipso authore ac duce,uti semper exoptasset,
423쪽
ptasset, impie tum commota arma, a Christianis in Turcas verteren tur. Sed quantum priori sententiae securitatis imposterum ac dignitatis deerat, tantum suic immoderati & impudentis animi superesse videbatur. Propterea, haec uti aliena nimisque atrocia Clementi quietis auido & incertos belli exitus maxime timenti, mire displicebant,qubdCaesarem perpetuis maximi'. amicitiae officiis sibi coniunctum, adeo
insgni iniuria affici, & ab se propterea Germaniae Hispaniaeque populos,& Henricum Britanniae Regem alienari nolebat. Itaque cum C toto Lanoto qui pro Caesare summae rei in Italia praeerat, amicitia repetita, solemne foedus percutit: his ferme conditionibus, ut ipse Cenatum & Triginta milia aureorum nummum Caesarianis in stipendium numeraret. Contra uero Ponti sex ab iis in recuperando Regio Laepidi iuuaretur, quod Alfonsus Atestinus uti suae ditionis, Hadriano vi ta functo , per interregnum cum Ruberia oppido antea recepisset, Uenetis autem intra certum tempus, foederi atque amicitiae locus foret,
si centum & ipsi milia nummum aureorum idbsidii nomine persolui sent. At Alfonsus cui Clementis consilia admodum erant suspecta,&quodGallicarum partium semper fuisset,Caesarianis se merito inuisum
ei se meminerat, cum Lanoto pecunia perquam mature transegit, ut tabi parceretur. Ita Lanotus repetente Rhegium Pontifice,atque auxilia ad id deposcente, alias atque alias moras nectere; & quoniam ea loca antiquitus Caesaris imperium communi Italiae iure rei bexissent, praeiudicare inconsillio Caesare nolle dicere, ac demum polliceri se medium atque adiutorem fore, ut ex aequo ea controuersia componeretur.
Caesar enim rata habere noluerat, quae Lanotus solemni scedere pepi gisset . quae res in Pontificis Italorumque omnium pectus alte descen dit, quum praebita & frustra demum repetita pecunia, mire elusiis esse diceretur. Interim Caesarianus exercitus ferme totus in Placentinum di Parmensem agrum in aestiua se se estudii, tanta rapiendi oblatas a'. reconditas fruges & obuia quaeque vexandi licentia, ut ex villis vici'. afflictorum agrestium querelis urbes complerentur: ct mox frequentes earum ac oppidorum legationes ad deprecandam agrorum vastitatem Romam usque peruolarent. Quibus de rebus deceptus Pontifex grauissimo animi dolore premebatur . at tum maxime calligabatur a Venetis, qui dudum ullam cum Caesarianis amicitiam, quae auro coe meretur se inituros constantissime pernegassent, contra multo ampliorem pecuniae summam Caesari pollicendo, si ad certam reru tranquillitatem, communi Regum &Ciuitatum omnium libertati & paci consilleretur. Eo enim Caesarianorii consita spectare videbantur,ut quia in Italia cunctis sibi foedere obstrictis, pacem atq. ocium peperissent, totius mox Italiae innixi opib. in Gallia rursiis penetrarent. Nec deerant Borbonius atque Piscarius eius belli cupidine deflagrantes, qui irritos ad Massiliam conatus,atque ea festinati reditus detrimenta resarcire nobi
424쪽
liore uictoria cupiebant: qui Galliam Rege, ducibus, equitatu penitus
orbatam, eamque exhaustam pecunia, inopem consilii, & cunctis inusitata clade perterritis de salute dubitantem, in praedam vertere,atque subigere, neque magni neque diuturni laboris esse iudicarent. Qui demum subacta, nemo erat qui non eadem mox cladium & seruitutis incommoda deceptae circumuentaeque Italiae parari dubitaret. Nec multo post Franciscus impatientia carceris S praesentium rerum necessitate compulliis, incredibile aliis & sibi anceps consilium sumpst ut in Hispaniam traditis Gallicis triremibus ad Caesarein perduceretur. Is ab initio cladis acceptae Pontificem ac Venetos nihil de pristina erga se voluntate remisibros, retentoque in Italia cum copiis Albanio Regulo moturos arma crediderat; quod magni interesse ad salutem liberiatatemque omnium arbitraretur, si illi tandem & concepta consilia, ¶tas uires explicassent: suique liberandi speciosum imprimis neque omnino difficile negocium fortiter suscepissent. Ea enim est aegrorum natura mortalium, vi quae sibi remedia salutaria fore prouiderint, non modo factu facilia esse,sed alienis etiam rationibus magnopere conducere credant. Itaque Franciscus inani persuasone deceptus quum Albanium cum exercitu ad Graviscas nauibus impositum. ct Romae demum cum Caesare foedus publice ictum esse cognouisset. cogitationes de Italicis auxiliis abiecit, ct relinquam spem omnem in Caesaris clementia ac humanitate collocauit. Miserat enim paulb a te ad eum Caesar Hadrianum Beurenum Belgam ipsius gratia maxime florentem, cum lenissimis literis, nec omnino praegrauibus de pace mandatis, ita ut Cesarem sua spe mitiorem inuenturus esse videretur. Erat tum Franciscus in potestate Lanoti hominis occulto astu contectaque prudentia valde insignis, quanquam summa militaris imperii penes Borbonium esset: qui id munus liberali & generosa quadam fmplicitate Gallico more sensim usurpari permiserat. Magnis igitur pollicitationibus cum Lano io Rex egit, ut in consilio primorum Ducum ac militum doceret Regem in securiorem custodiam Neapolim esse perducendum . Caeterum ea re facile impetrata, quum ad mare peruenisset, Mi is omnibus deceptis in Hispaniam cursum direxit. Timebat enim Lano ius nisi tantae rei consilium egregia simulatione tegeretur , ne Borbonius atque Piscarius, quorum apud milites summa erat
authoritas, institutam prosectionem impedirent, adeo ut nullam ex turpi consilio inuidiam vereretur, ac illorum offensiones omnino ne
gligeret, modo sibi amplior gratiae locus apud Caesarem eo facinoret araretur: & Francisci animum in spem ingentium praemiorum singubri beneficio deuinciret: Quando nihil Caesaris animo atque oculis optatius, nihil gratius aut speciosus cunctis Hispaniae populis fore crederet,quam s clarissimum Europae Regem eius mari inae gentis viri te captum in Hispaniam ad triumphum ac sempiternam incomparabi
425쪽
P E R D IN. DAVALI PIS C A R II LIB. VII.
Iis uictoriae memoriam transportaret. Ipse quoque Franciscus, altim dine liberalis animi sui, alienae naturae spiritus metiri solitus, si in conspectum Caesaris deueniret, cuncta sibi protinus secunda atque selicia despondebat. In hanc spem & Ugo Moncata quem in L iguria apud Varagium ab Andrea Auria captum diximus sine pretio in Hispani
am per Gallias paulb ante fuerat dimissus, ut amice atque solerterre giam causam tueretur; summaeque laudis S gloriae in perpetuum pa randae facultatem Caesari diuinitus oblatam esse praedicaret. Is enim vir subtili iudicio ad amicitiam Lanoti se receperat, taeteris serme omnibus Hispaniae Regulis eam liuore atque odio refutantibus. Quoniam Lanotus non illustri natalium splendore, nullaque paulo insigni virtute, sed una tantum assidua fidelis obsequii perseuerantia, uti peritus ct elegans equorum domitor ludorumque magi ster, totum alienae gratiae locum, ambitiosius quam deceret, apud Caesarem occupare videbatur . Interea quum fama esset, Regem in custodiam Neapolim classe perduci, &iam pars aedium Regiarum in Arce nova, validioribus clatris atque repagulis Lanoli iussu firmaretur, Franciscus nobili comitatu Genuam, & mox in proximum Delphi portum deducitur, quo iam Gallicae triremes solis remigibus instrarie, Regis accitu peruenerant.' Andreas quoque Auria cunctis pravdonibus, ct tum maxime Hispanis nauali virtute terribilis, quum sua Τpsius triremes in alienam
potestatem, id postulante Rege se traditurum negasset, fidem obsidesque dederat, se nequaquIm Lanoto classique eius ea nauigatione nociturum . Itaque fortissimorum militum manu, quam ex suis cohortibus Salsedus, Corberia, & Sanctacrucius Centurionesque alii delegerant , Caesarianae & Gallicae triremes complentur, nec multo post idoneum nacti ventum sublatis velis in Hispaniam cunctis inopinantibus prouehuntur. Ea re cognita Borbonius atque Piscarius ira ac dolore simul angi, singularem contumeliam iniquissime ferre, neque linguam moderari,quin palam omnibus illum probris ac maledictis lacerarent, quod iura summi imperii, quae penes Borbonium erant, incredibili arrogantia eludere non dubitasset, & Piscarii existimationem ledere minime fuisset veritus,cuius maxime ductu virtuteque Regem prassio sit
peratum, omnium opinione constitisset. Porro aliis de causis ea profectio Clementis Venetorumque animos commouit. nam quum retento in Italia Rege, de communi pace minime desperarent, tum demum verebantur, ne qui nimis celeri desperatione se 1e vltro traditis triremibus ad pedes hostium proiecis et, nouas periculosi consilii rationes insana libertatis cupidine sequeretur, malignitateque & superbia inductus propter ueteres & recentos offensiones, cum Caesare ad exitium
Italiae conspiraret. At Franciscus remigio & lenibus uentis in Hispaniam delatus Barchi nonae Regali apparatu excipitur, atque inde, Alicanteram, qui Ualentinorum est portus, legendo oram prouectus est.
426쪽
vi maiore demum compendio terrestris itineris, ad Caesarem ire perageret, qui tum apud Toletum urbem Omnium Hispaniae maxime mediterraneam erat in aestiuis. Ibi Franciscus sinistro omine accepto,summum adiit vitae periculum,quum milites,qui praesidio triremibus aduenerant,promissa stipendia flagitarent; consternatique ad arma Lano tum omnes infestis hastis peterent. Emisso nanque per tumultum in iore selopello, pila in marmoream columellam fenestrae coniecta est, cui forte Rex auersus humeris innitebatur. Lanotus autem in proxi mos hortos se deiiciens celeri fuga & latebris iracundiam militum vitauit. Nec multo pbst conquisita pecunia, sedatoque tumultu ad Madrit tum quod Mantuam Carpentanorum antiquitus suisse putamus, non longe a Toleto terrestri itinere paucis diebus est peruentum. Erat in eo tractu Didacus Mendoctus Infantasiorum Regulus splendore vitae ac liberalitate magnis Regibus aequatus. Is Regem intra fines ditionis iter habentem incredibili apparatu, exornatis passim hospitiis,perpetuis sumptibus excepit & aluit. Ea subinde Regali munificentia dona offerens,quae neq. Franciscus a Caesare expectanda censeret; neque ipse, si in Gallia incolumi regnifortuna esset, aduenae Regi daturus esse vi deretur. In iis enim erat hi complures equi militares longe omnium
Hispaniae generos sisimi alget eis phaleris, ac sericis instructi ephippiis.
mulae item nobiles purpur constratae. Praeterea falconum insignium
Canumque omnis generis venaticorum cum toto venatorio apparatu,
ipsisque aucupibus peritisque venatoribus delecta multitudo. Lectorirum vero tantum , pictarumque stragularum & auleorum: itemque vasorum caelato argento in mensarum usum, ornatumque amplioris ab
ci ; quantum vel non captiuo Regi satis esse crederent. Addidit Men- doctus ad eam excelli animi liberalitatem, spectaculum non modo sibi ct posteris, sed toti etiam Hispaniae maxime glorios iam . Populos nanque imperio sibi subiectos militaribus instructos armis indicta die in proximam viae planitiem euocauit: digestosque in cohortes & turmas decurrere iusiit. Fuere supra duodecim milia peditum S equitum,do cuitque Mendoctus admirabundum Regem multos esse in Haspania Regulos ipso admodum potentiores, ut non esset in ultima laude, si qui
nec ordine primaritas nec opibus summus esset, non modo reliquos
omnes seperasse ; sed ipsum quoque Caesarem ad immensum liberali
tatis specimen prouocasse censeretur. Franciscus tanto in honore ubique habitus quum omnia ad benignitatem Caesaris cogitatione reserret , uti iam de salute libertateque securus magnopere laetabatur. Madritium autem perueniens, ibi subsistere recreareque se se, di Caesaris opperiri aduentum iubetur, quem longinquis intentum venationibus intra paucos dies eo peruenturum esse confirmabant. At Caesar Rege
in Hispaniam perducto, ipsoque Lanoto incredibili alacritate suscepto nςquaquam ad altitudinem ingenii sui, contra ac homines rebantur,
427쪽
sed ad alieni iudicii arbitrium consilia reuocauit: non modo a praesen tibus amicis sententias rogando, sed a ducibus qui in Italia erant postulando,ut perscriberent, quid nam de captiuo Rege statuendum elle arbitrarentur. Sub id tempus Borbonius dolore atque iracundia in La- notum incitatus ad Caesarem peruenit, sed quum acerbius in praesente inuehendo,quereretur tantam sibi & Piscario infidelitatis suspicionem malignitate naturae illius suisse impositam : eumque omnem victoriae fructum impudenter praeripere conari dictitaret; Caesar eo vulto vociferantes diremit, ut quae Lanotus nimio erga se studio seliciter egisset, excusare videretur, tam & si ea victoria ipsius Borbonis auspiciis, Piscariique indultria & sanguine, fatentibus cunctis esset comparata. Litterae subinde Piscarii sunt allatae eo Borbonii verbis uehemetiores,qubdab graui constantique ingenio singulari extimulato iniuria, proficiscebantur, non modo enim perinique ferebat dignitatem suam ingrate maligneque laesam suisse; ted te in manifesto salutis ac amittendae in thoritatis discrimine relictum apud seditioios milites merita stipendia flagitantes, qui in tanta victoriae licentia sibi & quaestor ib. haud obiciare caedem minarentur. Lanotum qui mederi malis posiet,quoniam cogendae pecuniae certam haberet potestatem, quum astu parum virili alios esset ludificatus, praecurrisse in Hispaniam, ut unus omnium praemi ferret. Sed se nequaquam dubitare, quin ipse Caesar, uti optimo Principe dignum foret, cunctos qui sibi eo bello sortem operam nauassent, praemio assiceret. ignavosque pariter & infideles ultione & poena perinsequeretur. Caesar humanissimis litteris Piscarium est hortatus, ut quartano ius se quidem ignaro sed e republica fecisset, nullo liuore adductu
fecisse, existimare vellet, atque omnia, uti praeclarissimis factis meruisset, ex sua liberalitate expectaret. Tanta tum erat vis gratiae Lanoticum Caesare, ut ille non modo consuetudine iucundioris obsequii,eximioque S semper fideli cunctis in rebus ossicio, sed occulta potestate benigni sederis ei coniunctus esse crederetur . Propterea sicuti peramplis honoribus atque diuitiis ante alios exornatus abibat, ita eum uehemetes inuidiae fluctus sustinere,& se exquisitis aulae artibus, ab his quos laesisset, tueri necesse erat, ut tum accidit, nam Piscarius qui animum per se excelsum & omnis contumeliae insolentem gerebat, eum proditionis postulare, & singulari certamine indicto armis controuernam finire statuerat . Eum alia quoque pariter excruciabant, nam quum iam a victoria parta quintus mentis eHuxisset, nihil omnino praeter benignas epistolas a Caesare retulerat, quem caeteris praemia statuentem.
a Lanoto deprauatum fuisse existimabat, nam Carpum in Mutinensi agro quod Alberti Pii fuerat, & Soram paternae ditioni finitimam, haud satis digna pro tot susceptis vulneribus praemia, expectabat potius qu m petebat . Accidit quoque, quod animum eius acerbissime pupugit, ut Caesar Henricum Nauarrae Regem, se redimere prohibe-
428쪽
18 PAVLI IO VII DE VITA ret, quem Piscarius bello captum ac se in libertatem oblatis octuagri familibus aureis vendicantem, custodia emittere cupiebat. Iisdem se
me diebus in Gallia complures Reguli summae aut horitatis S in his praecipui Franciscus Borbonius & Claudius Guica Lot 0riugiae principis frater consilia inibant, inuita etiam Ludovica Regis matre, ut cum Italis Principibus sese consociarent, ct si Franciscus S sortia graui oppressus morbo, naturae concederet, Maximilianum eius fratrem in IFaternum regnum reducerent transnisiisque terra ac mari auxiliis belum gererent, ad exturbandos Gallia Cisalpina Caesarianos: qui non modo Mediolani sed totius etiam Italiae imperium immodicis animis assectabant. Enimuero S ad Galliae salutem, S ad retinendam rei bellicae existimationem tot aduersis contusam praeliis pertinere putabant, si bellum quod sibi immineret in alienis potius quam suis regionibus renouarent: ct libertatem Italiae quantis maxime possent studiis atque Opibus tuerentur. Sic enim res in Italia se habebant, ut cunctis ea re cens victoria esset sermidabilis, quippe proximas quisque Germaniae tres metuebat, quas Ferdinandus Caesaris frater Mediolanensis imperii cupidus, perlevi momento exiguaque pecunia impulsurus esse videbatur: ct Hispanorum ingenia imperii auida , maxime suspecta erant, Poenitebatque omnes tanto studio,tantisque impensis incaute atque imerudenter eas adiuvisse partes, , quibus & saeua imperia & certa demulemitus forent expectanda; nisi tot collata beneficia, conuersis repente animis in summam iniuriam verterentur. Ante alios Franciscus Ssertia retinendi imperii cura anxius multis saepe indiciis S pluribus haud obscuris coniecturis Caesarianorum consilia nudarat. seceratquel ericulum Caesaris erga se voluntatis, quum per Thomam Maynum egatum suum, uti aliis antea acciderat, frustra postulallet, ut paternum imperium confectis super ea re Augustalibus tabulis concederetur . sicuti antea foederatis Leonique praesertim Pontifici se omnino daturum esse Caesar promissset. Paratus erat Sfortia sexcenta aureorum milla certis pensionibuspersoluere, urbes, copias, pacis bellique consilia,ad aut horitatem Caesaris conferre,&ducere insuper uxorem,quam Caesar exusu rerum suarum probauisset. Caeteri quoque Italiae Principes, liberaeque Ciuitates, id maxime praestari a Caesare cupiebant, Vt si nullum in Cisaltina Gallia praepotentem grauemque accolam ha rent, uti ante Gallum sensissent, libertati Italiae & rerum omnium quieti, exaequatis omnium viribus opportune caueretur. Erat eo tempore apud Franciscum S sortiam diuturno atque difficili morbo impliciatum Hieronymus Moronus consiliorum rerumque omnium moderator intima familiaritate Piscario coniunctus propter eximiam aut horitatem ac industriam in regendis Insubribus cogendaque maxime pecunia singularem. Is quum saepius colloquendo Piscarium his de causis qua supra memoraui, animo aegrum esse depraehendisset, sibi occasio
429쪽
nem dari existimauit, qua illum a Caesare penitus alienaret, in partesique traduceret, ut eius demum aspiciis Italia omnis, non modo presenti metu atque periculo eriperetur, sed eiectis externis gentibus pristinae libertatis decus reciperet. Sic enim Venetorum Florentinorumque & summi Pontificis animos habebat exploratos, ut eos qnicquid ipse vel suopte ingenio moliretur, modo publicam respiceret liberta tem petobaturos elle confideret. Igitur Moronus acri ingenio & erudita facundia fretus Piscarium in eos opportune ingressum sermones remotisque arbitris in penitiorem cubiculi partem deductum, his verbis allocutus est. Nin inuidia verae virtutis comes, qua nunc inuicte Dause, circumuentus opprimeris, iis qui eam patientius contempserint, ignominiae & mox exitio foret, nequaquam mihi hoc muneris temere desumpsissem,ut consilium tibi asterrem, cum salutare imprimis,
tum usu longe speciosissimum atque optimum. Id enim perpetui si dii ac amoris erga te mei fructum egregiis operibus'tuis dignum ostendet. Neque vereor, quae tua est a nobili ingenio prudentia singularis , ut consilium quod amicus cunctis spectatae fidei ac industriae officiis tibi coniunctus, nec omnino rerum imperitus, obtulerit; aut flatim improbes aut superbe fastidias, quando nihil ab homine praestantius dari potest in arduis rebus, quam fidele consilium recta & exquisita ratione confirmatum. Illud enim sepius benigna tractuque facilis Fortuna subsequitur, & excellens plerunque virtus alieni consilii lumine indi
get, ut maxime fiat illustris . Te tuus ingentis animi vigor maxime Dause, vix dum pubescentem domo eduxit, cruentissimoque simul praelio & grauissimis obiecit bellis, non modo ut familiae vestrae noua
adderes decora, aemulationeque virtutis Patris Patruique memoriam renouares, uerum ut caeteris omnibus qui arma tractarint perpetua rerum gestarum laude superatis, omni vel maximo honore aignus habeteris. Sed incredibilis diuinaeque virtutis tuae praemia, diuitias, triumphos, imperia, quae tibi nunc meliore fato destinamus, fortasse in longo victoriarum cursu percepisses, si tibi benigniore sorte, in ipsis Caesaris oculis. cum tuo alienoque sanguine esses conspersus,urbes manu capere, magnos fundere exercitus, & denique Reges virtute tua superatos & captos, alieno in triumpho ducendos praebere contigisset. At longum tibi est hos expectare fructus, quos iam aemulorum inuidia infestusque liuor penitus intercepit. Militaris nanque virtus tametsi suis aliquandiu florescat operibus, celeriter tamen obsolescit, nisi amplissimis nobilitata praemiis, in praeclara honoris sistatur luce, & ab ipsa
Principis liberalitate, quae saepius imperitorum iudicium ducit, veram commendationem accipiat. Falleris si eum esse Caesaris captum existimas ut fgillatim intelligat & agnoscat,quae per quatuordecim annos inter summas rerum omnium dii ficultates eximia fide, felici ductu.&fortissima dextera confecisti. Praeoccupatum ille, qui Italiam non via
430쪽
dit, a Belgis sitis, quibus unis maxime fauet, animum gerit, Adeo ut tota gemente Hispania, omne quod est Regio in animo, auitae liberal,
talis spccimen, mille artibus auertant; Auari, impotentes, suspiciosi, alienae spei S gloriae ex occulto semper insidiantur. Sic tantis rebus ge,stis, neque tibi Sora tuis insinuata oppidis, neque Carpum multo tuo rum sanguine paclum, dono dantur. Et Rex Nauarrae graui rationum tuarum incommodo, pecunia se redimere prohibetur. Quum iam alii Lano io similes plura qQm cuperent, omnino retulerint. Ad haeci
elam abducto Rege Gallo tibi suspectae fidei ignominia, barbara fra de conflatur;& seditiosis subinde militibus deficiente in stipendium pecunia, aut trucidandus,aut antiqua existimatione spoliandus obiiceris.
Nescio per deos immortales quid tibi in altera belli fortuna sperandui
fuerit, postqu- tot ingentes perpetuaeque victoriae,nihil praeter gra de aes alienum domi,& non mediocrem foris infamiam omnino pepererint, Quum exercitus a Caesare stipendio fraudatos quin 1bcias u bes diriperent, agros crudeliter uastarent, prohibere vlla imperii seueritate nequiveris. haec omnino vera esse amici tui confitentur,nili illudos nrobum ad gloriam multiplici plaga deformatum, & venas in hunc pallorem sanguine exhaustas,in quota praemiorum parte censendas pu tes. At si gloriam vel penitus nudam tanto periculo sectaris, S uera esse existimas, quae post mortem de caelesti praemio ac inferorum po in is traduntur, nomen profecto tuum non in sublimi modo verissimae floriae, sed amplissimae etiam Fortunae fastigio erit collocatum,si in Itaa natus, Italicae libertatis assertor gloriosus, quam in hac luctuosa se uitute externorum minister ignobilis & inuisus esse malueris. Italis narique Principibus in animo situm est, tueri armis libertatem, quae iam
plane omnibus sentim eripitur,excutere externae gentis iugum, ac Via denique consensu fessis Italiae rebus quietem securumque ocium par re . Te unum omneS quum virtutem tuam cum summa felicitate coniunctam admirentur pulcherrimi facti authorem ducemq. deposcunt.
Egregium facinus, sempiterna sequetur laus, Facilis vero explorataeq. victoriae exitus, ct regnum tibi opulenti ssimum, & maximum nialitiae imperium dabit. Te enim Veneti ac Florentini fauentibus Gallis αHelvetiis Ponti sexque inse certissimo iure Neapoli Regem constitu ent. Id enim Caesaris elle non potest vetante antiqua Pontificum lege. Nec Ferdinandus ut fraudeque occupatum nepoti legittime legauit,
quum Ferdina di Aragonii Federici Regis filii, qui in Hispania custoditur, nomen personamque respiciat. Idcirco quales quantasque voles copias, classes, commeatus, pecunias celerrime comparabunt, hir que gentium omnium quondam victricis Italiae auspicato in tuam manum virtute fideque praestantem tradent. Hispani quum iam exactis stipendiis Caesaris sacramento minime teneantur, magna ex parte tuam
requentur audaOritatem; Caeteri, Germanique incolumes domum abibunt s