장음표시 사용
11쪽
LIBER I. Cap. 6. z. s. s. 5tates inductam dubitationem: nam verba, vultus in crimen detorquens recondebat.
8. Nihil primo senatus die agi passus nisi de supremis Angusti; cuius testamentum, inlatum per virgines Vestae, Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam ΙωIiam nomenquo Augustae adsumebatur ; in spem secundam n potes pronepotesque; tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi, sed iactantia gloriaque ad post ros. legata non ultra civilem modum, nisi quod populo et plebi CCCCXXXV., praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, legionariis i aut cohortibus civium Roman
rum trecenos nummos viritim dedit. tum consultatum da
honoribus; ex quis maximo insignes visi: ut porta triumphali duceretur ianus, Gallus Asinius, ut legum latarum situli, ubetarum ab eo gonlium vocabula anteferrentur, L. Arruntius censuere. addebat Messala Valerius renovandum per annos sacramentum in nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberionum se mandante eam sententiam prompsisset, sponte dixissa respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent eo silio nisi suo usurum, vel cum periculo ossensionis. ea sola species adulandi supererat. conclamant patres corpus ad rogum humeris genatorum serendum. remisit Caesar adr
ganti moderation ; populumque edicto monuit ne, ut quo dam nimiis studiis lanus divi Iulii turbassent, ita Augustum in soro potius quam in campo Martis, sede destinata, Cremari vellent. die laneris milites velut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi viderant quique a parentibus aeceperant diem illum crudi adhue servitii et libertatis inprospere repetitae, eum occisus dictator Caesar aliis pessimum aliis pulchorrimum lacinus videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta laret. s. vultus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque Vana
mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus; quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octavius vitam finivisset. numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat; continuata per septem et triginta annos j0jtirso by Corale
12쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM tribunicia potestas, nomen inperatoris semel atque vicies pamium , aliaquo honorum multiplicata aut nova. at apud prudentes vita eius Vario extollebatur arguebaturve. hi pietato erga parentem et necessitudino rei publicae, in qua nullus tune legibus locus, ad arma civilia actum, quae neque parari possent neque haberi per honas artes. multa Antonio. dum interseelores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. postquam hic socordia senuerit, illo per libidines pessum d ius sit, non aliud discordantis patriao remedium fuisse quam
ut ab uno regeretur. non regno tam n neque dictatura, sed principis nomine constitutam rem publicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium; legiones, provineias, classes, cuncta inter se connexa: ius apud cives, modestiam apud socios; urbem ipsam magnifico ornatu; pauca admodum vi tractata, quo ceteris quies esset. 10. Dicebatur contra pietatem erga parentem et tempora
rei publicae obtentui sumpta: ceterum eupidine dominandi
concitos per largitionem veteranos . paratum ab adulescente privato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium; mox ubi decreto patrum fasces et ius praetoris invaserit, caesis Hirtio et Pansa, sive hostis illos, seu Pansam venenum vulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstulerat, utriusque copias occupavisse; extortum invito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit, contra rem publicam versa; proscriptionem civium, divisiones agrorum, ne ipsis quidem qui fecere laudatas. sano Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam sas sit privata odia publicis uti- Iitatibus remittere: sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specio amicitiae deceptos; post Antonium, Tarentino Brundisinoquo foedere et nuptiis sororis inlectum, subdola adfinitatis poenas morte exsolvisse. pacem sine dubio post
haec, Verum cruentam: Lollianas Varianasqua clades, in te sectos Romae Varrones, Egnatios . Iulos. nec domesticis
abstinebatur: abducta Neroni uxor, et consulti per ludibrium pontifices an concepto needum edito partu rite nuberet; Q. Tedii et Vedii Pollionis luxus; postremo Livia gravis in rem
13쪽
LIBER I. Cap. s. 10. 11. 12.rum honoribus relictum, cum se templis et effigie numinum per stamines et sacerdotes coli vellet. ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum : sed quoniam adrogantiam saevitiamque eius introspexerit, comparatione delerrima sibi gloriam quaesivisse. etenim Augustus paucis ante annis, eum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, qua dam de habitu cultuque et institutis eius iecerat, quae velut
excusando exprobraret. Ceterum sepultura more perseela,
templum et caelestes religiones decernuntur. 11. Versae inde ad Tiberium preces. et ille varie disserebat de magnitudine imperii, sua modestia. solam divi Augustimentem laniae molis capacem: se in partem curarum ab illo Vocatum experiendo didicisso quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in civitato tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia deserrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.
plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat; Τiberioque
etiam in rebus quas non Occuleret, seu natura sive adSuetudine, suspensa Semper et Obscura verba, tunc vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum
magis implicabantur. at patres. quibus unus metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota essundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit. opes publicae continobantur, quantum civium sociorumque in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia, et necessit ales ac largitiones. quae cuncta sua manu perscripSerat Augustus, addideratque consilium coorcendi intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam. 12. Inter quae senatu ad infimas obleslationes procumbente,
dixit sorte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita
quaecumque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum.
tum Asinius Gallus ain terrogon inquit, a Caesar. quam partem rei publicae mandari libi velis. n perculsus inprovisa interr gatione paulum reticuit: dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legero aliquid aut evitare ex eo eui in universum excusari mallet. rursum Gallus letenim
14쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM vultu ossensionem coniectaverati non idcirco interrogatum ait ut divideret quae separari nequirent, sed ut sua consessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius
animo regendum. addidit laudem de Augusto, Tiberiumque ipsum victoriarum suarum, quaeque in toga per tot annos egregie fecisset, admonuit. nee ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agri inpae silia, quac quondam Τiberii uxor suerat. plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris serociam retineret. 13. Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a Galli oratione perinde ollandit, quamquam Tiberio nulla vetus in Arruntium ira: sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat. quippe Augustus Supremis
sermonibus cum tractaret, quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et, si ea sus daretur, ausurum. de prioribus consentibtur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere ; Omnesque, Praeter Lepidum, variis mox criminibus struente Tiberio circumventi sunt. etiam Q. IIaterius et Mamercus Scaurus Suspicacem animum perstrinxere, ΙIalerius cum dixisset o quouMque Palleris, Caesar, non adesse caput rei publicae n Scaurus quia dixerat spem esso ex eo non inritas fore senatus preces . quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. in Haterium statim invectus est: Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit. sessusque elamore Omnium, expostulatione singulorum flexit paulatim , non ut lateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari deSineret. constat Halerium, cum deprecandi causa Palatium
introisset ambulantisque Τiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum, quia Τiberius casu an manibus eius inpeditus prociderat. neque lamen periculo talis viri mitigatus est, donec ΙIalerius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur. 11. Multa patrum et in Augustam adulatio. alii parentem, alii matrem patriae appellandam , plerique ut nomini Caesaris adscriberetur Iuliae filius censebant. ille moderandos semina- Dissiliet Corale
15쪽
LIBER I. cap. 12. 13. 14. 15. 16.
rum honores dictitans, eademque se temperantia usurum in
iis quae si hi tribuerentur, celerum anxius invidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens, ne lictorem quidem ei decerni passus est, aramque adoptionis et alia huiuscemodi prolithuit. at i ermanico Caesari proconsulare imperium petivit; missi quo legati qui deserrent, simul maestitiam eius ob
excessum Augusti solarentur. quo minus idem pro DrusO postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus pra sensque erat. candidatos Praeturae duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum; et hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum. 15. Tum primum e campo comitia ad patres translata sunt:
nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. neque populus ademptum iusquestus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberione plures quam quattuor candidatos commendaret, sine repulsa et ambitu designandos. inter quae tribuni plebei peti- Vere ut proprio sumptu ederent ludos, qui de nomine Augustisastis additi Augustales vocarentur. sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. mox celebralio eum ad praetorem translata, cui inter cives et peregrinos iurisdictio evenisset. 16. Hic rerum urbanarum Status erat, cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis novis causis, nisi quod mulatus princeps licentiam turbarum et ex civili bollo spem praemiorum Ostendebat. castris aestivis ires simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso ; qui sine Augusti et initiis Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat solita
munia. eo principio lascivire miles, discordaro, pessimi cuiusque sermonibus praebere aures, deniquo luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari. erat tu castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus. is imperitos animos . et quaenam Post Augustum militiae conditio ambigentes, impellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die, et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
16쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM 17. Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris. velut
contionabundus interrogabat, cur paucis centurionibus, paucioribus tribunis in modum servorum Oboedirent. quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent salis per tot annos ignavia peecatum . quod tricena aut quadragena stipendia senes. et plerique truncato ex vulneribus corpore, tolerent. ne dimissis quidem sinem esse militiae, sed apud vexillum te dentes alio vocabulo eosdem labores perferre. ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas in terras, ubi per nomen agrorum uligines paludum vel inculta montium accipiant. enimvero militiam ipsam gravem , infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus aestimari; hinc vestem
arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes in nerum redimi. at Hercule verbera et vulnera, duram hiemem. exercitas aestates, bellum atrox aut sterilem pacem sempiterna.
nec aliud levamentum quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret; ne ultra sub vexillis lenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solveretur. an praetorias cohortes, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penalibus Suis reddantur, plus periculorum Susciperer non Obtrectari a se urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentes c contuberniis hostem aspici. 18. Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis , hi verberum notas, illi canitiem, plurimi detrita leginina et nudum corpus eXProbrantes. postremo eo furoris venere ut tres legiones miscere in unam agitaverint. depulsi aemulatione, quia Suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt, atque una tres aquilas et signa cohortium locant. Simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret. properantibus Blaesus advenit, increpabatque ac relinebat Singulos, clamitans umea potius caede i inbuite manus: levioros agitio legatum intersicietis quam ab imperatore desciscitis. aut incolumis fidem legionum relinc bo, aut iugulatu S paenitentiam adcelerabo. n19. Aggerebatur nihilo minus caespes, iamque pectori usque adcreverat, cum tandem pervicacia vieti inceptum omisere.
17쪽
LIBER I. Cap. 17. I S. 1 f. 20. 21.
Blaesus multa dicendi arte, non per seditionem et turbas d sideria militum ad'Caesarem serenda ait, neque veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto tam nova petivisse; et parum in tempore incipientes principis curas
onerari. si tamen tenderent in pace tentare quae no ei vilium quidem bellorum victores expostulaverint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim meditentur Τ decernerent legatos, sequn coram mandata darent. adclamavere, ut filius Blaesi tribunus legations ea sungeretur, peteretque militibus missionem ab sedecim annis: celera mandaturos, ubi prima provenissent . profecto iuveno modicum Otium e sed superbiro miles, quod silius legati orator publicao causae satis Ostenderet necessitatu expressa quae per modestiam non Obtinuissent.
20. Interea manipuli ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, Postquam turbatum in castris accepero, vexilla convellunt, direptisque proximis vicis ipsoquo Nauporto, quod municipii instar erat, retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo verberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum praesectum castro rum ira, quem dereptum Vehiculo sarcinis gravant aguntque primo in agmine, per ludibrium rogitantes an tam immensa Onera, tam longa itinera libenter serret. quippe Rusus diu manipularis, dein centurio, mox castris praesectus, an liquam duramque militiam revocabat, vetus operis ac laboris, et eo immitior quia toleraverat. 2 l. IIorum adventu redintegratur seditio, et vagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici verberibus . claudi carcere iubet: nam etiam tum legato a centurionibus:et Optimo quoque ma nipularium parebatur. illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem. legionem. eadem omnibus imminero clamitantes. simul probra in lega tum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus invidiam misericordiam metum et iras permo Verent. adcurritur ab universis, et carcere essracto solvunt vineula. desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
18쪽
CORNELII TACITI ΑΝΝΑLIUM 22. Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. et Vibul nus quidam gregarius miles. ante tribunal Blaesi adlevatus eircumstantium humeris . apud turbatos et quid pararet inte tos avos quidems, inquit, u his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo vitam, quis fratrem mihi reddit quem missum ad vos a Germanico exercitu do communibus commodis. nocte proxima iugulavit per gladi
tores suos, quos in exitium militum habet atque armat. r sponde, Blaese, ubi cadaver abieceris. ne hostes quidem sepultura invident. cum osculis, eum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque irvei dari iube. dum interfectos nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi s peliant.n23. Incendebat haec fletu, et pectus atque os manibus ver herans. mox disiectis quorum per humeros sustinebatur, pra ceps et singulorum podibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores qui e servitio Blaesi erant. pars ceteram eiusdem lamiliam vineirent, alii ad quaerendum eorpus ellanderentur. ac ni propere neque corpus ullum reperiri, et servos adhibilis cruciatibus abnuero eaedem, neque illi suisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant. tribunos tamen ac praesectum eastrorum extrusero: sarcinae fugientium direptae; et cent
rio Lucilius interficitur, cui militaribus facetiis vocabulum feedo alteramo indiderant . quia Daeta vite in tergo militis
alteram Clara voce ac rursus aliam poscebat. ceteros latebraetexere, uno relento Clemente Iulio, qui perserendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium. quin ipsae inter se legiones octava et quinta decima serrum par bani, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morii d poscit, quintadecumani luentur, ni miles nonanus preces et
adversum aspernantis minas interiecisset.
24. Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaequo maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum silium eum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum. et cohortes delecto milite supra solitum firmatae. additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum Diqiligod by Coosl
19쪽
LIBER l. Cap. 22. 23. 24. 25. 26. 27.
custodes imperia lori aderant; simul praetorii praesectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus. magna apud Τiberium auctoritate, rector iuveni, et celeris periculorum praemiorumque Ostentator. Druso propinquanti, quasi per ossicium, obviae fuero legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi et vultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae propiores. 25. Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant. globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent: ceteri tribunal ingenti agmine circumveniunt. stabat Drusus, silentium manu poscens. illi quotiens oculos ad multitudinem rettulerant, vocibus truculentis strepere, rursum viso Caesare trepidare; murmur incertum, atrox clamor et repente quies; diversis animorum motibus pavebant terrebantque. tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat praecipuam ipsi sortissimarum legionum curam, quibuscum plurima hella toleravisset: ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum: misisse interim filium, ut sino cunctationo concederet quae si alim tribui possent; cetera senatui serVanda, quem neque gratiae nequo severitatis expertem haberi par esset. 26. Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret. is orditur de missione a sedecim annis, do praemiis finitae militiao: ut denarius diurnum stipendium laret: no veterani sub vexillo haberentur. ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris oblenderet, clamoro turbatur. cur Venisset, neque augendis militum stipendiis, neque adlevandis laboribus, denique nulla hone faciendi licentia 'at IIercule Verberan et necem cunctis permitti. Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum: easdem artes Drusum rettulisse. numquamno nisi ad so filios familiarum venturost novum id plano quod imperator sola militis commoda ad senatum reiciat. eundem ergo senatum consulendum, quotiens supplicia aut praelia indicantur. an praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse 27. Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum mi litum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime insensi Cn.
20쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM Lentulo, quod is ante alios aetato et gloria helli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari. nee multo post digredientem cum Caesare, ac provisu periculi
hiberna castra repetentem. circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum adversaretur. simul ingruunt, saxa iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus, adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus St. 28. Noctem minacem et in scelus erupturam sors lenivit: nam luna claro repente caelo visa languescere. id miles rati nis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus desecti nem sideris adsimulans, prospereque cessura ad quae pergerent, si fulgor et claritudo deao redderetur. igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere; prout splendidior obscuriorve, laetari aut maerere; et postquam ortae nubes Ollacere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aetemnum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamoniantur. utendum inclinatione ea Caesar et, quae casus Obtulerat, in sapientiam vertenda ratus, circumiri tentoria iubet. accitur
centurio Clemens, et si alii bonis artibus grati in vulgus. ii
vigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, Ap mollerunt, metum intendunt. o quousque situm imperatoris Obsia debimus quis eortaminum sinis Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus Τ Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis largientur deniquo pro Ner nibus et Drusis imperium populi Romani capessent 7 quin potius, ut novissimi in culpam, ita primi ad paenitentiam sumus
tarda sunt quae in commune expostulantur: privatam gratiam Statim merear . statim recipias. n commotis per haec mentibus et inter se suspectis, tironem a veterano, legionem a legion dissociant. tum redire paulatim amor obsequii: Omiliunt portas, signa unum in Ioeum principio seditionis congregata suas in
29. Drusus orto die et vocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita incusat priora, probat praesentia; negat se terrore et minis vinci: sexos ad modestiam si videat, si supplices audiat, seriplurum patri, ut placatus legionum Diuiliroo by Cooste