M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

non posse vacuum dc aeris plenum. Siquidem amota , ex hypothesi, aere, vacuus locus remanet: plenus

aeris non remanet.' Quae parenthesi inelusa sunt, perspieultatis causa , nequem Grae

' ea vox perturbaret, fecinius. f Textus in Graeco depravatus .

Atque , ut universe ac generatim loquamur , videndum , nune ubi varisnt ea, quae quomodocunque de utroque vicam tur ea , vel ea , de quibus haec ipsa dicuntur . aquaecunque enim de uno dicuntur, ea de altero quoque dici; Θ de quibus unum dicitur , de iis etiam alterum dici oportet .

Videtur dc hic locus idem esse cum iis duobus , qui proxime antecesserunt , ab adiunctis: neque tamen penitus idem est, imo vero latius patet: quippe lqui ducatur ex iis omnibus quae quomodocunque insunt in eis , de quibus agitur, non ex iis tantum , quae eis accidunt. Non enim quicquid in re quapiam est, id ei accidere putandum est . At igitur videnda esse omnia , in quibus , non tantum fortuito , sed etiam quomodocunque insunt ea , quae in quaestione versantur. Si enim aut non eadem sint ea omnia , quae in ipsis insunt , aut ipsa utraque non eodem penitus modo in- sint in iisdem, sequitur ut eadem non sint , Nam quae propria eadem sunt, nullo a se invicem modo discrepare oportet . Praeterea, cum Irim multis modis dicatur , Οἰdendum

est , num quo alio modo Mi eadem , neque enim si qua vel specie , vel genere sint eadem , ut etiam numero eadem sint , necesse es ; i spiciemus igitur ecquia hoc modo earim sint , an minus: tum possit ne alterum fine at tero esse : neque enim idem fuerint . Atque hi quidem sunt, qui ad quaestioneς de σodem referuntur , loci. Ex iis autem quae diximus , cinflat, eos omnes locos , quibus idem non esse ostenditur , vertendis quoque definitionibus utiles esse , Θ antea admo- simus . Nisi enim quod nomine, idem etiam oratione Im

482쪽

Detur , eam defin tionem non esse constat. Evirum amem quubas idem esse Ureditur , nullus omnIns utilis est ad com maxiam finitionem . Neque satis ostendere usem no Maliquo , er proposita oratione indicari, ut definitionem esseeoncludas: imo, ut definitio fit, ea omnia praeterea bis at oporter , quae praecepta sunt Dia tribus modis idem dicitur , ut in superioribus dixit, admonet nunc, quae alio quopiam modo eadem sunt, non numero quoque eadem esse ; cuius praee pii hie sensus est . Si qua sint proximo genere eadem s pecie autem a se invicem disserant: ea , cum specie differant, ut numero eadem sint, fieri non potest . Ru sum quae specie proxima eadem sunt, numero a se invicem differunt. uocirca principio admonuit, maXi me proprie idem dici, quod numero idem esset. Videntur enim quae numero eadem sunt, de specie , degenere eadem esse . Ideoque in quibusdam nihil prohibere videbitur, quin, cum & genere & specie sint eadem , eadem sint numero quoque . Quare cum quis nonnulla interrogatus eadem esse dixerit, eam respon sonem infirmare qui volet; primum ostendere debebit esse quidem eadem , sed alio quodam modo, non eo de quo instituta quaestio est: quod si postea ostenderie eorum unum sine altero esse posse, iam eadem non esse constabit. Ex iis autem sinquit quae diximus , constat, eos omnes locos, quibus idem non esse ostenditur, evertendis quoque finitionibus utiles esse. Quibuscunque enim modis idem non esse ostenditur, iis etiam omnibus definitio everti potest . Nisi enim quoa nomine, idem oratione indicetur, definitio non est . Neque tamen loci, quibus idem esse ostenditur, mtiam ad confirmandam finitionem valent ; neque nim , ut definitio sit, satis est, si idem indieet, imo ipsam rei naturam explicari oportere: quod non statim

praestat, quisquis aliquid affert, quod idem sit , cum

483쪽

eo de quo agitur . oportet enim & rei genus adserira , & differentias , quibus a caeteris , quae sub ejdem genere sunt, separetur: & perspicum esse sinitionem , de ex prioribus ductam , & denique consor rnatam ad ea omnia, quae supra definitione praec

pimus a me igitur modo , ef ex IIs Deis a revi ad evenendas finitiora oportet . auod F Mitionem aliquam confirmare voluerimus , primum quidem illud Intelligeadum es , aue neminem , aut certe paucos admodam in disputando facere : ut a se allatam finitionem sessu mo comprobent ἰquin omnes quicquid eiusmodi es , quasi principium quo

dam accipiunt ut Geometrae., ut Arithmetici , caeterique mathemat/ci V Deinde , alterius cuiusdam facultatis insituti esse, tum quid definitio fit , accurate trade re , tum aperire quae fit ratio finiendi . Nunc autem , quantum ad hanc disputatioηem attinet ; tantum dixisse satis erit, definitionem videlicet, eamquae orationem qua

vel natura explicatur , sllogismo posse. concladi . SI enim itio est oratio, qua, quid fit res , ndicatur , eaque D Ia , quae in definitione ponuntur ad quaestionem, qua quid

fit res quaeritur, de re proposita dic oportet: neque quI-quσm praeter genera disserentias , ad explicandam γῆ movi quaestionem valet: liquido constar, si quIs ea sumat , quae sola ad quaestionem , quid est , respoηderi o porret , or Nonem quae ex iis effecta fuerit, necessario δε- Itionem fore. Neque enIm alia esse potest definitio . eum , F quid ea res fit , quaeratur , aliud nihil responderI queat. Definitionem igitur sularismo proibari posse constat. Ex quibus autem eiusmodi s logismum construere oporteat, at is Iocis accuratius explicatum est . Ldem autem locI ad eam . quae nobis hoc tempore proposita es, rationem sunt utiles , Nam er adversa, oe alio quoisbet modo contraria inspicienda sunt , iis qui totas de itiones , Θ iis qui par ενι aliquas earum considerant . Si enim contraria contraris ,

484쪽

necesse est. Hoc igitur modo , dc ex iis locis in Eos Iocos intelligit, quos & proximo superiore libro , ad evertendam definitionem utiles tradidit, & quos hoe ipso libro ,

utiles ad probandum eadem non eme quae proponun tur . Deinceps autem locos quosdam tradit, quibus definitiones confirmari queant : imprimisque nos admonet , solere eos, qui definiunt , desinitionem accipere , quasi principium quoddam , quod demonstrarition possit: neque vero ei confirmandae , aut demonstrationem adhibere , aut syllogismum : quibus verbis illud statuit, neque facile eme demonstratione consir mare finitionem , neque necessarium . Nam & geometrae, & qui in aliarum scientiarum tractatione versan tur, definitionibus suis, ut principiis quibusdam utuntur , neque ad eas demonstrationem adhibent . Secundo admonet , accuratam finitionem tractationem Iion

ad dialecticen , sed ad primam, illam supremamque philosophiam pertinere: quare dicendum id tantum ,

definitionem videlicet, eamque orationem qua rei na

tura explicatur, syllogismo concludi , id est , - quod ipsa finitio sit . syllogismo confirmari ac patefieri posese , dc si secundo libro posteriorum analyticorum traditum est demonstrari finitionem nequire. At nimirum id nos quoque dicimus , si ad veritatem accurate haec omnia exigantur, demonstrari eam non posse : ut inibi quoque ipse patefecit ; dialeotice tamen & probabiliter syllogysmo posse coneludi, ut hoc loco dicitur . Quo autem id modo fieri possit, statim explicat , his verbis: Si enim finitio est oratio , quae , id quod definitur , indicat, quid sit: ob idque oportet ea demum quae in definitione ponuntur , ad quaestionem quid est , de re proposita dici: genus autem dc differentiae ad eam quaestionem explicandam valeat , i differentiae

485쪽

IN VII. T o P I C o R U Μ . tiae enim & si qualitatem potius indicant , qua rei natura constituitur , in sinitionibus tamen quid ipsa rex sit, ostendunt liquido constat, si quis ex genere de

differentiis rei naturam indicantibus orationem composuerit , ab eo definitionem esse consectam ; neque enim alia esse potest definitio, quandoquidem neque genus aliud est, neque aliae; quae rei naturam indicent , disserentiae. Deinde addit, Definitionem igitur syllogismo dialectico videlicet , non autem demonstratione in probari non posse constet ; qua de re , aliis locis, accuratius explicatum est ; nempe n secundo posteriorum analyticorum, & in septimo de prima Philosophia. Iidem autem loci ad eam , quae nObis hoci tempore proposita est , rationem sunt utiles . Eosdem locos , ad confirmandas ratione quadam dialectica finitiones , utiles esse ait : nempe eos ipsos , quos supra ad evertendas finitiones tradit . Cum enim proximo superiore libro , evertendis definitionibus locos tradiderit , a contrariis , a coniugatis , aliosque quorum nunc quoque meminit , illi ipsi loci utiles sunt iis , qui talia problemata confirmare meditantur . Nam S: adiunctum , & genus, & proprium, argu mento ex adversis ducto confirmari potest . Siquidem adversorum & adiuncta sibi invicem adversantur , &genera, ct propietates : itaque cum unum in uno pro batum fuerit, contrarium in contrario probatum intelligetur: eademque tum coniugatorum , tum aliorum , quos enumerat I ratio est. Et enim nullum est problematis genus , quod non locis communibus , a contrariis , a casibus, a coniugatis, aliisque quos ipse enumerando prosequitur , dc confirmari , & infirmari

queat .

Iuando autem eorum quae sibi invicem adversantur , plures sunt complexiones , ea demum adversae rei sumenda emixto erit, in a maxime repugnantia elucebit. Atque haec

486쪽

Mec de ratisne confiderandi totas finitIones a moti didia ηt: nunc quomodo fingulae earum partes confiderare opor 'regi , explicemus . Primum uitur , genus recte minum esse ostendemus : si enim res , quae adversatur e de qua disserimus , genus quoque adversatur gener a inobis p ro , neque sis eo ipso genere res proposita continetur , προ cessario contInebitur In eo quod a nobis allatum es , nemo e M adverso . Necesse enim est , ea quae βι invicem adversantur, aut uno eodemque genere , aut generibus ipsis quoque δὶ invicem adversantibus contineri. Dimerentias autem repugnantes de repugnantibus dici arbitramur ; ut δε

albo , nigro : illud enim videnri sensum diss at, hoe colligit. Itaque fide eo quod rei propositae adversatur, differentiae iis quas ipsi attulimus, repugnantes enuncientur ,

has quoque constabit recte de re proposita enunciari . Au rirea fi ct renui recte positum est , Θ eae differentiae additae , quas oportuit, dici nihil potes , cur non ista defi-BItio recte consituta fit. Quando autem eorum in oportet enim, inquit syllogismum qui confirmandae sinitioni adhibetur, ex notioribus ducere. Totam igitur finitionem hoc modo ex contrariis confirmari oportet. Deinceps autem do- cet, quomodo unaquaque pars definitionis confirmari queat. Ac si quidem adversorum utrumque per adversa definiatur, eam definitionem sumendam esse ait, in qua maxime repugnantia elucebit. Exempli causa , sit utilis definitio , id quod est efficiens boni r no-ocii autem id quod efficiens mali, aut id quod habet vim tollendi , quasique interimendi boni . Ex his

duabus definitionibus ea sumenda est , quae cum de finitione eius quod utile est , apertissime pugnat. Rursumque amicitia, boni efficiens , odium, mali, aut eius quod bonum non est . Sumenda hic quoque erit ea in qua maior pugna persp;citur . His traditis docet , quomodo per partes difinitio confirmanda sit et cumqua

487쪽

' 1 u VII. T o p I C OR U M . ε .cumque finitionis partes sint genus & differentia, pri. .

mo de ratione confirmiandi generis disserit, atque imprimis ait cognosci posse an recte traditum sit genus , ex eo quod rei propositae adversatur. Si enim res, quae adversatur ei, de qua disserimus in eo genere continetur , quod adversatur generi a nobis allato : neque potest id , de quo agitur , sub illo ipso genere contineri , sub quo adversum continetur , manifesto constat id verum genus esse quod a nobis allatum est. Docuimus enim ea quae sibi invicem adversantur , aut uno eodemque genere , aut generibus ipsis quoque sibi invicem adversantibus contineri. Exempli gratia, assumpserit aliquis virtutem , tanquam genus, in definienda iustitia . Dicendum est , recte acceptum genus fuisse εNam cum iniustitia , quae iustitiae adversatur, contineatur sub vitio, quod adseratur virtuti neque possit iustitia eius generis , nempe vitii ambitu comprehendi , constat nimirum eam sub adverso genere , nempe sub virtute contineri. Adversa enim aut sub eodem genere fiant, ut candidum Ac nigrum sub colore : aut sub

advers4s generibus , ut iustitia sub virtute, iniustitia sub vitio . Illud non adiecit, aut ipsa quoque adversa genera esse , ut in categoriis dixerat: quia ne utile est id quidem ad disputationem institutam . Neque enim quaeritur, utrum id quo de agitur , sit genus, sed sub quo genere sit. De differentiis quoque , inquit, ex adversis iudicare poterimus. Nam si de eo , quod rei dissinitae adversatur, differentiae quoque iis, quas ipsi

attulimus, adversantes enunciantur , consequeris est, recte etiam eas, quae a nobis allatae sunt, de re proposita enunciari. Ut si haec iustitiae finitio tradita sit habitus tribuens cuique id quod aequum est : videre Portet, num rei quoque adversae , nempe iniustitiae differentia huic adversa conveniat, nempe sit ne iniustitia ea, quae plus minusue quam aequum est , tribuit r

488쪽

tur . Sed huic praecepto adfert argumentationem con trariam , hoc modo.

. An vero necessarium non est , de adtersis adversas diffserentias enunciari ' Ita est : nias adversa sub eodem genere acludantur . Sed quorum genera iρsa adversa sunt , nibu probibet de eis utrisque eandem differentiam vici: ut de iustitia , iniustitia. Nam illa quidem virtus , haec autem vitium an mi est ; quare differentia illa , nempe animi , utrique convenit. Siquidem corporis quoque es virtus , vitium aliquod est . Λn vero , inquit, necessarium non adversis adversas differentias dici λ ita est: nisi adversa sub eodem genere includantur. Eorum enim quae sub eodem g

nere sunt , necesse est adversas esse differentias , aut omnes , ani certe aliquas ; omnes , ut in gravi, dc Iovi. Genus enim est, corpus differentiae autem , gra

vis quidem , crassum densumque & in partem inseri

rem ferri. et levis autem , tenue , & ferri in partem superiorem. Λ liquas vero, ut si dicamus grave, natu raliter deorsum ferri: leve autem , naturaliter sursum. Etenim differentia illa , naturaliter, ambobus com munis est: eoque addito effectum est, ne Omnes eo

tum differentiae sibi invicem adversae dicerentur . Eorum autem , quae sub adversis generibus sunt , nihil necesse est adversas esse , differentias , aliquam enim communem differentiam habere possunt. . o4 autem ita se habeat, ostendit, allato iustitiae exemplo . Quae cum sub adversis generibus includantur , illa quidem sub virtute , haec vero sub vitio, eandem tamen disferentiam .habent. Illud enim , animi, utrisque comis munis differentia est. Nam & illa animi virtus, re haec animi vitium est . Additur autem illud , animi, adi eas, a corporis Virtutibus ac vitiis separ4ndas Nam

iit a se invicem distinguantur, satis illud est , quod

489쪽

I N VII. T o P I C o R U'Mgenera inter se pugnantia habent: sed differentia illa

eo additur, ut a corporis virtutibus ac vitiis separentur . Fieri tamen potest , ut etiam quae in adversis generibus continentur , adversas quoque differentiis insigniantur: ut cum dicimus iustitiam esse virtutem , aequitatis effectricem , iniustitiam vero , Vitium , quo aequitas tollitur . , At illud quidem verum es , adversoru aut adversas esse differentias , aut easdem . Si igitur adversa L adverso dicitur , de eo autem , quod propositum es , non dicitur ream quae allata est , rei propositae convenire perspicuum est . Ad summam , cum de Ilio .genere disserentiis eo set , si a versi definitio nota fit, eius quoque quod proponi. tur P definietio perspicua erit . Quodo enim adversu' auit

in eodem genere est , aut in adversa: ne differentiae quoque de adversis , vel adversae , vel eaedem enunciantur, conflat fore , ut de eo quod ad definiendum proponitur , vel ι-dem genus , ,quod de ei adverso , enuncIarur , adversae autem visserentiae , aut onaves , aut saltem a liquae adversae , cetereae vero eaedem , genrra vero, pugnantia : vel utra. que pugnantia, Θ genera , et disrentiae . Ut enim utra que eadem fiat, feri xon potes x alioqui adversorum e dem definitio esset.

At illud quidem h Proposita contraria argumenta tione , hoe addidit, quasi . indicans , adverserum ut vel adversas , vel easdem differentias esse , ita & genera vel 'adversa , vel eadem . Nam & genus yel idem est, vel adversum . itaque illud perspicuum est, si de adverso adversa differentia dicitur, de eo autem quod propositum est , non dicitur': fore ut ea quae allata est , nempe ea quae illi alteri adversatur , recte de re proposita enuncietur ι Ideoque generalem quan dam rationem ac viam praescribit, inquiens, cum definitio genem Pac differentiis constet , si adversi definitio nota sit, eius quoque: quod proponitur ., definitio

490쪽

nitionem perspicuam fore. Quando enim adversum . aut in eodem genere est , aut in adverso: ac differentiae quoque de adversiis , vel adversae , vel eadem e- nunciantur , constat fore , ut vel in eodem genere sit id , quo de agitur , cum eo quod ipsi adversatur , vel in adverso. Si in eodem , aut adversas omnes differentias habet, aut quasdam adversas , quasdam eas dem . Si in adverso genere sit, sic quoque adversas disserentias habebit, aut etiam easdem aliquas, sed non Omnes ἐ' aut omni ex parte pugnabit, ut sub adverso genere sit, & omnes habeat adversas differen tias . ut autem utraque eadem sint, fieri non potest: ita enim non iam amplius adversa est ent, quae finium tur, imo vero eadem e essetque adversorum eadem

desinitio, quod absurdum est .

Praeterea ex ea us , ω'ex conrugatis . Nam ω tenera

ex generibus , Θ ex fritionibus D tDves rure1s D conse uuatuν ; ut si oblivio est scientiae amissio , oblivisci quo- . ue reIt scient am amittere oblitum esse, scientiam is se : Ita ut si μιι horum unum a. iserit neeesse iam beat eetera etiam confiterI . Itidemque fi interitus est natu aevis ut or interire quoque dicetur id , cuius . natuνa, disso vitur : Θ lethaliter, e cienter ad naturam dissolvendam ;eontraque fi urbale est , quoid hisorie naturae vim habet , lethum quoque sive interitus nihis erit HIud, quam naturae dissolutio . Eademque ratio aliorum est . Itaque conreseso uno , cetera quoque concessa intelliguntur . agian et eaens , quatruim similis ad se invicem ratio est , argumentarandet. Sὸ enim salubre est , M quo erficitur sanitas, ' εὐεκτμκου quaque erit ιd quo e itur bona habitudo: ει utile , Iaquo e Itur aliquid boni . Eadem enim eorum , quae Hαι-

mus , ad suum cuiusque Dem ratλο est . Daque fi finitIo ι

. . . ἐυ κτικὸν uno vorabulo Latino exprimi non potesta at si in plu- diducas vis ammenti perit.

SEARCH

MENU NAVIGATION