Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

391쪽

pERDIN. DAVALI PISCARM/LIB. V. rctari; unumque succurrendi, maturandique consilium susciperent si saluam Caesari Neapolim esse vellent. His literis Lanotus magnope re commotus sibi in Regnum omnino properandum esse ccsebat, cum equitatu praesertim Neapolitano ct expeditis Hispanorum Germanorumque cohortibus, Erat enim de salute Regni, quod eius curae a Caesare peculiari munere fuerat demandatum, magnopere sollicitus. Pori τοPiscarius veluti iam explorata uictoria elatae grauitatis S diuinae prudentiae plenus, hominis tanquam importuni, & nimium de belli sum ama diffidentis consilium uehementissime reprehendere; contestari q. res fore perditas ; S magnis rationibus in consilio demonstrare, nihil esse periculosius ac alienius a tota belli ratione, quam si bipartito exercitu, diuisis viribus, dimidiataque spe iam conceptae victoriae duobus simul grauissimis bellis occurrant. Quod maius inquit beneficiu Rex Gallus, a nobis tanquam inlimis ductous poterit expectare, quam ut, dum tu Lanote Carole decerpto omni flore militum, & veterano equitatu abducto, Albanium media hyeme per totam Italiae longitudinem

consectaris, nos hic inter ambiguas veterum socioru voluntates equestri praesidio nudati, & quod me plurimum angit, dempto robore hominum cum infirmis ac enervatis legionibus relinquamuri Vincet liercle ubique Rex Gallus , si semel hic vicerit. nam eo rem, Ut video, rtuna deduxit, Vt uno mox praelio decernatur, utrum Caesar, an Gallus Italiae leges sit daturus. proinde totis animis ac viribus in unam conserendae pugnae occasionem incumbendum esse arbitror: ut tot superi res victorias,quas de hac gente semper tulimus,uno veluti extremo uirtutis opere aedito, confirmemus. Nec dubito postquam non modo numero pares hostibus videmur, sed disciplina recentique hoc & plane inuicto militum robore superiores sumus, quin audendo & sicuti ha ctenus semper fecimus, sortiter pugnando, aut de caeso Rege superba spolia, aut quod malim, de eo ui capto, nobilem triumphum Caesari

referamus. Irrumpat interim, dum nos hic uincimus, ut lubet Albanius in Aquilanum agrum, & Interamnates ac Pelignos percurrat,que pontifex suspenso studio tantum abest, ut progredi & regno potiri velit , ut eum iniectis morae causs passim retentet, scilicet ne spem pacis corrumpat si a Gallis celeri faelicique successu Neapolis occupetur. Ergo si sapimus omnium Iudicii decretum esse debet, ut hinc castra ni Deamus, & contra Regem coactis in unum copiis fgna proferantur. Ille edepol, aut metu cedet, & cum infamia Ticinum ultro obsidione liberabit, aut certe si obsidere perseueret, iniquissima conditione anci

piti distractus cura cum duplici hoste summum dignitatis atque salutis periculum subibit. hanc Piscarii sententiam ipse ante omnes Borbonius maxime probauit, nec contra a Lano io cli siputatum est, utpoterui dempta omni solicitudine, metuque depulso ea Piscarii oratione, acrior tactus esse videbatur. Haeredat tamen Lauoius ac dicebat ie

392쪽

pAVLI IO VII DE VITA

de militum voluntate magnopere dubitare: quoniam rumor enatus ei set in castris praesectos cohortium signa ex hybernis non prius moturos quam militibus una atque altera stipendia soluerentur. Erat enim apud duces summa pecuniae inopia,quod eam Ssortia tot incommodis circumuentus suppeditare nequiret & milites quum gratuito Cremo nensis & Laudensis agri copiis alerentur, si propius hostes accederent, commeatus sibi defuturos putabant. Quem enim adeo stultum me catorem & calonem erant inuenturi necessaria cibaria deserentem ad eos milites, qui rapto vivere magna ex parte essent allueti, nec alicula iade pecuniam expectarent e per eos etiam dies acciderat, ut quum Pontifex, qui Caesari ex animo deesse non poterat, pecuniam ad Lanotum mitteret, eam Federici Boetoli equites, re per speculatores cognita ad Fidentiolam Placentini agri interciperent, ct iam Germani stipendi um quod domo discedentes acceperant, consumpsisse dicebantur. equitatus etiam ueteranus adeo insigni contumacia sibi debita no mensum modo sed annorum stipendia flagitabat, ut dicto audiens nequa- qu,m futurus esse videretur. Quibus rerum difficultatibus, quum Piscarius, cu Lan oti tum quorundam togatorum qui consiliis intererant animos vehementer angi perspiceret, Desinite inquit timere r& hoe totum negocium de redimenda militum uoluntate, mihi uni relinqui te . Spero enim milites uti ueri decoris & laudis auidos decet qui mihi

semper fidelem promptamq. operam tot asperis praeliis praestiterunt, hoc bello,in paranda insigni victoria neque mihi,neque Caesari omnio defuturos. Atque ita dimisso consilio ad Hispanos contendit, eosque

aduocata concione hortatus est, ut eo animo esse uellent, quo antea

semper fuissent, hoe est egregio, ingenti, inuicto. Auditas etenim esse uoces quorundam lixarum potius quam militum, qui dicerent Hispanos nisi accepto duplici stipendio, non esse vexilla promoturos. eam rem fortissimorum hominum nomine indignam, ita te uti falsam, ita consilio diluisse, ut praeclare etiam receperit, cohortes OPtima spe adparatam uictoriam anhelantes non modo mansuras in ossicio. sed macta uel iniquissima ad nutum militaris imperii, alacri animo subituras.

hoc se de ipsis facile esse pollicitum, quoniam plane sciret, Hispanos

non mercenariorum militum more, uti operarios, stipendia faceret

sed pro gloria. pro imperio, pro triumpnis, pro dignitate pugnare solitos. Quid enim inanius ct importunius qu)m a ducibus obaeratis S egentibus, stipendia postulare ρ Quasi aerario praesint, S non eis multo plura ac ampliora quam militi Caesar debeat i qui tam & si procul absit ab Italia, animos suorum tamen intueatur, quibuS eX merito, non multo post cumulatam gratiam sit relaturus . Postremo quid flagitiosius ac insolentius uideri, quam consternatis foeda opinione animis , stipendia in ipso speratae uictoriae limine flagitare Z debere ipsos meminiisse,qua spe animi, quo corporis cultu,ab Hispaniis aduenerint. In quam

393쪽

pERDIN. DA UALI PISCAMI LIB. V. 1 3 In quam demum & opum,& bonorum, ct nominis amplitudinem ante

omnia, inopiam fortiter serendo ac impigre parendo peruenerint, non enim petulantia, alienatione, stultitiaque esse prouectos: neque tantas victorias corporis virtute potius quam animi patientia fuisse consecutos. Proinde secum intenti in ipsum illud pristinae virtutis decus ad capescendam victoriam animos cOfirmarent . inuidiam enim. quae ex foetici rerum successu creuerit, omnino esse noua quaesita laude superandam. An etiam ipsos ignorare e quod non in Italia modo, verum 2

in Africa, illaque penitus ad occasum reposta India pugnacissimarum

gentium victores euaserint,tantum odiorum undique esse contractum,

ut non plus soli ad salutem libertatemque teneant, quam quantum arismati uestigiis calcaret, adeo insenses elle omnium animos Proptereavi sibi tutum atque praepingue ocium pararent, extremo conatu adniterentur. fore etenim ut superiorum uellorum decora, unius clarissi mi praelii opima uictoria penitus obscurarent. non enim siue decus Que praedam respicerent, omnium Europae Regum longe opulenti sit mum cum obscuris aut certe parum illustribus ducibus, quos antea deuicerint,esse comparandum . Quum hunc in modum summa grauitate peroraret, alacri inter milites fremitu exorto, a tota concione conis

clamatum est,ne de ipsorum uoluntate quicqvlim dubitaret: sed extemplo qub vellet, signa uerteret, se enim continuo secuturos: quando iplo duce, nihil sibi uel in summa rerum difficultate defuturum sperarent, agere se demum gratias quod tale de singulis Iudicium fecisset. & suscepta causa,vii ducem parentemque decuit,uniuersos interposita fide, turpissimi flagitii calumnia liberasset. Tum uero Piscarius Hispanis

praeclare fauentibus, cohortium praefectos centuriones atque signiferos ad Germanicas legiones adduxit, ut surdae feraeque eorum men

tes exemplo vincerentumdictitabant enim Hispani, se aequo animo stipendii dilationem esse pastiiros, ut commilitones Germanos qui Ticini essent, per qu,ni mature teterrima obsidione liberarent, proinde existimare, legiones non pari modo alacritate, sed ardentiore etiam stodio secum venturas, ut consanguineis & fratribus summo periculo implicitis opem ferant, & concordibus animis pugnando, pulcherrima victoria potiantur. Ea comitas Hispanorum cum singulari studio belli gerendi coniuncta Georgio imprimis Franispergo mire placuit. habebat enim Ticini filium nomine Gasparem, Azornio mortuo inter paucos duces no mimis sua excellenti virtute, qu m paterna gloria florentem, huius de salute uehementer sollicitus, alios minores duces &sgni seros interrogabat, an fide studio & alacritate pugnandi ab Hispanis uinci uellent, qui unam prope quaerendae bellicae laudis causam sequerentur. quum ipsi Germani praeter decus necessitatis etiam & pua doris stimulis incitari deberent: ne tot milia fratrum S commilitonu, cum infamia Germanicae gentis, inedia absumerentur. illos non esse

394쪽

fallendos, qui in sortibus ipsorum aduentantium dextris summam spem reposuerint: & in posterum singulos qui opem asserrent uti salu

tis S uitae seruatores in coelum laudibus essent elaturi. Concionantem Franis pergum plerique insignes Centuriones uariis & amicitiae ct sanguinis necessitudinibus cum obsessis coniuncti, elata manu ut insigne studium significarent, alacriter adiuvabant. Piscarius per interpretes ex viistoria, summa praemia pollicendo,integras Legiones accendebat,

Italicae quoque cohortes, tametsi ipsis multo plura stipendia debebantur , se Piscarii nutum sequi paratas esse, neque animi liberalitate a quoquam uinci uelle profitebantur. Ita contra spem omnium cum summa laude Piscarii no sedatis modb sede uehementissime incensis militum

in fidei &

nimis ad equites est discursum . Hispanicus equitatus qulaudi satisfaceret, durior est inuentus. Nam quum catapliractorum equitum segnis ct stataria opera superioribus bellis extitisset, Iamque Piscarius antiquae more militiae, cuncta aspera, per pedites aggredi, &equitum leuis armaturae opera uti esset iolitus, uix senescentis cata pnractorum nominis famam in agmine sustinebant, Ita ut pedites cum his saepe iocarentur aculeatis uerbis interrogando, num feriae essent,

quod adeo compti quietique incederent, conspectoque aliquo strigos ore uel annoso equo illum ab obesis elunibus bellum pullum, & qui

nondum molares dentes emisisset cum risu passim laudabant, quae contumeliae equitibus erant deuorandae quum in accenss selopellariorum funiculis iura belli posita uiderentur. His de causis Piscarius ut eos pertinaci duratos obstinatione ad officium inflecteret, non modo eloquentia, quae in ipso expedita erat & admirabilis, sed pecunia etiam opus fuit, qua eorum subleuaret inopiam, pudoremque discuteret, quem tacita & tristi eonscientia ab inertiae nomine concepissent. Eam autem ab opulentis Centurionibus mutuo sumptam, ipsusque priuato nomini prompte concreditam,quanquΛm erat exigua, adeo comiter diuisit, Vt equites non paucorum dierum, sed totius anni stipendia' recepisse uiderentur. Pacato lustratoque exercitu castra ad Metennianum Piscarii iudicio sunt promota, nam tam etsi id iter a proposito diuersum erat, id tamen ea de causa siciendum censebat, ut Tramulio, qui Modiolani in praesidio erat, haud dubius de amittenda urbemetus incuteretur, non enim Galli, arcem ab exteriore parte circumuallarant, uti antea ipse 2 Prosper ad impedi eda avertenciaq. externa auxilia, Lotrechii bello, paucis diebus perfecissent . ac simul Regem existimabat,de

prosectione ipsorum nuntiis acceptis, uti uariis implicitum coniecturis,aliquid de loco,aut de uetere consilio mutaturum; quae omnia cum ad perturbandos Gallorum animos, minuendamque regii nominis existimaticinem, tum maxime ad obsessos spe mirifica recreandos pertinebant. His cognitis Franciscus a diui Lanseanchi templo totaque ea occidentali regione discessit, & ut propior hosti esset, in Paliciana castra ita se

395쪽

ita se contulit,ut septa illa ferarum, & viridaria tendentium equitum tabernaculis, lato ambitu, complerentur. Permansitque in uetere pro posito,ut si hostes Mediolanum recta contenderent, ipse cotinuo cum

delectis expeditisque copiis Tramulio opem ferret: Si ad Ticinum

uerterentur, eos muniti inimis inclutus caltris aduentantes exciperet,

ut bellum nihil intermissa obsidione, cum exteriore ac interiore hoste aequissima condicione gereretur. At Caesariani uti instituerant Me tinniano, ad laeuam deflectunt, & secundum Lambrum amnem, Tici num uersus reuertuntur. Erat ad laeuam sancti Angeli oppidum rorum omnium copiis abundans,& frequenti mercatu celebre, cui prierat Pyrrhus Gonzaga Federici BoZOli frater cum equitibus armatis circiter ducentis,& quatuor peditum uexillis . id Pistarius omnino cessiit expugnandum,ne Galli in tergo relicti itinera oblidendo frumentatatoribus infesti essent,deterriti'. circumuicinis populis, comeatus intercluderent . At Lano io Borbonioq. S ite Germanis ducibus, magis placebat aduersus Rege recta proficisci, neq. ullum mora iniecta tepus terrere ne Antoniani diuturna obsidione fatigati animos despoderet,

si tantoru auxiliorum fama, in difficili & ob id incerta oppugnatione

oppidoru,consenescere conspexiisent. quando eo capto oppido,& alterum etiam,quod esset in proximo nomine Sanctocolumbanum simili ratione videretur oppugnandum. Praestare raptim proficisci,& subitum terrorem regiis copiis incutere,ut recentissimis viribus, dum mi

lites essent in officio, obsidionem soluerent, aut commisso praelio, nobili celeritate bellum finirent. Ad haec quum Piscarius dixisset, quasi

ab admirabili iudicio caeterorum ingeniis imperaret, duces statim in eius sententiam concellerunt. Nec mora opportuno in loco castra perquam egregie muniuntur,ipseque retro ad sanctum Angelum duolaus inde millibus pallitum contendit. De prima vigilia vimineae caueae proferuntur, ipse situ oppidi diligenter explorato,tormenta constituit contra quadrata turrim, eamque inalbescente statim coelo, a fronte S a lateribus qua muro committitur,quassari iubet. In his rebus ad ministrandis Antonius a Capua vir nobilis & Piscario carus tormento est interfectus . Quum turris multis tormentorum ictibus a fronte perrupta,& ad magnum hiatum patefacta conspiceretur, Piscarius extemplo virgultorum fascibus sollam compleri iubet: cohortatur milites,ut secum contempto hoste in murum evadant. Tum vero Hispani Italique certatim emulatione laudis murum aggrediuntur . repugnatur egregie a Pyrrhi selopetiariis. multi vulnerantur, nonnulli cadunt , M. Antonio Capecio imprimis nobili ac impigro iuueni Nea politano, aduersum pectus plumbea glande traicitur. Quum praeliumagis ac magis nouo successu militum augeretur, S Piscarius singulos nominatim accenderet,eum Dii immortales prope temere ab aperto

loco subeuntem hauddubie protexerunt. nam plumbea glans infra co

396쪽

396 PAVLI IOVII DE VITA

stas adacta, miraculo quodam interiore in tunica segnis haesit, ' altera pila crassior ita caligam detersi, ut in crure liuorem tantum cli graui nota relinqueret. sed nihil eo periculo territus instaurata pugna, deiectisque defensoribus, turrim capit. Quae uti erat vi tormentorum extrinsecus adaperta, eos qui cum Piscario ascenderant, ita interiore pariete incolumi protegebat, ut qui in oppido erant, & iam muro de pulsi, in secunda munitione constiterant, e caua turre per senestellas

emissis stlopetiis peterentur, nec ipsis vlla tam iniquo quam inopinato casia contra seriendi,vel omnino hostis conspiciendi daretur facultas. Eo modo quum Pyrrhi milites ex occulto frequenti pilarum procella

sternerentur,&nemo vel strenuus in munitione consistere auderet,ii-

more concepto, non modo animis sed corporibus fluctuare, & quod erat pavoris signum, respectare itidem coeperunt. Id Piscarius e tum re conspicatus, Casadam Sopellariorum praesectum singularis aud

ciae hominem perpulit, ut per fenestram in subiectum murum prosiliaret. imperio Casada impigre paret, saltuque sese eicientem, ipse Pi

scarius ausu prope insano omnium primus subsequitur. Tum vero clamore undique sublato,cunctis enitentibus murus occupatur.tantus fuit accurrentium,& certatim incumbetium impetus,ut parum abfuerit, quin Vastium pondere armorum inter fasces depressum dum tu multuarie transcedunt, in seissa milites opprimerent. At Pyrrhus suis repentino metu territis, ct foede locum deseretibus, Pu nequicquam increpando proficeret,in arcem profugit. Intersectis paulo minus cerum,& caeteris in fugam compullis,quum ad predam quisque discurreret, Piscarius ad arcem Uastium misit,qui Pyrrhum ad deditione hortaretur: ac simul denuntiaret, si vim experiri vellet, nullum postea iratis militibus clementiae locum futurum: Si beneficio salutari haud cu-ctanter uteretur, omnes ad unum incolumes abituros: quando nihil sibi vel antiquius,vel iucundius foret, quam Italorum sanguini peperci Lse,&eos liberos seruauille, qui secum affinitatis necessitudine essent coniuncti. Soror enim Pyrrhi Cohsano Cardonio, is qui praelio ad Bico cam cecidit, Piscarii auunculo,nupta fuerat. Quum Pyrrhus prodeunte loquenteque Vinio ab arce aliquanto grauius quam oporteret,respondendo, aliquot more militiae dierum inducias postularet, obstrepentibus ac irridentibus Hispanis, Vastius eum amice monuit, ut opem expectare desineret. Tum uero Pyrrhus eius suasu perni tus, Piscarii arbitrio deditionem fecit. Ita Vastius in arcem receptus, Pyrrho ct Caninio fratris filio spectatae indolis adolescete, atque item Aemilio Cabrianae,& nonnullis equitum,& peditum praefectis, ne uiolaretur, in retractiore cubiculo reclusis arcem adaperta porta militi diripi edam dedit, Pyrrhi loculus cum mille aureis repertus Casadae in praemium occupati muri datus est. ipse Uastius Iberico equo, cui caballae nonae erat, ct quo postea uti longe praestantissimo in praeliis usus est,

397쪽

est, contentus ibit. Milites equis omnibus, qui suere circiter septii genti, & armis exuti ea lege simi dimissi,ne ante confectum id bellum, sub Gallo Rege militarent. Ipsosque duces,qui ut libertatem auro redimerent,iure belli cogi poterant, perhumano liberalique iudicio missos secit. Franciscus postquam oppidum ab hoste captum didicit, quum iam alacri animo de serenda ope dcliberaret uehemeter in Pyrenum est iniectus, quod ille ad minus triduo, se hostis impetum omnino laturum esse prolixe recepisset. Inde ueteri innixus consilio,totum se contulit ad perficiendas munitiones quae ab ipso septorum muro ad Τicinum amnem pertinebant. Eo ambitu quinque Coenobia ut diximus ita cum latis hortis includebantur,ut Caesarianis nisi perruptis his munitionibus ad obsessam urbem peruadendi facultas omnium iudi cio praecisa videretur, Ex his castris intra munitiones exteriores, quae ad orietem vergebat, tribus in locis perfracto muro tres aditus in Pamcum patebant, septa enim serarumque vivaria vulgari nomine, quod principis edicto parcendum sit seris,parcum appellant. hos aditus veluti ingetes portas ob id Rex effici curarat,vi equitatus qui serme omnis in Parco ad laeva iuxta nemora tendebat, & magno circuitu his copiis,quae ad occidente citra sancti Lanfranchi templum in statione remanniuent,propter loci propinquitatem praesidio erat, in legionibus iungeretur. Ita Regia castra hinc Parci moenibus, illinc Ticino amne

inter duas munitiones adeo munita erant,ut multitudine tentoriorum,

ct ignium frequentia ingentis urbis speciem praeberent. At Caesari ni recepto in castra Piscario, qui non modo celeris ac opimae victoriae gloria,sed quod in Duce rarissimum seinper suit, muralis etiam coro nae laude conspicuus aduenerat, extemplo castra mouent; & ad Lardiragum oppidum quinto a Regiis castris miliari instructa acie proce dunt . ia enim ab antecursoribus tumultuarie pugnabatur: Ipseq. ante omnes Gallos Ioannes Medices cum expeditis turmis, quibus pernicissimos pedites admiscebat audacter prouectus, adeo magnum in primo agmine tumultu excitarat, ut plerisque ea die, quin uniuerso priolio certaretur,explicari acies minime posse censeretur : tormeta quoq. vno tepore a Caesarianis sunt displosar ut obsessi auditis bombis, ipso rum aduentus certissima spe complerentur .Interim Germani pugna dum esse rati,quum eos Franis pergus & Sithius hortarentur, in genua

procubuerunt: & truci murmure,quodam carmine enutiato, cava manu,collectum solo puluerem in terga spargebant,qui mos erat antiquissimus eorum qui se pro Principe victoriaque deuouerent, ac iurarent, se nisi victores domum non et se redituros. Caeterum dirempto equostri praelio, Rex suos in castra reduxit: Caesariani vero iuxta Parci muros ad Pratam & Trelibretium vicos ignobiles deflexerunt. adeoque in intimum eius angusti agri sinum, promota sunt castra, ut minus sex stadiis Gallorum munitiones inde distarent: S tabernacula certis tor

398쪽

PAVLICI VII DE VITA

mentorum ictibus peterentur, adactaque est serrea pila ingens in Bora , bonii praetorium,quum dudum benigna Sorte dimisso consilio caeteri ferme omnes Duces exivissent..Erat durissimum anni tempus, pluuiis,& frigore foeda hyems,itinera lutulenta,ager omnis pabulo exhaustus arboribus glaber,quum Galli in trium amplius mensium obsidio ne nec pomiseris quidem arbusculis,& vitibus pepercissent. haec omnia Caesariani sortiter ferebant, & cuncta extrema aequo animo se laturos,ut Gallorum munitiones perrumperent, Antonianis quotidie significabant. porro Galli maiore rerum omnium commoditate & copia utebantur;utpote qui duobus diuersis pontibus Ticinum iunxissent, &Iate frumentarentur: magnaque ex parte sub tectis, ct in amplissimis templorum porticibus hybernarent. Porro alii quum militum indu

stria ex rerum necessitate magis ac magis acueretur,in linteis & coni

bulatis tabernaculis, focos cum uaporariis tubis ad excludendum fumum elegantissime fabricarant. Id enim erat Regii animi decretum, ut non prius ab obsidione discederet, quam urbe roret potitus. Pr pterea additis nouis operibus munitiones augebat,propugnacula, focsae, aggeres,castrorum portae,tormentis instruebantur: ut facile posset repugnare, si Caesariani ad oppusnandum accederent,quos non diu tane stipendio cotineri posse spera dat: ac simul Venetos, ac Pontificios proximarum urbium praetores, arbitrabatur in dies angustius, & leti commeatus Caesarianis esse praebituros. Interea omnibus sere horis. R diuersis in locis certabatur. Antoniani seequenter erumpebant. Ipse Piscarius incredibili vigilatia assiduitate,interdiu noctuque pererrans & circumiens,hostium munitiones, dabat operam, ut dii tincte cognosceret,quae serma aggerum,qui mos vigaliarii, ct stationum tenor, quis proprius custodiae locus, Gallo an Italo, Helvetio an Germano militi est et attributus. Nihil enim his quae milites referrent temere crededum arbitrabatur,quum per se cuncta oculis spectare,ct propius contueri vellet, ne ὶ quoquam imprudenter deciperetur: ita accur

te, ut prope solus saepe in ea loca hosti subiecta procederet, ad quae velintrepidi gregarii milites penetrare recusarent. Erant casae humiles inter bina castra paulum extra Gallorum munitiones Parco ita coniu-ctae,ut ab his qui introrsus erant, per exigua muri foramina selopeuis

appositis,facile defendi possent. In his stationem habebat duae Germanorum cohortes, ex earum numero quae a Gallis Nigrae appellantur. has Piscarius cum delecta manu selopellariorum inopinantes adortus ita perturbauit, ut aliquot intersectis, pluribus vulneratis, quanquam acerrime res stentes,ct a legione per muri foramina adiutos, inde cum ignominia spectantium Gallorum depulerit,in eas tamen haud multo Iost, Germani adiecta noua munitione redierunt,quae res minutis praeis materiam praebebat,quum Germanis vario eventu defendentibus,

Hispani audaces,importuni, omnibus prope horis, de eius adificii possesiione

399쪽

PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. V. 3ρ

sessione dimicarent. Nec multo post li noua contentione, paruus ab initio tumultus in pugnam ingentem,& cruenta exarsit. Quum enim grex pecoris paulo extra Gallorum vallum herbido in solo vagaretur.& Hispani praeda inuitati audacius succederent, multisque in hostem

stlopetiis repente emistis, pecora raperentur,clamore utrinque subi to, adeo praelium saepe renouatum,& protractum accurrentibus utrinisque auxiliis creuit,ut tumultuosissime,& acerrime certaretur. Vastius inclinatis primis auxilium tulit: eb etiam cum delecta manu Piscarius accurrit: equites turmatim utrinque pediti miscebantur,tormenta re boabant : sed res selopetiis maxime gerebatur, erat in parte Gallorum ante omnes, Antonii Auriae & M. Antonii Cusinii Italicae cohortes, quae neque armorum usu neque corporum agilitate, neque audacia aut pugnandi perseuerantia Hispanis multum cedebant. accesserant Helvetii, Vascones, ipsique Galli cataphracti equites, & Medicea leuis a matura . Boni uetius in Irimam aciem prouectus suis aderat,alii quoque duces in pugnae locu serebantur. postremo etiam Rex ipse ut praelio interesset, eo cum globo nobilium equitum accurrit. Ex aduerso Lanotus atque Borbonius,instructis legionibus intenti, in aequum locuprocesserant. Nec in tanto armorti strepitu,tantoq. tumultu comotis castris, Antonius in muro conquieuit,sed continuo cohortes atq. equi-ites emisit, qui munitiones adoriretur, & occupatos cu diuersis laostib.

timore iniecto quam maxime distinerent. Sed praeliu hunc habuit exitu, ut pari prope illato ac accepto incomodo utriq. suos labore S uulneribus defatigatos in castra reducerent. Alfonsus Carvaial nobilis Hispanus qui alae praeerat interiit. abrepta est & dextra manus Gulmano cohortis praefecto: & Piscarius aliquot uiros fortes sibi maxime fidos

amisit. Eo praelio quanquam ambiguo euctu certatum esse uidebatur, Franciscit maxime laetatum serunt, quonia uti fuerat omnium uirtutis ac ignauiae spectator, si non plane uicta, egregie tame repressam Hispanoru audaciam pertinaci S iusto certamine conspexisset. At Piscarius ubi interdiu minus quam uolebat hostibus noceri posse anj maduertit, propter tormentorum omnis generis multitudine,quae perite li Gallis tota passim munitione fuerant collocata: nec ob id quicquam tutum, quod modo conspici posset, medio & communi in spacio inter bina castra relinquebant: noctu adoriri, & munitiones tentare constituit. Perduxerant Galli,ut diximus perpetuum aggerem cum fossa, ad Ticinum usque amnem eo succellu operis, ut extra infimam munitionis partem uersus sancti Lazari templum modicae domus relinquerentur: in quibus adiecta fossa Culanii cohortes stationem habebant . eas facile opprimi posse arbitrabatur,quod longius ab ipsa castrorum frequentia distarent;& a caeteris, Helvetiisq.praesertim, pene abiunctae uiderentur. Itaque uti consueuerat in nocturnis praeliis, linteas interulas armis superindui iubet. Imperat quatuor Ceturionibus,ut dispersi qua-

400쪽

oo PAVLI IOVII DE VITA tuor simul in locis Gallorum uigiles lacessant: maximo tumultu clamoreque aedito hostes excitent: iic ut totis castris ad arma conclameiatur , ut quum ad superiores castrorum partes Galli quid nam potissi inum defendant, incerti per tenebras suspensis distractisque animis seratur ipse silentio cum delectis cohortibus, diuerso in loco hoste protinus inuadat. his rebus singulari ordine constitutis, quum Borbonium atque Lanotum orasset,ut intenti armatique in castrorum custodia coasistere vellent; adiuncto sibi Uastio cohortes educit. & quum Centu riones quos antea emiserat,suum munus strenue implere, exaudito Elamore perspiceret, Cusinianos adoritur. tantus undique circumfuso rum Hispanorum impetus fuit,atque adeo continens selopeitorii pro cella, ut quum aliqua diu impigre reeugnassent, nec alicunde, qui opem ferrent, opportune superuenirent,rrustra imploratis, & mox desper tis auxiliis,expugnata domo, caesi fugatique sint. quum trepidi in prosinqua castra perfugerent, Piscarius intra munitiones perrupit, tanta ostili perturbatione, ut quum undique foeda stiga pellerentur, capto tormentorum praefecto,cui Caderosio cognomen fuit, ipsa tormenta occuparet . ea neque auehi,neque ferreis Elauis de more configi potuerunt, quoniam ex insperato victoriae successu omnibus rebus ad id ne cessariis, imparatus aduenerat,vi pote qui expugnata ea domo profligatisque cohortibus decreui siet speculari tantum, & propius considorare hostium munimenta,ut ampliore manu ac apparatu ea demu adoriretur: nec se in castra adeo facile penetrare poste credidistet. UGru appropinquante Helvetia legione, & Gallis adcursia ducum vndiq. sese cogi obantibus,receptui cecinit,adeo laetus & alacer, ut summa ex eo casu victoriam praesagiret: quando ab arridente Fortuna, supra spe bellica ratione conceptam, strenue audenti auctiora, & cumulatiora omnia redderentur. Nemini enim erat dubium, quin ea nocte, oblata esset occasio debellandi Regis,& tota Gallica castra facile delendi si paucis & iam plane victoribus, equitatus omnis ac instructae legiones accessistent. Ea nox incerti metus, periculi ingentis,& caeci tumultus plena. Gallorum animos vehementer perculit. Nam Antoniani exa dito praelii tumultu pariter eruperant & longe ad incertos ictus, ut te

rorem angerent e turribus maiores colubrinas emiserant. Corpora

quoq. Helvetioru & Galloru hyemali frigore,& toga illuvie sic affecta erant, ut quili vigiliis & crebris nocturnis praeliis saepe frustra captis a mis fatigarentur, iam demu irrequieto labori minime sufficerent; ac nihil magis optarent, quὶm expedito praeho bellum finire: ut alter

tro euetu corpora atq. animos a tot malis ac erumnis celerrime liberarent . Una enim hac ui a Piscarius,tu maxime,& saepe alias, Galloruuini ac Helvetioru impetum,quii alacritate recentiq. robore ualerent, prudenter evitarat: ut mox per partes carpendo &sensim atterendo

quae uehementi conatu vinci non poterant, assidua & pertinaci concusi sone

SEARCH

MENU NAVIGATION