Joh. Francisci Buddei Exercitatio de cultura ingenii. Ubi de necessitate, modis, ac rationibus ingenii, animique excolendi ac de fine & utilitate disciplinarum saluberrima praecepta traduntur

발행: 1765년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tura sit, quod ille . ait, saεγοine, quam o δος. Nos BUI, itaque missis, quae alii hac de re commentati sunt, Dira quorum nunc nec adprobare, nec vituperare conssilia animus est, paucas regulas, a nostro instituto non Mlienas, magnam, qua ordinem, qua rem ipsam utilitatem, ut speramus , omnibus allaturas subnectemus, iisque nostrae traelationi imponemus finem. Prima haec st: Rite in litteris profectura ordiem dum est ab emendatione voluntatis. Caussa ex supra allatis patet. Longe felicius non tantum intellectus ubria corriguntur, emendata voluntate; sed si huius correctio intermittatur, aut differatur, ipsa rerum vari rum cognitio deinceps saepius obstat, quo minus vitia voluntatis aut perspiciantur, aut pro vitiis agnoscam tur, aut facile voluntas ab iis repurgari possit. Atque

hoc est, quod regum omnium sapientissimus innuit I , quando, timorem Domini initium sapientiae esse,

dicit. Secunda regulat Methodus brevissima non semper est optima. Delectamur studiorum compendiis, nec immerito, si maximis commodis nos non privent. Ineptus esset, qui longiori via ad urbem, quam petit, Contendere mallet, quam breviori. Ast si in hac negligenda multa & praetermittenda essent, quae usui esse Possent, reprehendi iure a nemine posset, si longiorem illi praeserret. Ignavia, vel quidvis potius, quam prindentia dicenda is, quae rerum studiorumque compem dia ita sedlatur, ut, quae inde sequantur incommoda, parum pensi habeat. Reg. tertia: Nimia festinatio maximopere nocet. Canes festinantes coecos parere catulos, iam pridem sapientum entum scit. Extinguitur nimirum per eam haud sH Prop. L. 7. ML Iob. XTUM. 28. V Ps CXL Io.

122쪽

Bin haud raro vis ingenii, & suffocatur, ut tum, cum ma-DEUs xime requiritur, laboribus perserendis pares esse nequeant . Haud raro &, quod peregrinatoribus nimium sestinantibus evenire Plet, praetervolant, quae addisceiada prae ceteris erant. Taceo, quod nimia festinutio non eum finem, ad quem collineare unice debebamus , nobis constitutum esse, sed aut ambitione ς aut smili morbo mentem laborare, arguat. Accedit, quod quae prima vice ardua & inaccessa vitantur , si insistismus, iterumque & saepius ad ea redeamus, plana, pervia atque facilia tandem evadant. Quod enim Crassus ille apud Ciceronem I autumavit: quod quisque cito potueris, nunquam omnino posse perdiscere falsum est, & experientiae repugnat, & reetissime poculiari oratione confutatur a Dionysio Petavita a . Reg. quartae Obscuris non est inhaerendum. Falluntur enim, qui putant, ea planis & perspicuis

praestare. Nimirum, ut navigantes scopulos, & ped stri itinere progredientes loca salebrosa & praecipitia, summo studio evitant: ita & iis, qui litteris incumbunt, committendum non est, ut minori uti in rebus suis prudentia videantur. Idqua eo magis, quod experiem ita doceat, multos quotidie ad eiusmodi scopulas aulidi, & sperat, fine excidereia obscura namquae r conditae sapientiae speciem mentiuntur, ideoque immutis & imperitis facile imponuntia Nonnullog sc ro dicendi genere magnopere delectari videas, non aliam ob causam, quam ut magnae & reconditae er

ditionis opinionem aliis iniiciant. Id quidem callide, sed imprudenter illi, qui vana ista specie erudicionis capti, praetermissis claris &perspicuis, obscura demum

123쪽

ac inaccessa; quae rimentur & perscrutentur aucupanin . BUD-Quo ipso operam ludunt, aut si tandem multo su- DEUS dore tegumenta & involucra removeant, nihil aliud inveniunt, quam quae longe facilius, & citra ambages, 2 per plana ire volupe suillet, addiscere potuissent.

Reg. quinta: Nec rara F eurisa praeferenda sunt quotidianis , F ubique obviis. Est quippe hoc

mortalium vitium, ut ante oculos posita non curent s. remota semper concupiscant. In litterarum studiis autem ingens plerisque hinc obiicitur impedimentum. Scopulus hic in lito itinere non minori diligentia d Clinandus , quam prior. Sin quis incautus & praeceps naturae pravitatem sequatur, cum Phrygibus tandem sero sapiet, intelligedilue, in magno eruditionis appa ratu rudem se imperitumque earum rerum esse, quas Primo loco, precipuaque cura, condiscere oportuisset. Perinde isti homines se gerunt, ac delicatuli quidam,1blidiorem quotidianumque cibum fastidientes, delicias que consectantes, quibus tantum abest, ut corpus tu sto robore sulciatur, ut morborum contra variis insubtibus exponatur.

Reg. sexta: A minutiis θ' quaesianibus otiosistilique nobis sedulo diligenterque temperemus. Quis

enim peregrinatorem, qui saepius subsistit, ut nugis animum pascat, anilesque narratiunculas auscultet, laudet Perinde ac si breve admodum ad sapientiam iteresset, quod cuivis aliud etiam agenti nullo labore em tiri liceret: quod tamen sapientum omnium consessione Iongum & arduum, & multis circumseptum dissiculi cibus est . ut illis, qui rite illud conficere cupiunt nivolis & non necessariis neudquam se immorandum'

124쪽

Buo- Reg. septima: Rationis imbecillitatem V pr Docu, tutem ubique qu0 cuvius. Quo magis emi in hanc cognitam e ploratanique habemus, eo acrioribus stimulis ad veram lii picntiam, precibus submissis a Numine im-Putrandηm, compellemur. Contra qui rationi nimium, etiam qua res naturales civilesque, tribuunt, cum li- denter, quae polita semel a se sunt, tueantur, errorises este securi, sub examen ea serio revocare detrectent,

uoti tantum gravillimis erroribus se facile induunt, sed pertinaciter quoque illis inhaerent, ut iis liberari vix ullo negotio queant. Paucis, qui legi nostrae obtem- pcrant , m, delii liint, nihil temere defendendum susubpiunt, aliorum placita; praesudieatis opinionibus vacui. Lon facile respuunt, sed in cum suis conserunt, &ubique veritati sinu o animi affectu litant. Qui . non

bienapeiant, facile adducuntur, ut sibi persuadeant, se errare non polle, praefidentes sunt, aliorum opiniones aut sine Gamine repudiant, aut praejussiciis pra pediti verum discemere a fuso nequeunt, & ita verblatis quam ubique obtendunt, possessione o xcidunt.

Reg. Octava: Quae intellectum iv iumque perficiunt , magis consectanda sunt, quum quae imaginandi vim iuvant: s haec rursus praeferenda sum'

illis, quae ad memoriam tantum pertinent. Sed addendum, nisi ex officio munerisque lege, aut alia ra-uone, certum genus studiorum colendum traetandumque sit, quod unius facultatis vim omnem sibi vindicet . Ceteroquin si mentis facultates inter se conserantur, nemo non iudicio primum tribuet locum. Licet

ut recte Io. Schelerus ci) pronunciat. θ' in .

125쪽

genii dotes sint necessariae, F memoriae facultas B commendabilis, itidici. tamen cis est maxima ad ex- DELapedlandia negotia umiana. Quare ceteris quidem possumus nonnunquam carere, at iudicio si fuerimus destitui, quicquid ingenio vel memoria valebimus , incassuiu eris S turbabit aliquando magis , quam

iudabit . Manisostum praeterea est , in rerum sublimium abitrusarumque quas circa praestantistiinazartes occupantur , investigatione , intellectus judiciique vim unice eminere, quin per imaginationem impediri saepius atque corrumpi . Unde Malebranchius ci) in eo sere totus est, ut imaginationem coinhibendam coercendamque suadeat, ne intellectus lumini ossiciat. Iubet itaque otiam , ut nobis temperem

a lectione ejusmodi librorum , qui vim istam ingenii

excitant nimium atque movent, quam in classem S necam & 4 ertullianum refert. Quo iure haec ita asse. rantur, dispicere nunc non licet: id certum, erroribus multis viam praecludere, qui has mentis operationes probe secernunt intellectumque diligantius, quam ima ginationcm colunt. De memoria res in confesta est, cum, qui ea ad admirationem issique valent, ast dirigere quae ea complexi sunt, redigereque in ordinem & imaginandi facultate illustrata cum aliis communicare nesciunt, eruditorum censu non veniant. Similes sunt animalibus, quae caveis inclusa circumseruntur, omniumque oculos in se convertunt, ex quibus tamen nemo commodum

ullum percipit.

ci Lib. II. pari. III. eap. II. seqq.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION