장음표시 사용
31쪽
LIBER I. Cap. 50. 5l. 52. 53. 5 .
paucioribus Drusum et finem Ilirrici motus laudavit, sed in-
lentior et fida oratione. cunctaque quae Germanicus induis rat, servavit etiam apud Pannonicos exercitus.
53. Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam:olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Rheginorum, qui Siculum Delum accolunt, clausa. suerat in matrimonio Τiberii norentibus Gaio et Lucio Caesaribus, spreveratque ut imparem; nec alia tam intima I iberio causa cur Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis.spei egenam inopia ac tabo longa peremit, obscuram soro necem longinquitate exilii ratus. par causa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave lacundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae tem raverat.
nee is libidini finis: traditam Τiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat; litterastque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit, a Graccho
compositae credebantur. igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit. tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris . nihil laetum opperientem. quorum adventu breve tempus petivit, ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret. cervicemque percussoribus obtulit, constantia mortis haud indignus Sempronio nomine: vita degeneraverat. quidam non Roma eos milites sed ab L. Asprenato proconsule Africae inissos tradi, dere, auctore Tiberio , qui famam caedis posse in Asprenatem verti frustra spera erat. 54. Idem annus novas caerimonias accepit addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam T. I atius relinendis Sabinorum sacris sodales Titios instituerat. sorte ducti o primoribus civitatis unus et viginti: ' Tiberius Drususque et Claudius et Germanicus adiciuntur. ludos Augustales tunc primum eo plos turbavit discordia ex certamine histrionum. indulserat
ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtemperat,essuso in amorem Bathylli; neque ipse abhorrebat talibus studiis, et rivile rebatur misceri voluptatibus vulgi. alia Ttherio morum via: sed populum per tot annos molliter habitum nondum audebat ad duriora.Vertere.
32쪽
55. Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur Ge manico triumphus manente bello; quod quamquam in aestatem summa ope parabat, initio veris et repentino in Chattos excursu praecepit. nam spes incesserat dissidere hostem in A minium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide. Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebe Iionem saepe alias et supremo convivio, post quod in arma itum, aperuit, suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret: nihil ausuram plebem principibus amotis. atque ipsi tempus lare quo crimina et innoxios discerneret. sed Varus salo et vi Arminii cecidit: Segestes, quamquam consensu gentis in hellum tractus. discors manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat. gener invisus, inimici soceri; quaeque apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos erant. 56. Igitur Germanicus quattuor legiones, quinquo auxili rium milia, et tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum eolentium Caecinae tradit: totidom legiones, duplicem soci rum numerum ipse ducit; positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Τauno, expeditum exercitum iu Chattos rapit. L. Apronio ad munitiones viarum et fluminum relicto. nam rarum illi caelo) siceitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et numinum auctus regredienti metuebatur. sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut, quod imbecillum aetato ac sexu, statim captum aut trucis datum sit. iuventus siumen Adranam nando tramiserat, RO-manosque pontem coeptantis arcebanti dein tormentis sagittisque pulsi, tentatis frustra condicionibus pacis . cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur. Caesar incenso Mattio id genti eaput
aperta populatus, vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere; quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit. suerat auimus Cheruseis iuvare Chattos: sed exterruit Caecina huc illuc ferens arma; et Marsos congredi ausos prospero praelio cohibuit. M. Neque multo post Iegati a Segeste venerunt auxilium orantes adversus vim popularium, a quis circumsedebatur, validiore apud eos Arminio, quoniam bellum suadebat: nam
33쪽
barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis sidus rebusque molis potior habetur. addiderat Segestes legatis
filium, nomine Segimundum: sed iuvenis conscientia cunctabatur. quippe anno quo Germaniae descivere, sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad rebelles. adductus tamen in spem clementiae Romanae pertulit patris mandata; benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus est. Germanico pretium fuit convertere agmen ς. pugnatumque in Obsidentis, et ereptus Segestes magna cum Pr pinquorum et clientium manu. inerant seminae nobiles; inter
quas uxor Arminii eadem quo filia Segestis, mariti magis quam
parentis animo, nequo victa in lacrimas neque voce supplex. compressis intra sinum manibus gravidum uterum intuens.
ferebantur et spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem veniebant praedas data. 58. Simul Segestes ipse, ingens visu et memoria bonae societatis inpavidus. verba eius in hunc modum fuere: si non hic mihi primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies. ex quo a divo Augusto civitate donatus sum. amicos inimicos quo ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi suntl, v rum quia Romanis Germanisque idem conducere, et pacem quam bellum probabam. ergo raptorem filiae meae, violatO- rem foederis Vestri. Arminium apud Varum, qui tum exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis, quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios Vin ciret flagitavi. testis illa nox. mihi utinam potius novissima lquae secula sunt, desseri magis quam defendi possunt. ceterum et inieci catenas Arminio. et a laetio no eius iniectas perpesSus Sum. atque ubi primum tui copia, vetera novis et quieta turbidisrante habeo, neque ob praemium, sed ut me persidia exsolvam, Simul genti Germanorum idoneus conciliator. Si paenitentiam quam perniciem maluerit. pro iuventa et errore filii veniam precor: filiam necessitato huc adduciam lateor. tuum erit consultare utrum praevaleat, quod ex Arminio comeepit an quod ex me genita est. n Caesar elementi responso liberis propinquisque eius incolumitatem , ipsi sedem vetere inprovincia pollicetur. exercitum reduxit, nomenque imperato
34쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM ris auctore Tiberio accepit. Arminii uxor virilis sexus stirpem edidit: educatus Ravennae puer quo mox ludibrio conflictatus
59. Fama dediti benigneque excepti Segestis vulgata. ut quibusque bellum invitis aut eupientibus erat. spe vel dolore
accipitur. Arminium super iusitam violentiam rapta DTOP. subiectus servitio uxoris uterus vecordem agebant: volitabaseque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem poscens. neque probris temperabat. egregium patrem, magnum imperatorem. fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam avexerint. sibi tres legiones, totidem legatos procubuisse. non enim se proditione neque adversus seminas gravidas, sed palam adversus armatos bellum tractare. cerni
adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret Segestes victam ripam, redderet filio
sacerdotium: hoc unum Germanos numquam satis excusaturos
quod inter Athim et Rhenum virgas et secures et togam viderint. aIiis gentibus ignorantia imperii Romani inexperta esso supplicia, nescia tributa; quae quoniam exuerint, inritusquis discesserit ille inter numina dieatus Augustus, illo delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne seditiosum exedicitum paveseerent. si patriam parentes antiqua mallent quam dominos et colonias novas, Arminium potius gloriao ac libe talis quam Segestem flagitiosae servitutis ducem sequerentur. 60. Conciti per haec non modo Cherusci sed conterminae gentes, tractusque in partis Inguiomerus Arminii patruus, veteri apud Romanos auctoritate; unde maior Caesari metus. et ne bellum mole una ingrueret, Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad sumen Amisiam mittit . equitem Pedo praeseetus finibus Frisiorum ducit. ipse inpositas navibus quattuor legiones per Iaeus vexit; simulque pedes eques classis apud praedictum amnem convenere. Chauci eum auxilia pollieerentur, in commilitium adsciti Sunt. Bructeros sua urentis expedita cum manu L. Stertinius missu Germanici sudit; interque caedem et praedam repperit undevicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnes.inter, vastatum, haud procul Τeutobu Diuiligod by Corale
35쪽
LIBER I. Cap. 59. 50. 61. 62. 63. 29
giensi saltu, in quo reliquiae Vari legionumque insepultae
libus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum . praemisso Caecina, ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres humido paludum et sallacibus campis imponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisso intellegebantur: medio campi albentia ossa, ut sugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. adiacebant fragmina telorum eqliorumque artus, simul truncis arborum antelixa ora. lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant. Et cladis eius superstites, pugnam
aut vincula elapsi, reserebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas; primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captivis, quae scrobes: utque signis et aquilis per superbiam inluserit.
dis annum, trium legionum Ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, Omnes ut coniunctos, ut
consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et insensi condebant. primum exstruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munero in defunctos, et praesentibus doloris socius. quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, sive exercitum imagine caesorum InS pultorumque tardalum ad praelia et formidolosiorem hostium credebat, nequo imperatorem auguratu et vetustissimis caeri moniis praeditum adtrectare feralia debuisse.
ubi primum copia fuit, evehi equites campumque, quem hostis insederat, eripi iubet. Arminius colligi suos et propinquare silvis mouilos vertit repente: mox signum' prorumpendi dedit iis quos per saltus occultaverat. tunc nova actis turbatus eques; missaeque subsidiariae cohortes, et fugientium
36쪽
CORNELiI TACITI AΝΝAL UMagmine impulsae. auxerant consternationem; trudebanturquo in paludem gnaram vincentibus, iniquam neseiis, ni Caesar productas legiones instruxisset. inde hostibus terror, fiducia militi; et manibus aequis abscessum. mox reducto ad Am fiam exercitu legiones classe, ut advexerat, reportat; pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa; Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, Pontes longos quam maturrimis Superare. an gustus is trames vastas inter paludes, et quondam a L. Domitio aggeratus: cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant; eircum silvae paulatim adclives, quas tum A minius implevit, compendiis viarum et cito agmine onustum sarcinis armisquo militem cum antevenisset. Caecinae dubitanti quonam modo ruptos vetustate pontes reponeret simulquo propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii praelium inciperent. 64. Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, Occursant. miscetur opera tium bellantiumquo clamor. et cuneta pariter Romanis ad-Versa, locus uligine prolanda, idem ad gradum instabilis. procedentibus lubricus, corpora gravia loricis; neque libram pila inter undas poterant. contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul. nox demum inclinantis iam legiones adversae pugnae exemit. Germani ob prospera indefessi, nctium quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis Oritur, vertere in subiecta; mersaque humo, et obruto quod ellectum operis. duplicatus militi labor. quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque inte ritus. igitur futura volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret, donec saucii, quantumque gravioris agminis, anteirent. nam medio montium et paludum porrigebatur planities; quae tenuem aciem pateretur. deliguntur legiones quinta dextro lat3ri, unetvicesima in laevum, primani ducendum ad agmen. vicesimanus adversum secuturos. 65. Nox per diversa inquies, cum harbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis Diuitia Cooste
37쪽
saltus complorent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent lentoriis, insomnes magis quam Pervigiles. ducemque terruit dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus
emersum cernere et audire Visus eSt velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse. coepta luco missae in latera legiones, metu an contumacia, locum deseruere, capto Propere campo huinentia ultra. neque tamen
Arminius, quamquam libero incursu, statim prorupit. sed ut haesere caeno lassisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum Ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans cen Varus et eodem iterum lato vi ctae legiones in simul haec, et cum delectis scindit agmen, equisque maxime vulnera ingerit. illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, prot rere iacentes. plurimus circa aquilas labor, quae nequo serri adversum ingruentia tela neque sigi limosa humo poterant.
Caecina dum sustentat aciem, Sutasso equo delapsus circumveniebatur, ni prima legio sese opposuisset. iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium; enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida. neque is miseriarum sinis. struendum Vallum, petendus agger; amissa magna ex parto per quae egeritur humus aut exciditur caespes; non tentoria manipulis, non menta sauciis: insectos caeno aut cruore cibos dividentes, lanestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur. 66. Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit. tanta inde consternatio i rupisse Germanos credentium, ut cuncti ruerent ad portas; quarum decumana maxime petebatur, aversa hosti et sugientibus tutior.άCaecina comperto vanam esse formidinem, Cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia per corpus legali eundum erat . clausit viam. simul tribuni et centuriones salsum pavorem esse docuerunt. 67. Tunc contractos in principia, iussosque dicta cum silentio accipere, temporis ac necessitatis monet. unam in armis
38쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM salutem. sed ea consilio temperanda, manendumque intra vallum donec expugnandi hostes spe propius Succederent; mox undique erumpendum; illa eruptione ad Rhenum perveniri. quodsi lugerent, pluris silvas, profundas magis paludes, sa vitiam hostium superesse: at victoribus decus, gloriam . quae domi cara, quae in castris honesta, memorat: reticuit doadversis. equos dehinc, orsus a suis. legatorum tribunorumque nulla ambitione sortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes, in hostem invaderent. 68. IIaud minus inquies Germanus spe cupidine et diversis
dueum sententiis agebat, Arminio, sinerent egredi egresso qua rursum per humida et impedita circumvenirent, suadente. atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut vallum armis ambirent: promptam expugnationem, plures captivos, incorruptam praedam lare. igitur orta die proruunt fossas, iniciunt crat , summa Valli prensant, raro super milito et quasi oti metum desxο. postquam haesere munimentis, datur cohortibus signum, cornuaque ac iubae concinuere. exin clamore et impetu torgis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos. hosti facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonuStubarum, sulgor armorum, quanto inopina, tanto maiora ossunduntur; cadebantque, ut rebus secundis avidi, ita adve sis incauti. Armiuius integer, Inguiomerus post gravo Vulnus Pugnam deseruere: vulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit. nocte demum reversae legiones, quamvis plus ulnerum, eadem ciborum egestas satigaret, vim sanitatem copias cuncta in victoria habuere. 69. Pervaserat interim circumventi exercitus fama, et in-sesto Germanorum agmino Gallias peli; ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id flagitium formidino auderent. scd semina ingens animi munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops aut saucius, vestem et lamenta dilargita est. tradit G. Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium pontis, laudes et grates reversis legionibus habentem. id Τiberii animum
altius penetravit. non enim simplices eas curas, nec adverSus
externos militem quaeri. nihil relietum imperatoribus, ubi
39쪽
semina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem tentet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circum serat Caesaremque Caligulam appellari velit. potiorem iam apud exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non quiverit. accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii, odia in longum iaciens, quae reconderet
auctaquo promeret. 70. At Germanicus legionum, quas naVibus Vexerat, secumdam et quartam decimam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo levior classis vadoso mari innaret vel reciprocosideret. Vitellius primum iter sicca humo aut modice adi bente aestu quietum habuit: mox inpulsu aquilonis, simulsidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen. et opplebantur terrae: eadem laeto litori campis s cies, neque discerni poterant incerta ab solidis, brevia aprosundis. sternuntur stuctibus, hauriuntur gurgitibus iumenta,
sarcinae; corpora exanima intersuunt, Occursant . permiscentur inter seimanipuli, modo pectore modo Ore lenus exstantes, aliquando subtracto solo disiecti aut Obruti. non vox et mutui hortatus iuvabant adversante unda; nihil strenuus ab ignavo, sapiens ab imprudenti , consilia a casu disserre: cuncta pari violentia involvebantur. tandem Vitellius in editiora enisus eodem agmen subduxit. pernoctavere sine utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus miserabiles quam quos hostis circumsidet: quippe illis etiam honestae mortis usus, his inglorium exilium. lux reddidit terram, penetratumque ad amnem l Visurgin, quo Caesar classe conisenderat. impositae dein legiones, Vagante fama
submersas; nec fides salutis, antequam Caesarem exercitum que reducem videre.
71. Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segim rum fratrem Segestis praemissus, ipsum et silium eius in civitatem Ubiorum perduxerat. data uiriquo venia, facile Segimero, cunctantius filio, quia Quintilii Vari corpus inlusisse dicebatur. ceterum ad supplenda exercitus damna certaVere Galliae Hispaniae Italia, quod cuique promptum, arma equos aurum Osserentes. quorum laudato studio Germanicus, armis
40쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM modo et equis ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuvit. utque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumiro Saucios, facta singulorum extollere; vulnera intuens alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et cura sibique et proelio firmabat. 72. Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit;
nequo in acta sua iurari, quamquam cenSente Senatu, De
misit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus seret. tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo faciebatsdem civilis animi. nam legem maiestatis reduxerat; cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique malo gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset. facta arguebantur, dicta inpune erant. primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractavit, commotus Cassii Severi libidine, qua viros seminasque inlustres procacibus scriptis dissamaverat, mox Τiberius, consultanto
Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit. hunc quoque aspera Vere carmina incertis auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.
73. Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis
equitibus Romanis, praetentata crimina, ut quibus initiis. quanta Tiberii arto gravissimum exitium inrepserit. dein re-
Pressum sit, postremo arserit cunctaque eorripuerit, nOSeatur.
Falanio obiciebat aceusator quod inter cultores Augusti, qui per omnes domos in modum collegiorum habebantur, Ca sium quendam mimum corporo infamem adscivisset, quodquo venditis hortis statuam Augusti simul mancipasseti Rubri crimini dabatur violatum periurio numen Augusti. quae ubi Tiberio notuero, scripsit consulibus non ideo decretum patri Suo caelum, ut in perniciem civium is honor verteretur. Cassium histrionem solitum inter alios eiusdem ariis interesso Iudis quos mater sua in memoriam Augusti sacrasset; nec
contra religiones seri quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant. ius. diuitiam J V oste