M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

valiis , aut temporum aut ulla. vi semper saevientis in optimos quosque fortunae, disseisi posse arbitrantur . Equidem cum praesentem te Bunquam non visus sim admirabili quodam, omninoque immenso amore complecti, ex quo tamen

flagitiosa illa nos quorundam coniuratio distraxit, ita eum in dies augeri sentio, ut pene iam a m fro meo Aristotele disentiam , credamque etiam ad ea , infinita quae sunt, aliquαm feri pose accessionem . Cuius rei, non tibi, cui hoc certissimum est , sed ceteris omnibus indicium volo est, quod cum hunc Alexandri Aphro

disiensis s serus es index librum animi caus

sa, e Graeco interpretatus, etiam in publicum edere flatuissem, neminem habui, cui eum potius dicariam vellem, quam tibi. Vale . Veneliis , Cal. Iuliis. M. D. LIV. . I

472쪽

LIBER SEPTIMUS

Et in eundem

ALEXANDRI APHRODISIENSIS

r NTERPRETE. Iam vero quaestionum , In quibus idem , an aliud fit , qua ritur , explicanda tractatio . Cum autem variae a Min abis propositae sint eiusdem acceptiones , ea nunc utemur , quae ex omnibus maxime propria ost .

CUM dixerit in primo Topicorum , definitioni

adiuncta esse ea quoque problemata, in quibus, propositis duobus , idem ne sit unum cum altero, an vero aliud , quaeritur, eodemque loco eius rei caussiam indicarit , recte atque ordine , problematis ad definitionem spe istantibus , de quibus proximo superiore libro explicatum est , annectit ea in quibus de eodem atque alio quaeritur : locosque tum ad destruendum , tum ad astruendum aptos hoc septimo libro tradit: ita ut loci qui de eodem sunt , eos qui sunt de definitionibus , proxime subsequan tir . Hi autem loci de eodem utiles su ut, ad tractandas quaestiones de rei alicuius definitione institutas : quibus enim locis hoc cum illo idem esse ostendimus, iii dem ostendere possumus propositam aliquam finitionem idem es secum eo

473쪽

I N VII. TOPICOR UΜ- 667 eo quod definitur : contraque quibus locis ostendimus hoc ah illo aliud esse , iisdem ostendi licet aliud esse definitionem quampiam, & aliud id , quod definiendum proponebatur. Dicebamus autem maxime proprie idem esse id , quadnumero unum est . Primum igitur eo derari hoe potest , ex casibus , ex coniugatis , ex contrariis . Nam si iustitia oe fortitudo eadem. est: iustus etiam ω fortis : iusteque γfortiter , eadem erunt. Similis quoque contrariorum ratio

est . Nam si haec eadem sunt, quae iis adversantur, indem erunt: quodcunque eorum quae diximus contrariorum genus accipIas. Si enim utrunque Idem est,nihil sane intererit , Id quod hu e , an id quod illi contrarium est,sumpseris. Quia idem aliud cum alio variis modis dici potest , idcirco admonet, de eo quod maxime proprie idem dicitur , totam hanc disputationem fore . Porro ma xime propria eiusdem acceptio est, quia aliquid unum Ec idem numero esse indicavit . Ubi enim aliter hoc vocabalo utimur , fere aliquid adiicere solemus , ita ut ea de quibus agitur, dicamus eadem esse genere , aut specie r hic vero sine illa a die tione , idem , dicimus : ac ne illud quidem , numero, addere consuevi mus . Praeterea si qua eadem numero sint , ea tum gemnere , tum specie eadem esisse consequitur : at eorum modorum alterutro eadem esse possunt , quae tamen

numero eadem non sint. Qitam vis igitur idem multis modis dici potest, tamen hoc loco de iis demum quae numero eadem sunt, verba facturus est : nam ct demnitio cum eo quod definitur idem eme hoc modo dici.

tur e numero videlicet, non aut genere, aut specie idem . Et vero eorum omnium quae de eodem traduntur, haec tantum pars ad definitionem attinere censenda est, nempe in qua de iis agitur, quae quandam cum ipsis definitionibus communitatem habent. Nam sit ne aliquid cum alio idem genere,ex ipsis qui ad genus retes unis

474쪽

M. . A N T o N II Μ U, E T sferuntur, locis dilatitari potest . Quibus enim Ioeis hoc sub uno , illud sub alio genere contineri ostenditur : iisdem etiam patefit ea genere a se invicem dises dere. Si quidem ita demum genere eadem esse dicentur, si unum aliquod genus ostensum fuerit , cum ambitu eorum utrumque comprehendatur : quod dc ipse primo horum librorum tradidit . Quod si specialia Problemata , ut ea etiam , quibus differentia exquiritur , sub generalibus continentur , facile ex his , qui ad generis tractationem traditi sunt, locis, tota eorum quae specie eadem sunt ratio intelligetur . Apte igitur & convenienter , de iis , quae numero ea dem sunt, hoc loco disputationem instituit: Ac primus quidem locus qui ab eo proponitur , hic est : ex casibus , ex coniugatis, ex contrariis idem numero vel astrui posse, vel destrui . Etenim quod ad hanc de eodem dc diverso quaestionem attinet, quae duorum invicem collatorum ratio est, eadem in omnibus ipsorum dc casibus, dc coniugatis valet. Sed dc qua eadem sint, eadem etiam esse oportet ea . quae sunt illis contraria . 'Sin diversa ipsa sint , diversa qui que contraria erunt: idque in quolibet genere contrariorum.

' Contraria eum Cicerone appello, qtiae Barbari oppotita

Item ex iis , quae effieiendi, et ex IIs quae interimendi vim habent, adeoque ex imis tum procreationibut , tum ιnteritibus : omnivoque , ex iIs quie ad eorum alterutrum fimilem ratioηem habent. Nam quaecunque proρrie eadem sunt: eorum θ' procreationes interitus iidem : ea dem quoque; tum quae inciendi, tum quae interimend/vm habent.

Item,inquit, ex iis quae efficiendi, de ex iis quae interimendi vim habent. Nam quaecunque proprie eadem sui t , eorum de procreationes 3c interitus iidem . Ut si homo , dc mortalis idem , utriustiust etiara etae δε pro 'cre tio,

475쪽

ereatio, idemque interitus. Procreatio quidem ex s mine, sanguineque menstruo, interitus autem separatio animae a corpore. Item si sanitas cum morbo ideis est , eadem quoque erit eorum procreatio . Λt id quidem secus se hebet . Sanitatis enim essicientia sunt lubres epuIae, victusque moderatus : morbi vero . quae hic adversantur . Similiterque si eadem ipsa sint. interius quoque eis ab iisdem rebus afferetur . Non autem idem est interitus, de id quod interimendi vim habet . Interitus enim sanitatis est , morbus. Quae autem ipsius velut interimendae vim habeat, sunt, ut cibus,

ut prava victus ratio . i .

Videndum etIam, si usum eorum , quae eadem 49 cuntur , summum auqua in re gradum obtineat, ninn e alterum quoque summum eadem in re gradum obtinere dieatur , quomodo Xenocrates vitam beatam es eam quae ex virintate degitur , eandem esse demoUrar: quod videliret ει ea maxIme expetenda vita fit, quae cum virtute coniuncta ,' ω ea quae beata est . Unum enim est ultimum ac maximum reorum omnium expetendarum. Eadem ceterorum quoque con- . ilium ratis es. Verum enimuero oportet utrunque eorum quae maxima, quaeque summe . expetenda dicuntur , unum

numero aliquid esse. Alioqui, hac ratione argumenti , ea dem esse ipsa inter se non consequetur . Neque enim necessa. νιo e itur , si es Psisponensia oe LacedaemonII Graecorum

monii . Nam neque Peloponsi, neque LacedaemoniI namIne , certus aBquis homo , ω unus numero indieatur . at ἡliud certe nec sarium est , in altero alterum contineri: Hur Lare emonis in Peloponeis continentur . NM enim asireris continerentur , utrosque se invicem fortiores esse vo seret: Etenim si neutri continentur in alteris , PHopoeis fios , eum ceteris omnibus fortiores sint, Lacedaemonus es

que fortiores esse oportet. Sed er Lacedaemoηus Hispoxes in euin cum ςυ quoque positum fit ceteris esse insibat Isertis

476쪽

ω Itaque utrIque alterius fortures erunt . PerisDuum I. I tur est , unum numero esse oportere id quod optimum ae maximum dicitur , siquis ex eo, ut Idem quoque fit, effice-Himeditetur . Quocirca non recte concludit' Xenocrate '. enim una numero est beata vita , ea quae ex vistuted et tur . Ideoque non , sutraque summe expetenda es is ex is eadem quoque esse consequitur , sed tantum alteram sub

Praetera quae eadem in re ceteris omnibus antecel. Iere dicuntur , ut quod primum est, quodque maxi- mum , & cetera eiusmodi . si eadem sunt, omnino uis

num numero sint oportet. Nisa enim unum numero sint, eadem non sunt: necessariumque est eorum a lin

terum sub alterin contineri. Λlioqui utrumque altero 'eadem in re superius erit. Oportet igitur in iis de quibus , utrum eadem inter se sint, quaeritur , inspicere ,s eorum unum aliqua in re cetera omnia superet, num alterum quoque eadem in re caetera omniasuperare dicatur . Verbi gratia , si unum omnium maximum est, sine alterum quoque omnium itidem maximum. Ets unum maximum , maximeque' expetendum rerum omnium est, sitne alterum quoque rerum omnium maximum , maximeque expetendum . Neque enim si hoc quidem maxime expetendum fuerit . in eoque ce- tera omnia superet: illud autem maximum , atque .in eo superet cetera omnia , idcirco eadem erunt: sed ita demum , si utraqoe eadem in re ceteris omnibus superiora sint. Etenim necessis est , quae eadem in re ceteris omnibus antecellant, ea inter se eadem numero se Vnum enim est , quod una eademque ceteris omin nibus praestat. Λtque hoc circa ita verum est , si eorum utroque aliquid unum & idem numero , non autem si compositum ex pluribus quippiam , confusum 'hetin dicetur , ita Videlicet ut unum eorum , qua sub comparationem cadunt, alterius ambitu compre hen-

477쪽

hendatur. Itaque ostendens cuius ii, at esse duoeantea , quae in comparationem deducuntur , ait utroque eorum de quibus , an eadem sint, quaeritur , unum aliquid numero, non autem compositum ex pluribus

significari oportere , si quis ex hoc , quem modo dixi

mus , loco argumentationem conformare meditetur .

Nam si eorum, quorum utrunque aut magnitudine, aut alia re aliqua ceteris antecellere omnibus dicitur , utrumque etiam unum aliquid numero sit, satis, id magno argumento est ipsa inter se quoque eadem esse. bin eorum utrunque non sit unum aliquid numero . tum prosecto ex eo non consequetur eandem esse utri u que naturam, quippe fieri potest , ut in eorum uno contineatur alterum. Non enim eosdem esse Lacedaemonios & Peloponesios ex eo necessiario efficitur, quod eorum utrique inter Graecos primas sortitudinis partes tenere dicuntur . neque enim unus aliquis numero , Lacedaemonii & Paloponesiis nomine indicatur : imo vero Peloponesiorum appellatione etiam Lacedaemonii continentur. Ea igitur de caussa addidit 0portere, ne ea utraque quibus rei alicuius exsuperantia tribuitur , unum quippiam significent: nam ita demit m erunt eadem numero, si tum re aliqua ceteris omnibus prae sare dicantur. Exempli caussa, quamvis Pelopon sos & Lacedaemonios non eosdem eme , nisi quatenus alii in aliis continentur, & tamen utrosque Graecorum fortissimos esse dicamus , nulla tamen ex eo consequi

tur absurditas : qui enim Peloponesios sortissimos esse dicit, Lacedaemonios quoque complectitur , neque ita in eis in hoc genere palmam tribuit , ut eos etiam Lacedaemoniis anteponat: quippe qui ipsi quoque sunte Peloponesiis . Quod nisi alteri in alteris continean tur , in eam incidemus absurditatem , ut alteros alteris & praestantiores & deteriores esse dicamus . Uidendum quoque , s eorum unum cum aliquo idem sis , g 3 - nam

478쪽

num oe alterum . Si enIm ambo eum eodem eadem nos sunt , eonstat ne quidem eadem esse . Ut si quis dicat virum , mortalemque idem esse , &unum numero . Nam si seorium uterque idem est cum homine , inter se quoque eadem erunt: sin minus , ne invicem quidem .' Praeterea ex tir quae In ipsorum natura haerere , ω ex Is in quibus baee Ipsa haerere possunt, eadem ne sint, pervideri potest . Siquiaeem quae in uno haerere possunt , ea ur n altero quoque haereant , si eorum unum in al quo hae- ere potes, ut alterum quoque in eodem possit, necesse est . Fin horum In aliquo Hssideant, eadem non esse constat. Si enim homo & mortalis idem , illud consequens est , ut quaecumque uni usu venire possunt, possint alteri quoque. Usu venire autem homini potest, ut grammaticus sit, ut candidus. In mortali igitur haec quo que inesse possunt. Contraque , inquit, in quibus e rum unum harere potest , in iis alterum quoque haerere posse oportet. Haeret autem hominis , mortalisque natura , in Socrate, in Platone , ceterisque singulis hominibus. Quocirca homo & mortalis idem dc unum numero sunt. Quod si horum in aliquo dissideant, liquido constabit eadem no ' eme de quibus agitur . Inud quoque videndum , ad Idem ne genus , eandem. que categoriam pertineant, an mInus : sid hae quIdem , quale, ulud vero , quantum significet, aut fit ex tir quae referuntur ad aliud. Si enim dixerit quispiam scientiam, virtutemque i-ὸem esse . yideisdum erit ad eandem ne categoriam eorum utrunque reseratur. Si enim non ita sit sed u-pum quidem ad quantitatem, alterum ad qualitatem , relationemve aut aliquod aliud pertineat, ne binter se quidem eadem fuerint ut, verbi gratia , numerus &scientia idem non sunt, quoniam hoc sub uno, illud sub alio genere continetur . ' ' E . . Prae

479쪽

Praeterea num idem utriusque genus non sit, sed anius bonum, alterius malum: aut unius 'irtus , alterius scientia .

Locus hie videri posset cum priore idem es meque tamen ita est . Prior enim de categom tantum , id est, de primo summoque genere inquirebat : hic autem degenere propinquo , ae ut ita dixerim, continenti . Nam & si duo aliqua in eadem categoria sint, propin quum tamen genus idem non habeat, eadem idcirco

inter se numero non erunt. Sit enim eorum utrimque

qualitas: at vero hoc virtus, illud vitium, aut hoc virtus , illud scientia: diversa esse liquido constat . Aut num genus quidem utriusque idem , sed non eaedem differentia : ut si utrunque scientia fit, sed unum ex iis ,

quae contemplatione, alterum ex fis quae actione cernuntur is Itidemque in aliis.

Et iam si genus idem sit,dimerentiae tamen quae spe- 'ciem Constituunt, eadem non sint, constat ea de quibus agitur, eadem invicem non eme. Itaque eadem non est scientia quae contemplatione, dc ea quae actione cerni tur . Nam dc si commune utriusque genus scientia est , iis tamen ipsis , quas diximus, dimerentiis separantur Praeterea ex accessione ; si alterum quidem accessionem

capit , alteram vero non capit.

Hac ratione ostenditur non idem eme continentiam,& temperantiam : nam continentia & accessionem 5edecessionem capit: temperantia non item. Aut fi eum utrumque capiat acressionem , erescere tamen aetervim non crescente alteνo possit. Quem odum , non uequisque amat vehementius , Ita maiore commiscendi com poris desiderio dueitur . Non igitur irim est amor , ercomm scendi ramoris cupiditas . Praeterea ex ad Itione οῦ

ut si eadem utrique additio, id totum quod e eitur , aem. non est . Aut si , cum idem ab utroque sustuleris , euad superest , idem non es . Ut si quis duplum dimidii , Et re et iam diu dii idem esse dicerer . Da enim ν

480쪽

subjuro utrinque dimidio rei qua idem valere oporteret. At non ita es . Neque enim duplum Θ multiplum idem valuti Considerandum autem est , non tantum ex eo ipso , quod ponitur, verum etiam ex iis , quae eo posito consequentur , absurdum ηe aliquid consequetur : ut iis usuvenIt qui vacuum

Id quod aeris plenum est , idem esse definiunt . Certum enim est, Ii aer quoque ipse excesserit, nihilo minus , imo

magis etiam vacuum locum se re . Atqui non erit tunc aeris

plenus. Itaque posito aliquo , seu falso, seu vero, nihiI enim interest duorum alterum intermi , altero non interempto , potest , eadem imer se ea non esse perspicuum est . Considerandum autem est Locus hic ex hypothesii e dueitur ' in id est , ex ficta quadam concessione , qua

interdum ponuntur , ut certa, ea quae controversa

sunt , ut perspici possit, quid eis positis consequatur, λPutat enim animadvertendum esse , non tantum , po

sitis iis de quibus agitur, statim ne perspicita eκ eis nascatur absurdita3 ut si quis effutionem , & liberalitatem idem esse posuerit, statim consequetur id , quod absurdissimum est , idem esse virtutem , & vitium . Ea vero quae sunt eiusmodi , ut si quis ipsa eadem esse posuerit , statim absurdum aliquid consequatur , Constat di versa esse. non tantum igitur ex iis de quibus ambigitur , verum etiamsi quid praeterea ponatur, seu verum , seu falsum , seu quod fieri queat, seu quod non queat multa enim , quae revera esse non possunt, ex hypothesii tamen nonnunquam recipi nihil vetat num ex eo quoque ipso , aliquid , quod eme non posisit, consequatur. Tune enim eadem non erunt ea de qui sis agitur. In illis autem verbis verum etiam ex iis , quae eo posito , consequentur , absurdi ne aliquid consequatur in absurdum Vocat id , quod fieri non potest. Nam si ponamus hoc , vacuum & plenum aeris idem esse , si postea fingamus aerem e loco in quo e rat , excedere, iam necessario consequetur ; idem eme

ti no a

SEARCH

MENU NAVIGATION