M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

apsa rei essentia petitae sint, ut ne in sint voces vllae homonymae , neve translatae , sit ut multae ad reprehendendum quasi viae offerantur. Nam quo plura observanda sunt , eo facilius syllogismus ad roprensionem dirigi potest: cum quibus in rebus plura

observari oportet, in iis fere etiam multa peccentur ubi autem pauciores sunt observationes , ibi etiam perspicuum sit pauciora esse peccata . . t enim de longum iter conficere , & in eo etiam celeritatem

adhibere contendit , offendit saepius , quam qui in breviore itinere adhibet etiam remissionem : quasque in domos per plures vias aditus patet, eas facilius aliquis per noctem ingredi possit, quam in eas , quae

uno tantum aditu sunt perviae. Praeterea etiam ex

aliis . Is , inquit , qui finitionem reprehendere aggreditur , potest & hac via aggredi, quod adversarius in definiendo proximum non accepit genus, &, quod alienum genus assumpserit, Ac quod finitio cum re disinita non reciprocetur, & quod sit usus vocibus vel homonymis , vel translatis , & denique alia omnia tentare; quae prodita sunt in locis aptis ad reprehensionem . Etenim cum tam multa in definiendo observanda sint, pene dixerim , necessarium , est ut aliquid fugerit obtutum illius, a quo composita finitio est . Itaque qui finitionem reprehendit, per alios etiam locos, quibus videlicet problemata de proprio, de genere, de adiuncto refelluntur , emc re id , quod instituit, potest. Qua enim ratione proprium, eadem finitio reprehendi poterit, si cum re proposita noli reciprocetur. Et qua ratione genus aut ut alienum , aut ut non proxime adhaerens , aut ut rei naturam' non

explicans reprehenditur, eadem , genus in finitione positum, aut quia genus non sit , aut quia in re definita non insit, redarguetur. Rursumque ut in prinblematis de ostenditur In Socrate forsitan

candor

502쪽

4 6 Μ. Α Η Υ o M I x M o R E T I 'eandor non thesse, sic, si quis hominem finierit, natura animatum consilii expertem , aut mare , humorem potui aptum, qui vel unam e tota finitione paditem sustulerit, totam finitionem labefactarit. Quibus ῆgitur modis alia , iisdem & finitio reprehendi potest:

sed non contra . Neque enim quae finitioni, eadem aliis quoque evertendis utilia sunt . Nam etiam si quis ostendat, aptum ad ridendum, quod in hominis finitione aliquis posuerit, ex ipsa hominis ementia non es se , non tamen illud essicietur, ut ne proprium quidem sit hominis . Neque, si genus aut non proximum, aut non recte allatum probaveris , ex eo, ut ne genus quidem sit, consequetur. Neque si ardor hominis naturam non constituit, idcirco emeitur , ut ne fortuito quidem haerere in natura hominis possit. Qui netiam quibus e locis alia problemata , nempe de genere , di de proprio refelluntur , non eκ iis omnibus etiam Problemata de adiuncto refelli queunt: imo potius quae ad refellendum adiunctum valent, ea refellendis quoque ceteris utiliter adhibentur. - I uae enim adiuncto , ea sola ceteris quoque omnibus , quae ante diximus, sunt communia. Quicquid enim de re, auqua tritur, id In ea inesse oportet. At qui genus ostendit non inesse ut proprium, ηullo modo evertit genus : Fmiliterque neque necesse est proprium ita ι esse , ut genus tneque adiunctum ita inesse , aut ut genus, aut ut proprium ,1 sed inesse tantum quare argumenta ex aliis ad alia, duc non queunt, praeter quam ad unam finitionem .

Quae enim adiuncto , ea sola ceteris quoque omni hus, quae ante diximus , sunt communia. videli.

I cet ut non tantum ad tollendum adiunctum valeant ,1 sed etiam ad tollenda cetera . Quod enim solum de: adiuncto quaeritur, insit ne in re proposita, idem in aliis quoque, nempe in proprio , in genere, in finitio-

ne, limiliter quaeritur. Quod est genuo cum re proposita

503쪽

. 1 N VII. TOPICORUM.' ' 77 non redi procetur , ex eo non emcitur, ut ne sit genus ἔneque si proprium non inest ita ut genus , in ipsa videlicet rei essentia , ideo emcitur , ut ne sit proprium. Similiterque etiam si adiunctum neque est ex ipsa rea

natura , ut genus , neque reciproca inr , ut proprium , non ex eo consequitur , ut adiunctum ne sit.. Finitionem igitur facillime reprehendi , discillime a rem consitui constat illa enim omnia fallogismo probanda μηt, quod ea quae in finitione ponuntur , Infini is repropassa , o quod genus recte traditum fuerit, o quod propria finitio est , Θ praeterea , quod ipsius rei natu. ram er essentiam exponat ; atque hoc recte praestitisse oportet. E ceteris vero proprium ad eam proxime accedit et es enim facilius reprehenditur , quod . plerunque constitui tur ex pluribus . Difficillimum autem est . ad probandum enam oe multa pνobanda sunt, oe quod rei propositae seu

conveniat, ef quod cum ea reciprecetur et Aiunsium au'tem omnium facillimum es ad probandum . Nam in aliis , non tantum quod insint, verum etiam quod certo quodammodo in t , ostendendum est : iis adiuncto autem , satis est si inesse ostendatur . ii illImum autem est ad refutandum

siquidem paucae admodum dantur reprehendendi viae; neque enim illud in adiuncto ad significatur , quomodo in re in fit. Itaque aliorum quidem reprehindendi duplex ratio est , seu quod non insint, seu quod non hoc modo in t : adiunctum autem aliter tolli non potes , quam fi Uendas noΘὸnesse . Locos igitur., qui tractando cuique problematum ge. neri argumentoνum copiam suppeditare possuηt, quantum fere satis est , persecaui sumus . - ' . Atque hoc recte praestitisse oportet . Hoc quoque , inquit, ratione concludere , ac damonstrare oportet , finitione ea , quam probare volumus , rei naturam ex Plicari, neque obscurum quicquam , neque superva

Caneum in ea contineri ; quibus emciendis plures superius tradidit locos. Hac igitur, ceterisque causis, quas

504쪽

quas exposuimus, finitionem constituere difficillimum est . E ceteris autem problematis , maior est in confirmando proprio , quam in genere , aut in adiuncto , difficultas : quod ipsum tamen ne ilius est ad consi mandum , quam definitio. Ac proprium idcirco facilius reprehenditur, quam cetera , quia e pluribus constat, fereque coniunctim explicaturo Exempli cause 'si , animal aptum ad ridendum , quod di proprie prinPrium est , utpote coniunctim explicatum. Λddidit

autem, fere, quia nonnunquam etiam uno nomine

exponitur, ut proprium hominis, aptum ad ridendum. Difficile igitur est probare illud, quod coniunctim proponitur : multa enim concludenda , dc ratione colligenda sunt. Primum quidem , quod proximum genus sumptum fuerit: tum quod animal aptum adridendum , de solo homine dici queat, quodque cum eo reciprocetur . Omnium autem facillime probatur a-l diunctum . Satis enim est ad confirmationem, si, Ver hi: caussa, ostendas candorem inesse Socrati: quod Ium in aliis non est satis . Difficillimum autem , inquit , est ad refutandum . Unus enim tantum locus est , nempe si ostendas non inesse. Neque enim praeterea quaeri potest, insit ne, ut genus , aut ut proprium . Itaque cum alia problemata duobus modis reprehendi queant,ob idque facilis sit eorum reprehensio, problemata de adiuncto , quibus labefactandis una tan-

sum proposita via est , dissicillime refelluntur .

Hactenus Muretu1.

SEARCH

MENU NAVIGATION